| h04750 CaH | In extremo diae et ultimo judicio tunc stabunt justi in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt et qui abstulerunt labores eorum | Videntes turbabuntur impii timore horribili et mirabuntur in suabitatione inspirate salutis | Gementes pre angustia spiritus dicent in terrae poenitentiam agentes et pre angustia spiritus gementes | Hii sunt quos abuimus aliquando in derisum et in similitudine inproperii | Nos insensati vitam illorum aestimabamus insania et finem illorum sine honore | Quomodo ergo computati sunt inter filios dei et inter sanctos sors illorum est | Ergo erravimus a via veritatis et justitiae lumen non luxit nobis et sol intellengetie non ortus est nobis | Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis et ambulavimus vias difficiles viam autem domini ignoravimus | Quid nobis profuit superbia aut quid divitiarum jactatio contulit nobis | Transierunt omnia illa tamquam umbra et tamquam nuntius praecurrens et tamquam navis quae pertransiit fluctuantem aquam | Cujus quam praeterierit non est vestigium invenire neque semitam carinae illius in fluctibus aut avis quae transvolat in aere nullum invenitur argumentum itineris illius et tamquam sonitus est alarum verberans levem ventum et scindens per vim itineris aerem | Commodis alis transvolavit et post hoc nullum signum invenitur itineris illius aut tamquam sagittae emissae in locum destinatum | Divisus aer continuo in se reclusus est ut ignoretur transitus illius | Sic et nos nati continuo desinimus esse et virtutis quidem signum nullum valuimus ostendere | In malignitate autem nostram consumpti sumus | Talia dixerunt et peccaverunt quoniam spes impiorum tamquam lanugo est quae a vento tollitur | Et tamquam spuma gracilis quae a procella dispargitur et tamquam fumus quae a vento diffusus est et tamquam memoria hospitis unius diei praetereuntis |
| h03457 ANT | Hii sunt qui secuntur agnum quocumque hierit hii sunt empti et omnibus primitiae deo et agno et in ore eorum non est inventum mendacium quoniam sine macula sunt in conspectum dei |
| h00943b SCRV | Alleluia hii sunt qui secuntur agnum quocumque ierit hii sunt empti ex omnibus primitiae deo et agno et in ore eorum non est inventum mendacium in conspectu dei quoniam sine macula sunt |
| 920009 PS | In finem pro occultis filii psalmus David | Confitebor tibi domine in toto corde meo narrabo omnia mirabilia tua | Laetabor et exsultabo in te psallam nomini tuo altissime | In convertendo inimicum meum retrorsum infirmabuntur et peribunt a facie tua | Quoniam fecisti judicium meum et causam meam sedisti super thronum qui judicas justitiam | Increpasti gentes et periit impius nomen eorum delesti in aeternum et in saeculum saeculi | Inimici defecerunt frameae in finem et civitates eorum destruxisti periit memoria eorum cum sonitu | Et dominus in aeternum permanet paravit in judicio thronum suum | Et ipse judicabit orbem terrae in aequitate judicabit populos in justitia | Et factus est dominus refugium pauperi adjutor in opportunitatibus in tribulatione | Et sperent in te qui noverunt nomen tuum quoniam non dereliquisti quaerentes te domine | Psallite domino qui habitat in Sion annuntiate inter gentes studia ejus | Quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est non est oblitus clamorem pauperum | Miserere mei domine vide humilitatem meam de inimicis meis | Qui exaltas me de portis mortis ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion | Exsultabo in salutari tuo infixae sunt gentes in interitu quem fecerunt in laqueo isto quem absconderunt comprehensus est pes eorum | Cognoscetur dominus judicia faciens in operibus manuum suarum comprehensus est peccator | Convertantur peccatores in infernum omnes gentes quae obliviscuntur deum | Quoniam non in finem oblivio erit pauperis patientia pauperum non peribit in finem | Exsurge domine non confortetur homo judicentur gentes in conspectu tuo | Constitue domine legislatorem super eos ut sciant gentes quoniam homines sunt | Ut quid domine recessisti longe