Tulerunt dominum meum et nescio ubi posuerunt eum ait ei angelus noli flere Maria surrexit sicut dixit praecedet vos in Galilaeam ibi eum videbitis alleluia alleluia
Christi hodierna celebremus sanctum pascha | Diem qua resurgens a mortuis dominus vita | Cum patris voluntate descendit ad inferos expulit inde suos | Victor ascendit de tartara reserans paradisum dextra | Lamentes mulieres audire merentur | Angelica voce dicentes surrexit ecce Dominus vita | Quam postea colloquentes duo in via | Vesperascente jam die residere se dicebat quantotius alme | Resplenduit mundus postquam angariabatur crucem in terra | Non obruit sputo non flagella non pocula mirrata | Maria noli flere filium tuum surrexit enim sicut dixerat praecedet vos quam totius in Galilaea | Ibi se pollicitus est visurus ad discipulos conspecturus sicuti olim jam praedixerat | Thomas inquiunt veni ostendamque tibi vulnera mea | Ne perdas quod credideras vitam aeternam | Nos quoque ipsum adoremus et puro corde credentes dicamus omnes | Gloria tibi sit Christe qui resurrexisti a mortuis in sempiterna saecula Amen