| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Haec dies est sancta atque gloriosa | Christus in qua natus est Maria semper ex virgine | Luxque perpes hodie orta est humano generi | O Deus mundus quem non capit cunctus in praesepio hodie est positus atque est pannis involutus | O pie heros inaestimabiles humilis visus hodie in terris est miseris polos ut scanderent | Exsultent ergo hodie terrena simul caelestia | In caelestibus quia est unitas illa restaurata | Nos quoque omnes clerus ac populus voce excelsa cordis simul atque oris canamus Deo laudes | Nam angelicum sacrum illum hymnum Dei genitricis juvamine fulti dicentes persolvamus | Gloria in altis Deo et in terra pax | Populus bono animo fuit perenniter | Resonent organa nostra per mundi spatia quod factus est | Forma humana vera [sed] manens cum patre una | Famulos tu trina deitas nos fove | Tuos nunc atque in aevum auxiliare | Laus honor imperium | Potestas atque virtus tibi sit regi nato | Qui ommnia gubernas simul in trinitate | In saeculorum saecula | ah53022 | Sq |
| Tibi soli deo honor et gloria virtus et potestas in saecula saeculorum | h00373 | BNMT |
| Laudes deo devotas dulci voce ac sonora plebs decantet catholica spiritus sancti gratia apostolis die hodierna in igneis lingua est infusa paradisi praesentia emundet nos a peccati macula pura sibi aptans habitacula charismatum haec munera pectoribus nostris pius infundar vita nostra ei ut complaceat per saeculorum saecula conclamemus alleluia sit deo laus potestas honor virtus et gloria amen | a07650 | Psl |
| Plebs deo dicata pollens et caterva multiplex coetus et conventus omnis tentus orbis ambitu sanguinis quos mundat unda singularis victimae | Aurium claros meatus et profunda pectoris cordis intima simulque mentis alta pandite res pia narratur omnes hunc venite praepetes | En nova processione prosilit miraculum dum medelae substat ordo plenus omni munere nam vigent Cosmas et alter Damianus inclyti | Ore tactu posse jussu cum medenti gratia igne fessi igne verbi cuncta siccant morbida arte libri arte caeli tota curant languida | Quicquid illis esse substat ad salutem proficit una virtus format ipsa quaeque sunt vitalia dum viget totum quod ore quod manu determinant | Ossa nervi vel medullae sanguis artus viscera spiritus et omne pectus anxiosum tediis tota sanctis ferre plena sic medelam postulant | Ut ruat daemon et horror languor ulcus decidat gratia culpam sequatur et scelus clementia sit malis omnino finis et bonis aeternitas | Laus tibi per omne tempus trinitas indifferens laus honor virtusque summa singularis gloria quae Deum te saeculorum personet in saecula | a06908.1 | H |
| Laudes deo devotas | Dulci voce ac sonora | Plebs resultet catholica | Spiritus sancti gratia | Apostolis die hodierna | In igneis linguis est infusa | Paracliti praesentia | Emundet nos a peccati macula | Pura sibi aptans habitacula | Charismatum et munera | Pectoribus nostris pius infundat | Vita nostra ei ut complaceat | Per saeculorum saecula | Conclamemus alleluia | Sit deo laus potestas honor virtus et gloria | ah54014 | Sq |
| Sedenti in throno et agno benedictio et honor et gloria et potestas deo nostro in saecula saeculorum | h00522a | PRLGV |
| Benedictio et honor et gloria et fortitudo tibi deo nostro in saecula saeculorum amen | g03545e | SNCTV |
| Creator alme siderum aeterna lux credentium Jesu redemptor omnium intende votis supplicum | Qui daemonis ne fraudibus periret orbis impetu amoris actus languidi mundi medela factus es | Commune qui mundi nefas ut expiares ad crucem e virginis sacrario intacta prodis victima | Cujus potestas gloriae nomenque cum primum sonat et caelites et inferi tremente curvantur genu | Te deprecamur ultimae magnum diei judicem armis supernae gratiae defende nos ab hostibus | Virtus honor laus gloria deo patri cum filio sancto simul paraclito in saeculorum saecula | Amen | 008284.2 | H |