despicis in opportunitatibus in tribulatione | Dum superbit impius incenditur pauper comprehenduntur in consiliis quibus cogitant | Quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae et iniquus benedicitur | Exacerbavit dominum peccator secundum multitudinem irae suae non quaeret | Non est deus in conspectu ejus inquinatae sunt viae illius in omni tempore auferuntur judicia tua a facie ejus omnium inimicorum suorum dominabitur | Dixit enim in corde suo non movebor a generatione in generationem sine malo | Cujus maledictione os plenum est et amaritudine et dolo sub lingua ejus labor et dolor | Sedet in insidiis cum divitibus in occultis ut interficiat innocentem | Oculi ejus in pauperem respiciunt insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua insidiatur ut rapiat pauperem rapere pauperem dum attrahit eum | In laqueo suo humiliabit eum inclinabit se et cadet cum dominatus fuerit pauperum | Dixit enim in corde suo oblitus est deus avertit faciem suam ne videat in finem | Exsurge domine deus exaltetur manus tua ne obliviscaris pauperum | Propter quid irritavit impius deum dixit enim in corde suo non requiret | Vides quoniam tu laborem et dolorem consideras ut tradas eos in manus tuas tibi derelictus est pauper orphano tu eris adjutor | Contere bracchium peccatoris et maligni quaeretur peccatum illius et non invenietur | Dominus regnabit in aeternum et in saeculum saeculi peribitis gentes de terra illius | Desiderium pauperum exaudivit dominus praeparationem cordis eorum audivit auris tua | Judicare pupillo et humili ut non apponat ultra magnificare se homo super terram |
| 920076 PS | In finem pro Idithun psalmus Asaph | Voce mea ad dominum clamavi voce mea ad deum et intendit mihi | In die tribulationis meae deum exquisivi manibus meis nocte contra eum et non sum deceptus renuit consolari anima mea | Memor fui dei et delectatus sum et exercitatus sum et defecit spiritus meus | Anticipaverunt vigilias oculi mei turbatus sum et non sum locutus | Cogitavi dies antiquos et annos aeternos in mente habui | Et meditatus sum nocte cum corde meo et exercitabar et scopebam spiritum meum | Numquid in aeternum projiciet deus aut non apponet ut complacitior sit adhuc | Aut in finem misericordiam suam abscindet a generatione in generationem | Aut obliviscetur misereri deus aut continebit in ira sua misericordias suas | Et dixi nunc coepi haec mutatio dexterae Excelsi | Memor fui operum domini quia memor ero ab initio mirabilium tuorum | Et meditabor in omnibus operibus tuis et in adinventionibus tuis exercebor | Deus in sancto via tua quis deus magnus sicut deus noster | Tu es deus qui facis mirabilia notam fecisti in populis virtutem tuam | Redemisti in bracchio tuo populum tuum filios Jacob et Joseph | Viderunt te aquae deus viderunt te aquae et timuerunt et turbatae sunt abyssi | Multitudo sonitus aquarum vocem dederunt nubes etenim sagittae tuae transeunt | Vox tonitrui tui in rota illuxerunt coruscationes tuae orbi terrae commota est et contremuit terra | In mari via tua et semitae tuae in aquis multis et vestigia tua non cognoscentur | Deduxisti sicut oves populum tuum in manu Moysi et Aaron |
| 920094 PS | Laus cantici ipsi David venite exsultemus domino jubilemus deo salutari nostro | Praeoccupemus faciem ejus in confessione et in psalmis jubilemus ei | Quoniam deus magnus dominus et rex magnus super omnes deos | Quia in manu ejus sunt omnes fines terrae et altitudines montium ipsius sunt | Quoniam ipsius est mare et ipse fecit illud et siccam manus ejus formaverunt | Venite adoremus et procidamus et ploremus ante dominum qui fecit nos | Quia ipse est dominus deus noster et nos populus pascuae ejus et oves manus ejus | Hodie si vocem ejus audieritis nolite obdurare corda vestra | Sicut in irritatione secundum diem tentationis in deserto ubi tentaverunt me patres vestri probaverunt me et viderunt opera mea | Quadraginta annis offensus fui generationi illi et dixi semper hi errant corde | Et isti non cognoverunt vias meas ut juravi in ira mea si introibunt in requiem meam |
