| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Propitius esto parce nobis domine | Propitius esto exaudi nos domine | Ab omni malo libera nos domine | Ab omni peccato libera nos domine | Ab omni perpetua libera nos domine | Per mysterium sanctae incarnationis tuae libera nos domine | Per adventum tuum libera nos domine | Per nativitatem tuam libera nos domine | Per baptismum et sanctum jejunium tuum libera nos domine | Per crucem et passionem tuam libera nos domine | Per mortem et sepulturam tuam libera nos domine | Per sanctam resurrectionem tuam libera nos domine | Per admirabilem ascensionem tuam libera nos domine | Per adventum spiritus sancti paracliti libera nos domine | In die judicii libera nos domine | 909041e | LiV |
| Quicumque vult salvus esse ante omnia opus est ut teneat catholicam fidem | Quam nisi quisque integram inviolatamque servaverit absque dubio in aeternum peribit | Fides autem catholica haec est ut unum deum in trinitate et trinitatem in unitate veneremur | Neque confundentes personas neque substantiam separantes | Alia est enim persona patris alia filii alia spiritus sancti | Sed patris et filii et spiritus sancti una est divinitas aequalis gloria coaeterna majestas | Qualis pater talis filius talis spiritus sanctus | Increatus pater increatus filius increatus spiritus sanctus | Immensus pater immensus filius immensus spiritus sanctus | Aeternus pater aeternus filius aeternus spiritus sanctus | Et tamen non tres aeterni sed unus aeternus | Sicut non tres increati nec tres immensi sed unus increatus et unus immensus | Similiter omnipotens pater omnipotens filius omnipotens spiritus sanctus | Et tamen non tres omnipotentes sed unus omnipotens | Ita deus pater deus filius deus spiritus sanctus | Et tamen non tres dii sed unus est deus | Ita dominus pater dominus filius dominus spiritus sanctus | Et tamen non tres domini sed unus est dominus | Quia sicut singillatim unamquamque personam deum ac dominum confiteri christiana veritate compellimur ita tres deos aut dominos dicere catholica religione prohibemur | Pater a nullo est factus nec creatus nec genitus | Filius a patre solo est non factus nec creatus sed genitus | Spiritus sanctus a patre et filio non factus nec creatus nec genitus sed procedens | Unus ergo pater non tres patres unus filius non tres filii unus spiritus sanctus non tres spiritus sancti | Et in hac trinitate nihil prius aut posterius nihil majus aut minus sed totae tres personae coaeternae sibi sunt et coaequales | Ita ut per omnia sicut jam supra dictum est et unitas in trinitate et trinitas in unitate veneranda sit | Qui vult ergo salvus esse ita de trinitate sentiat | Sed necessarium est ad aeternam salutem ut incarnationem quoque domini nostri Jesu Christi fideliter credat | Est ergo fides recta ut credamus et confiteamur quia dominus noster Jesus Christus dei filius deus et homo est | Deus est ex substantia patris ante saecula genitus et homo est ex substantia matris in saeculo natus | Perfectus deus perfectus homo ex anima rationali et humana carne subsistens | Aequalis patri secundum divinitatem minor patre secundum humanitatem | Qui licet deus sit et homo non duo tamen sed unus est Christus | Unus autem non conversione divinitatis in carnem sed assumptione humanitatis in deum | Unus omnino non confusione substantiae sed unitate personae | Nam sicut anima rationalis et caro unus est homo ita deus et homo unus est Christus | Qui passus est pro salute nostra descendit ad inferos tertia die resurrexit a mortuis | Ascendit ad caelos sedet ad dexteram dei patris omnipotentis inde venturus est judicare vivos et mortuos | Ad cujus adventum omnes homines resurgere habent cum corporibus suis et reddituri sunt de factis propriis rationem | Et qui bona egerunt ibunt in vitam aeternam qui vero mala in ignem aeternum | Haec est fides catholica quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit salvus esse non poterit | a07445 | Va |
| Kyrie eleison | Christe eleison | Christe audi nos | Christe exaudi nos | Pater de caelis deus miserere nobis | Fili redemptor mundi deus miserere nobis | Spiritus sancte deus miserere nobis | Sancta trinitas unus deus miserere nobis | Sancta Maria ora pro nobis | Sancta dei genetrix ora pro nobis | Sancta virgo virginum ora pro nobis | Sancte Michael ora pro nobis | Sancte Gabriel ora pro nobis | Sancte Raphael ora pro nobis | Omnes sancti beatorum spirituum ordines orate pro nobis | Sancte Joannes Baptista ora pro nobis | Omnes sancti patriarchae et prophetae orate pro nobis | Sancte Petre ora pro nobis | Sancte Paule ora pro nobis | Sancte Joannes ora pro nobis | Omnes sancti apostoli et evangelistae orate pro nobis | Sancte Stephane ora pro nobis | Sancte Laurenti ora pro nobis | Sancte Vincenti ora pro nobis | Omnes sancti martyres orate pro nobis | Sancte Gregori ora pro nobis | Sancte Martine ora pro nobis | Sancte Francisce ora pro nobis | Sancte Dominice ora pro nobis | Sancte Antoni ora pro nobis | Omnes sancti confessores orate pro nobis | Sancta Maria Magdalena ora pro nobis | Sancta Agnes ora pro nobis | Sancta Agatha ora pro nobis | Sancta Clara ora pro nobis| Omnes sancti et sanctae dei orate pro nobis | Propitius esto parce nos domine | Propitius esto exaudi nos domine | Ab omni malo libera nos domine | Ab omni peccato libera nos domine | A morte perpetua libera nos domine | Per mysterium sanctae incarnationis tuae libera nos domine | Per adventum tuum libera nos domine | Per nativitatem tuam libera nos domine | Per baptismum et sanctum jejunium tuum libera nos domine | Per crucem et passionem tuam libera nos domine | Per mortem et sepulturam tuam libera nos domine | Per sanctam resurrectionem tuam libera nos domine | Per admirabilem ascensionem tuam libera nos domine | Per adventum spiritus sancti paracliti libera nos domine | In die judicii libera nos domine | Peccatores te rogamus audi nos | Ut nobis indulgeas te rogamus audi nos | Ut ecclesiam tuam sanctam regere et conservare digneris te rogamus audi nos | Ut domnum apostolicum et omnes ecclesiasticos ordines in sancta religione conservare digneris te rogamus audi nos | Ut nosmetipsos confortare et conservare digneris te rogamus audi nos | Ut omnibus benefactoribus nostris sempiterna bona retribuas te rogamus audi nos | Ut fructus terrae dare et conservare digneris te rogamus audi nos | Ut omnibus fidelibus defunctis requiem aeternam donare digneris te rogamus audi nos | Ut nos exaudire digneris te rogamus audi nos| | Agnus dei qui tollis peccata mundi parce nobis domine | Agnus dei qui tollis peccata mundi exaudi nos domine | Agnus dei qui tollis peccata mundi miserere nobis | Christe audi nos | Christe exaudi nos | 909041.3 | Li |
| Propitius esto parce nobis domine | Propitius esto libera nos domine | Ab omni malo libera nos domine | Ab insidiis diaboli libera nos domine | A morte perpetua libera nos domine | Per adventum tuum libera nos domine | Per nativitatem tuam libera nos domine | Per sanctum jejunium tuum libera nos domine | Per passionem et crucem tuam libera nos domine | Per gloriosam resurrectionem tuam libera nos domine | Per admirabilem ascensionem tuam libera nos domine | Per adventum spiritus sancti paracliti libera nos domine | In die judicii libera nos domine | In hora mortis libera nos domine | 909041e.1 | LiV |