| Scripta sunt caelo duorum martyrum vocabula aureis quae Christus illic annotavit litteris sanguinem notis eadem scripta terris tradidit | Pollet hoc felix per orbem terra Hibera stigmatae hic locus dignus tenendis ossibus visus deo qui beatorum pudicus esset ospes corporum | Hic calentes ausit undas cedit ictu dupplici illitas cruore sancto nunc arenas incole |quem frequentant obsecrantes voce votis munere | Exter hic nec non et urbis colonus aduenit fama nam terras in omnes praecurrit proditrix | Hic patronos esse mundi quos praecantes ambiunt | Nemo puras hic rogando frustra congessit preces laetus inter se revertit supplicator fletibus omne quod justum poposcit impetratum sentiens | Tanta pro nostris periclis cura suffragantum est non sinunt inane ut ullus voce murmur fuderit audiunt statimque ad aures regis aeterni ferunt | Inde largo fonte abyssi dona terris influunt supplicum causas petentum quae medullis irrigant nil suis bonis negavit Christus umquam testibus | Isti sunt quos nec catena dira nec mors terruit unicum deum fateri sanguinis dispendio | Sanguinis dex tale damnum lux rependit longior | Hoc genus mortis decorum est hoc probis dignum viris membra morbis exuenda testa venis languidis membra morbis exuenda testa venis languidis hostique dona referre morte hostem vincere | Pulchra res ictum sub esse persecutoris pati nobilis per vulnus amplum porta justis panditur lota mens in fonte rubro sede cordis exilit | Nec rudem crudi laboris ante vitam duxerant milites quos ad perenne cingulum Christus vocat sueta virtus bello en armis militat sacrariis | Caesaris vexilla linguent eligunt signum crucis pro quo ventus hic draconum quos gerebat palleis preferunt insigne lignum quod draconem subdidit | Viliscent expeditis ferre dextris spicula | Macinis murum ferire castra fortis cingere | Impias manus cruentis inquinare stragibus | Forte tunc atrox secundos Israelis posteros doctor aule mundialis irae ad aram jusserat idolis litare nigris esse Christi refugas | Libera sucinctam ferre spem urguebatque fides illa virgas et secures et bisulcas ungulas ultro fortis expetebat Christi amore interrita | Carcer illigata diris colla baceis impedit barbarus forum per omne tortor exercet manus veritas crimen putatur vox fidelis plectitur | Tunc et esse cesa virtus triste percussit solum et rogis ingestas mentis ore flammas sorbuit dulce tunc justis cremari dulce ferrum perpeti | Hic duorum cara fratrum concalescunt pectora fida quos per omne tempus junxerat germanitas stant parati ferre quidquid sors tulisset ultima | Seu foret prebenda cervix a bippenne publica verberum post vim crepantum post catastas igneas sive pardis offerendum pectus aut leonibus | Nos ne Christo procreati mamone dicavimus et dei formam gerentes serviemus saeculo absit ut caelestis ignis se tenebris misceat | Sit satis quod capta primum vita sub cirografo debitum persolvit omne functa rebus Caesaris tempus est redendi deo quidquid est proprium dei | Ite signorum magistri vos tribuno adsistite | Aureos offerte torques sociorum proemia | Clara nos hic angelorum jam vocant stipendia | Christus illic candidatis praesidet cohortibus et throno regnans ab alto damnat infames deos vosque qui ridenda vobis monstra dibus fingitis | Haec loquentes obruntur mille penis martyres | Nexibus manus utrasque flexus involvit rigor | Et calips adtrita colla duris ambit circulis | O vetustatis silentis obsoleta oblivio invidentur ista nobis fama et ipsa extinguitur cartulas blasfemus olim nam satelles abstulit | Ne tenacibus libellis erudita saecula ordinem tempus modumque passionis proditum |dulcibus linguis per aures posterorum spargerent | Hoc tamen solum vetusta subtrahunt silentia jugibus longum catenis ad capillum paverint quo viros dolore tortos quave pompa ornaverit | Illa laus occulta non est nec senescit tempore missa quod sursum per auras evolarunt munera quae viam patere caeli praemicando ostenderent | Illius fidem figurans nube fertur anolus hic sui dat pignus horis ut ferunt orarium quae superno rapta flatu lucis intrant intimum | Per poli liquentis axem fulgor auri absconditur ac diu visu sequacem testilis candor fugit subeuntur usque ad astra nec videntur amplius | Vidit hoc conventus adstans ipse vidit carnifex et manu repressit ore ac stupore oppalluit sed tamen peregit ictum ne periret gloria | Jamne credis bruta condam Vascone gentilitas cum sacrum crudelis error inmolares sanguinem credis in deum relatos hostiarum spiritus | Cerne quam palam feroces hic domantur daemones qui lupino capta ritu devorant praecordia stranguilant mentes et ipsas seque miscent sensibus | Tunc suo jam plenus hoste sistitur furens homo spumeas efflans sabilas cruda torquens lumina expiandus questione non suorum