Excelsam Pauli gloriam concelebret ecclesia quem mire sibi apostolum ex hoste fecit dominus | Quibus succensus aestibus in Christi nomen saeviit Exarsit his impensius amorem Christi praedicans | O magnum Pauli meritum caelum conscendit tertium audit verba mysterii quae nullus audet eloqui | Dum verbi spargit semina seges surgit uberrima sic caeli replent horreum bonorum fruges operum | Micantis more lampadis perfundit orbem radiis fugat errorum tenebras ut sola regnet veritas | Christo sit omnis gloria cum patre et almo spiritu qui dedit vas tam fulgidum electionis gentibus
Oportet nos mundum contemnere ut possimus sequi Christum domini ne perdamus vitam perpetuam propter vanam hujus mundi gloriam te laudamus domine omnipotens qui sedes super cherubim et seraphim exaudi nos te laudant angeli et archangeli te venerantur prophetae et apostoli te adoramus te deprecamur magnum redemptorem quem pater misit ovibus pastorem alleluia
Apud sancti denique cellam martyris Meginardi solitariis mente et corpore junctus desiderium cordis sui adeptus vitam quam petiit gloriam et magnum decorem accepit
Domine in virtute tua laetabitur rex et super salutare tuum exsultabit vehementer | Desiderium cordis ejus tribuisti ei et deprecationem labiorum ejus non fraudasti eum | Quoniam praevenisti eum in benedictione dulcedinis posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso | Vitam petiit a te et tribuisti ei longitudinem dierum in saeculum saeculi | Magna est gloria ejus in salute tua gloriam et magnum decorem impones super eum | Quoniam dabis eum in benedictionem in saeculum saeculi laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo | Quoniam rex sperat in domino et in misericordia altissimi non commovebitur | Inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis dextera tua inveniat omnes qui te oderunt | Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui | Dominus in ira sua conturbabit eos et devorabit eos ignis | Fructum eorum de terra perdes et semen eorum a filiis hominum | Quoniam declinaverunt in te mala cogitaverunt consilium quae non potuerunt stabilire | Quoniam pones eos dorsum in reliquiis tuis praeparabis vultum illorum | Exaltare domine in virtute tua cantabimus et psallemus virtutes tuas
Apostoli et martyris solemni cum laetitia Matthaei laudes resonet magnificas Ecclesia | Hic teloneum deserens statim secutus Dominum apostolus efficitur et praedicator hominum | Matthaeus largus exhibet magnum Christo convivium largissime reficiens regem pastorem omnium | O martyr atque apostole evangelista nobilis tecum fac omne in saeculum Christo canamus gloriam