| g01083b CmV | Regna terrae cantate deo canite domino semper |
| h00424a SCRV | Oravit Ezechias in conspectum domini dicens domine deus qui sedes super cherubim inclina aurem tuam et audi aperi oculos tuos et vide et salva nos de manu mortis ut sciant omnia regna terrae quia tu es dominus |
| h01816.1 ANT | Exspecta me dicit dominus in diem resurrectionis meae in futuro | Quia judicium meum ut congregem gentes et colligam regna | Ut effundam super eos omnem indignationem meam et omnem iram furoris mei | In igne enim zeli mei devorabitur omnis terrae quia tunc reddum populis labium electum ut vocent omnis in nomine domini et serviant ei humer uno | Ultra flumina Aethiopiae inde supplices mei filii dispersorum eorum deferent munus mihi | In die illa non confunderis super cunctis ad inventionibus tuis quibus prevaricata es in me | Quia tunc auferam de medio tui magni locus super viae tuae et non adicies exaltari amplius in monte sancto meo | Et derelinquam in medio tui populum pauperem et egenum et sperabunt in nomine domini reliquiae Israel | Non facient iniquitatem et non loquentur mendacium et noli venietur in ore eorum lingua dolosa | Quoniam ipsi pascentur et accubabunt et non erit qui ex terreat |
| h00430 LDS | Alleluia in diem resurrectionis meae dicit dominus congregabo gentes et colligam omnia regna terrae |
| h00558 ALL | Regna terrae cantate deo alleluia psallite domino qui ascendit super caelos caelorum ad orientem ecce dabit vocem suam vocem virtutis alleluia alleluia |
| 008248 H | A solis ortus cardine adusque terrae limitem Christum canamus principem natum Maria virgine | Beatus auctor saeculi servile corpus induit ut carne carnem liberans non perderet quod condidit | Clausae parentis viscera caelestis intrat gratia venter puellae bajulat secreta quae non noverat | Domus pudici pectoris templum repente fit dei intacta nesciens virum verbo concepit filium | Enixa est puerpera quem Gabriel praedixerat quem matris alvo gestiens clausus Joannes senserat | Faeno jacere pertulit praesepe non abhorruit parvoque lacte pastus est per quem nec ales esurit | Gaudet chorus caelestium et angeli canunt deum palamque fit pastoribus pastor creator omnium | Hostis Herodes impie Christum venire quid times non eripit mortalia qui regna dat caelestia | Ibant magi quam viderant stellam sequentes praeviam lumen requirunt lumine deum fatentur munere | Caterva matrum personat collisa deflens pignora quorum tyrannus milia Christo sacravit victima | Lavacra puri gurgitis caelestis agnus attigit peccata quae non detulit nos abluendo sustulit | Miraculis dedit fidem habere se deum patrem infirma sanans corpora resuscitans cadavera | Novum genus potentiae aquae rubescunt hydriae vinumque jussa fundere mutavit unda originem | Orat salutem servulo flexus genu centurio credentis ardor plurimus exstinxit ignes febrium | Petrus per undas ambulat Christi levatus dextera natura quam negaverat fides paravit semitam | Quarta die jam foetidus vitam recepit Lazarus cunctisque liber vinculis factus superstes est sibi | Rivos cruoris horridi contacta vestis obstruit flectu rigante supplicis arent fluenta sanguinis | Solutus omni corpore jussus repente surgere suis vicissim gressibus aeger vehebat lectulum | Tunc ille Judas carnifex ausus magistrum tradere pacem ferebat osculo quam non habebat pectore | Verax datur fallacibus pium flagellat impius crucique fixus innocens conjungitur latronibus | Xeromyrrham post Sabbatum quaedam vehebant corpori quas allocutus angelus vivum sepulcro non tegi | Hymnis venite dulcibus omnes canamus subditum Christi triumpho tartarum qui nos redemit venditus | Zelum draconis invidit atque os leonis pessimi calcavit unicus dei seseque caelis reddidit |
| 920134 PS | Alleluia Laudate nomen dominum laudate servi dominum | Qui statis in domo domini in atriis domus dei nostri | Laudate dominum quia bonus dominus psallite nomini ejus quoniam suave | Quoniam Jacob elegit sibi dominus Israel in possessionem sibi | Quia ego cognovi quod magnus est dominus et deus noster prae omnibus diis | Omnia quaecumque voluit dominus fecit in caelo in terra in mari et in omnibus abyssis | Educens nubes ab extremo terrae fulgura in pluviam fecit qui producit ventos de thesauris suis | Qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus | Et misit signa et prodigia in medio tui Aegypte in Pharaonem et in omnes servos ejus | Qui percussit gentes multas et occidit reges fortes | Sehon regem Amorrhaeorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan | Et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israel populo suo | Domine nomen tuum in aeternum domine memoriale tuum in generationem et generationem | Quia judicabit dominus populum suum et in servis suis deprecabitur | Simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum | Os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt | Aures habent et non audient neque enim est spiritus in ore ipsorum | Similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis | Domus Israel benedicite domino domus Aaron benedicite domino | Domus Levi benedicite domino qui timetis dominum benedicite domino | Benedictus dominus ex Sion qui habitat in Jerusalem |
| h01816b ANTV | Expecta me dicit dominus in diem resurrectionis meae in futuro quia judicium meum ut congregem gentes et colligam regna | Ut effundam super eos omnem indignationem meam et omnem iram furoris mei | In igne enim zeli mei devorabitur omnis terrae quia tunc reddum populis labium electum ut vocent omnis in nomine domini et serviant ei humer uno | Ultra flumina Aethiopiae inde supplices mei filii dispersorum eorum deferent munus mihi | In die illa non confunderis super cunctis ad inventionibus tuis quibus prevaricata es in me | Quia tunc auferam de medio tui magni locus super viae tuae et non adicies exaltari amplius in monte sancto meo | Et derelinquam in medio tui populum pauperem et egenum et sperabunt in nomine domini reliquiae Israel | Non facient iniquitatem et non loquentur mendacium et noli venietur in ore eorum lingua dolosa | Quoniam ipsi pascentur et accubabunt et non erit qui ex terreat |
| h01840a ANTV | Tu fecisti caelum et terram inclina domine aurem tuam et audi aperi domine oculos tuos et vide et audi omnia verba Sennacherib quae misit ad blasphemandum deum viventem | Vere enim domine desertas fecerunt reges Assyriorum terras et regiones earum et dederunt deos earum igni | Non enim erant dii sed opera manuum hominum ligna et lapis et comminuerunt eos | Et nunc domine deus noster salva nos de manu ejus et cognoscant omnia regna terrae quia tu es dominus solus |
| g01094.Tp10 Tp | Omnia quadrifidi quae machina continet orbis eia | REGNA TERRAE |