criminum | Audiens nec tortor adest ejulatus flebilis scinditur per flagra corpus nec flagellum cernitur crescit et suspensus ipse vinculis latentibus | Hiis modis spurcum latronem martyrum virtus quatit his coercet torquet urit et catenas incutit proedo vexatis relictis e medullis exilit | Linquid illaesam rapinam faucibus siccis fugit ungue ab imo usque ad capillum salva reddit omnia confitens ardere sese nam geenne est incola | Quid loquar purgata longis salva morbis corpora algidus cum decoloris error artus concutit hic tumor vultum reliquid hic color verus redit | Hoc donum salvator ipse quo fruamur praestitit martyrum quod membra nostro consecravit oppido ospitant quae nunc coloni quos Iberus alluit | State nunc hymnite matres pro receptis parvulis conjugum salute laeta vox maritatum strepet cit dies haec festa nobis sit sacratum gaudium | Gloria et honor deo virtus et imperium una patri filioque inclyto paraclito cui laus et potestas per aeterna saecula | Amen | a06750.1 | H |
| Laus honor virtus deo nostro decus et imperium regi nostro de sanctorum innocentium tripudio qui quanto preponeat honoris titulo praesens vobis ostendit LECTIO LIBRI APOCALYPSIS JOHANNIS APOSTOLI Qui ut aquila soli defigens lumina caeli petiit limina et testimonium perhibet de his IN DIEBUS ILLIS Ecce ego Johannes VIDIT SUPRA (..) Unde Christe supplices tanti doni memores laudes tibi reddimus altisonis vocibus | Laudis ergo gloria tibi sit et gratia patre cum altissimo qui regnat per saecula | Amen dicant omnia | ah49403 | Tp |
| Sanctus Deus fortis | Sanctus filius excelsus | Sanctus dominus spiritus sanctus qui regnas in trinitate | Deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis benedictus qui venit in nomine domini hosanna in excelsis | (D) Sanctus dominus Spiritus paraclitus ab utroque procedens | (E) Pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis | Gloria et victoria et salus aeterna sit deo nostro in excelsis | (F) Benedictus dominus deus Israel Benedictus qui venit in nomine domini hosanna in excelsis | (G) Tu solus altissimus qui venisti redimere nos Benedictus qui venit in nomine domini | (H) Deus sabaoth Te laudat te adorat te glorificat omnis creatura tua Pleni sunt caeli et terra gloria tua | (J) Tu ergo salva nos domine Salva nos qui redemisti nos hosanna in excelsis | (K1) Tibi omnes angeli et archangeli | (K2) tibi omnis tua sancta proclamat ecclesia | (L1) Benedictus qui venit in nomine domini Tuum est domine regnum tua potestas | (L2) Benedictus qui venit in nomine domini tibi honor et imperium per cuncta saecula hosanna in excelsis | 509504.Tp2 | Sa |
| Clara magnis quae sanctorum praeparantur gaudia fausti et Januarii Martialis corpora cum pro Christo deo nostro traditis ut victima | Misticum melos persolvat et attollat laudibus plebs deo dicato patri et honorem debita hymnum dulciter decantant Christo et paraclito | Voce declamans fideli beatorum titulis qualiter vicerant hoste suis cum suppliciis trinitate confitendo adepti sunt gaudio | Manibus cruentis hostis cum atroci vincula consecrati beatorum laniarent corpora tensos pariter cesosque ures flammae cruciat | Inde oculis evulsis cum tenorum capite nervorum compage soluta servatum crudelitas conterit corporum ossa et medullam penetrans | Dextera protecti Christi extinguant incendia angelico medicina reformantur lumina confractaque solidantur et curantur vulnera | Stupe tyrannus suspirans tanto in miraculo cum incolomes videret quos perire jusserat qualiter vicissent cuncta tormentorum genera | Illic parienter ferunt quod furentes inferunt scientes quod pro Christo tanta quae pertulerunt caelitus adquirens lucra quam fruantur jugitur | Quidem cerneunt venire missa caelo munera angelorum magna turba sursum exspectantia ut sanctorum coronarent gloriosa capite | Censuit judex nefandus ut cervices martyrum miles gladio truncaret patuit miraculum cruor cum lactae manavit et corona claruit | Ad estote sancti dei supplicanti populo et petentibus praebete quaesitum suffragium regna ut participentur vestro in consortio | Quorum Christus triumphalem suscepit victoriam collocantur in supernis sempiterna gloria jugiter ut maneatis in dei praesentia | Gloria et honor deo virtus et imperio una patri filioque inclyto paraclito cui laus et potestas per aeterna saecula | Amen | a06859 | H |