| ah10025 Sq | Gaude Sion speciosa gaude mater gratiosa (...) |
| h00831 PSLM | Mater Sion dicet homo et homo factus est in ea et ipse fundavit eam excelsus |
| ah54224 Sq | Salve proles Davidis salve virgo nobilis cujus partus admirabilis | Salve mundi spes et domina salve virtutum cellula salve paradisi janua | Salve gemma pudicitiae salve norma justitiae salve mater misericordiae | Tu castitatis lilium genuisti filium miseris auxilium | Tu filia Jerusalem protulisti in Bethlehem gloriosam propaginem | Tu firmata in Sion virga florens Aaron madidum vellus Gideon | Tu satis expresse stirps es illa Jesse digna Dei mater esse | Tua sunt ubera vino redolentia candor superat lac et lilia odor flores vincit et balsama | Tu porta quae soli Domino patuit hortus in quo deitas latuit stella quae solem saeclis attulit | Ille tuus unicus ille tibi dilectissimus cypri botrus myrrhae fasciculus | Te exspectant deliciae te laudant adulescentulae te sponsus vocat in meridie | Veni veni filia intra nos cubilia surge surge propera fugit hiems floret vinea | Vox tua vox turturis forma desiderabilis virtus ineffabilis suavitas inaestimabilis | Nunc o mater Dei et hominis confer opem miseris consolare flebiles sublevando debiles nostraque tibi praeconia sint laus et perennis gloria |
| ah09048 Sq | Adest dies jubilaeus in quo summus pater deus suae donum gratiae Mundo dedit salutare ergo Sion gratulare de dono laetitiae Gaude caelum terra plaude jucundare digna laude de Christi clementia De supernis innovata nova prole fecundata nunc mater ecclesia Haec est illa civitas Jerusalem beata Johannis praesagio jam praefigurata Haec est in diluvio summi regis arca quam in mundi fluvio novus patriarcha Suo cruore roseo rite fecundavit qui te sacro latere jugiter manavit. Nos a peccatis omnibus vere liberavit et caelesti patriae nos aequiparavit Ergo Jesu rex caelorum tuam catervam hominum rege sine termino Ut migrantes de hoc mundo gloriemur de jucundo angelorum domino |
| ah49389 L | Gaude mater ecclesiae innovata laetitiae ete pura conscientia dica percipe nunctia | LECTIO Isaiae prophetae | Praeclara nobis gaudia aeterna luce splendida ita pandit ecclesia sub Jerusalem specie | SURGE illuminare Jerusalem quia venit lumen tuum | Quae latebas in tenebris per primi culpam hominis | ET gloria Domini super te orta est | Ex virginali utero obumbrante paraclyto teste vatum preconio | QUIA ecce tenebrae operient terram et caligo populos | Judea enim perfida peccatis obscurissima contemnit haec presentia caelestis regni humina | SUPER te autem orietur Dominus et gloria ejus in te videbitur | Cujus ortu tripudiao angelorum symphonio sub noctis conticinio dulci deprompsit organo | ET ambulabunt gentes in lumine tuo et reges in splendore ortus tui | Stella ducente praevia ad pueri cunabula ubi lactat puerpera illum qui regit omnia | LEVA in circuitu oculos tuos et vide omnes isti congregati sunt venerunt tibi | In voce chorda tibia et laude multifaria intra tua praecordia perfruis laetitia | FILII tui de longe venient et filiae tuae de latere surgent | Matris Sion scientia cujus plena sunt ubera et doctrinarum copia | TUNC videbis et afflues et mirabitur et dilatabitur cor tuum | Quando felix et inclita gaudebis dote regia sponsi plena muneribus et decora virtutibus | QUANDO conversa fuerit ad te multitudo maris fortitudo gentium venerit tibi | O summi reges gratia qui praeconum instantia ex quadro mundi lapide intra sinum ecclesiae multos in fide colligis et caeli cives efficis | INUNDATIO camelorum operiet te dromedarii Madian et Epha | Ut fidei per gratiam provehantur ad gloriam | OMNES de Saba venient aurum et thus deferentes | Myrra cum imputribili ad sepulturam Domini ut Deus et rex gloriae adoratur in homine | ET LAUDEM Domino annuntiantes | Qui patris sedes solio et matris haeres gremio tibi Christe per omnia sit decus atque gloria |
| 006755 R | Fundata est domus domini super verticem montis Sion et super cacumen ejus mater exsultet ecclesia et venient ad eam omnes gentes et laetabuntur quia in ea decantant vox laetitiae |
| 206812 A | Gloriosi rutilat Lamberti victoria laudes deo jubilat mater sion ecclesia |
| ah39066 Tp | Gaude virgo mater Dei gaude nostrum gaudium | Gaude summa nostrae spei gaude virgo virginum | Gaude cujus redemptorem ediderunt viscera | Gaude cujus salvatorem lactaverunt ubera | Gaude vitae reparatrix gaude plena gratia | Peccatorem mediatrix gaude Sion filia | Gaude maris stella portus naufragantis saeculi | Nostri consolatrix luctus gaude salus populi | Tu nos tecum fac gaudere IN EXCELSIS |
| 006755a V | Mater Sion dicet homo et homo natus est in ea et ipse fundavit eam altissimus |
| 830155 H | Hymnum deo vox jucunda decantet ecclesiae nam congaudet laetabunda Sion mater filiae ascendenti de profunda convalle miseriae |