| 004482 A | Qui me misit mecum est et non reliquit me solum quia quae placita sunt ei facio semper |
| h02413a ANTV | Rorate caeli desuper et nubes pluant justum aperiatur terra et germinet salvatorem et justitia oriatur simul | Ego dominus creavi eum | Vae qui contradicit fictori suo testa de samiis terrae | Numquid dicet lutum figulo suo quid facis et opus tuum absque manibus est | Vae qui dicit patri quid generas et mulieri quid parturis | Haec dicit dominus sanctus Israel plastes ejus | Ventura interrogate me super filios meos et super opus manuum mearum mandata mihi | Ego feci terram et hominem super eam creavi ego | Manus meae tetenderunt caelos et omni militiae eorum mandavi | Ego suscitabo eum ad justitiam et omnes vias ejus dirigam | Ipse aedificavit civitatem meam et captivitatem meam dimittet | Non in pretio neque in muneribus dicit dominus deus exercituum | Haec dicit dominus labor Aegypti et negotiatio Aethiopiae et Sabaim | Viri sublimes ad te transibunt et tui erunt post te ambulabunt vincti manibus pergent et te adorabunt teque depraecabuntur | Tantum in te est deus et non est absque te deus | Vere tu es deus absconditus deus Israhel salvator | Confusi sunt et erubuerunt simul omnes abierunt in confusione fabricatores errorum Israhel salvatus est in domino salute aeterna | Non confundemini et non erubescetis usque in saeculum saeculi | Quia haec dicit dominus creans caelos ipse deus formans terram et faciens eam ipse plastes ejus | Non in vanum creavit eam sed ut habitetur formavit eam | Ego dominus et non est alius non in abscondito locutus sum in loco terrae tenebroso | Non dixi semini Jacob frustra quaeritis me | Ego dominus loquens justitiam et adnuntians rectam | Congregamini et venite accedite simul qui salvati estis ex gentibus | Nescierunt qui levant lignum sculpturae suae et rogant deum non salvantem | Annuntiate et venite et consiliamini simul quis auditum fecit hoc ab initio ex tunc praedixit illud | Numquid non ego dominus et non est ultra deus absque me deus justus et salvans non est praeter me | Convertimini ad me et salvi eritis omnes fines terrae quia ego deus et non est alius | In memet ipso juravi egredietur de ore meo justitiae verbum et non revertetur | Quia mihi curvabit omnia genu et juravit omnis lingua | Ergo in domino dicent meae sunt justitiae et imperium ad eum venient et confundentur omnes qui repugnant ei | In domino justificabitur et laudabitur omne semen Israel |
| 006273 R | Centum quadraginta quattuor milia qui empti sunt de terra hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati virgines enim permanserunt ideo regnant cum deo et agnus dei cum illis |
| a00596 H | Matthias sanctus per electionem vir proeliator per victoriam ante sanguinem agni electionem non habuit sed tardus in scientia fuit quasi homo qui perfecte non vigilat donum dei illum excitavit unde ipse prae gaudio sicut gigas in viribus suis surrexit quia deus illum praevidit sicut hominem quem de limo formavit cum primus angelus cecidit qui deum negavit homo qui electionem vidit vae vae cecidit boves et arietes habuit sed faciem suam ab eis retrosum duxit et illos dimisit unde foveam carbonum invasit et desideria sua osculatus in studio suo illa sicut Olympum erexit tunc Matthias per electionem divinitatis sicut gigas surrexit quia deus illum posuit in locum quem perditus homo noluit o mirabile miraculum quod sic in illo resplenduit deus enim ipsum praevidit in miraculis suis cum nondum haberet meritum operationis sed mysterium dei in illo gaudium habuit quod idem per institutionem suam non habebat o gaudium gaudiorum quod deus sic operatur cum nescienti homini gratiam suam impendit ita quod parvulus nescit ubi magnus volat cujus alas deus parvulo tribuit deus enim gustum in illo habet qui seipsum nescit quia vox ejus ad deum clamat sicut Matthias fecit qui dixit o deus deus meus qui me creasti omnia opera mea tua sunt nunc ergo gaudeat omnis ecclesia in Matthia quem deus in foramine columbae sic elegit amen |