| h02249a ANTV | Numquid redditur pro bono malum quia foderunt foveam animae meae | Recordare quod steterim in conspectu tuo ut loquerer pro eis bonum et averterem indignationem tuam ab eis | Propterea da filios eorum in famem et deduc eos in manus gladii | Fiant uxores eorum absque liberis et viduae et viri eorum interficiantur morte | Juvenes eorum confodiantur gladio in praelio audiatur clamor de domibus eorum | Adduces enim super eos latronem repente quia foderunt foveam ut caperent me et laqueos absconderunt pedibus meis | Tu autem domine scis omne consilium eorum adversum me in mortem | Ne propitieris iniquitati eorum et peccatum eorum a facie tua non deleatur | Fiant corruentes in conspectu tuo in tempore furoris tui abutere eis |
| h02888 ANT | Domine domine ne proicias nos a facie tua propitiare deus et miserere nobis quia pius es et misericors |
| h04421 CLM | Ne proicias me a facie tua spiritum sanctum tuum ne auferas a me deo gratias |
| h04697 CaH | Attende domine ad me et audi vocem adversariorum meorum | Numquid redditur pro bono malum quia foderunt foveam animae meae | Recordare quod steterim in conspectu tuo ut loquerer pro eis bonum et averterem indignationem tuam ab eis | Propterea da filios eorum in fame et deduc eos in manus gladii | Fiant uxores eorum absque liberis et viduae et viri eorum interficiantur morte | Juvenes eorum confodiantur gladio in praelio audiatur clamor de domibus eorum | Adduces enim super eos latronem repentem quia foderunt foveam ut caperent me et laqueos absconderunt pedibus meis | Tu autem domine scis omne consilium eorum adversum me in morte | Ne propitieris iniquitati eorum et peccatum eorum a facie tua non deleatur | Fiant corruentes in conspectu tuo in tempore furoris tui abutere eis |
| 920043 PS | In finem filiis Core ad intellectum | Deus auribus nostris audivimus patres nostri annuntiaverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum et in diebus antiquis | Manus tua gentes disperdidit et plantasti eos afflixisti populos et expulisti eos | Nec enim in gladio suo possederunt terram et bracchium eorum non salvavit eos sed dextera tua et bracchium tuum et illuminatio vultus tui quoniam complacuisti in eis | Tu es ipse rex meus et deus meus qui mandas salutes Jacob | In te inimicos nostros ventilabimus cornu et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis | Non enim in arcu meo sperabo et gladius meus non salvabit me | Salvasti enim nos de affligentibus nos et odientes nos confudisti | In deo laudabimur tota die et in nomine tuo confitebimur in saeculum | Nunc autem repulisti et confudisti nos et non egredieris deus in virtutibus nostris | Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros et qui oderunt nos diripiebant sibi | Dedisti nos tamquam oves escarum et in gentibus dispersisti nos | Vendidisti populum tuum sine pretio et non fuit multitudo in commutationibus eorum | Posuisti nos opprobrium vicinis nostris subsannationem et derisum his qui sunt in circuitu nostro | Posuisti nos in similitudinem gentibus commotionem capitis in populis | Tota die verecundia mea contra me est et confusio faciei meae cooperuit me | A voce exprobrantis et obloquentis a facie inimici et persequentis | Haec omnia venerunt super nos nec obliti sumus te et inique non egimus in testamento tuo | Et non recessit retro cor nostrum et declinasti semitas nostras a via tua | Quoniam humiliasti nos in loco afflictionis et cooperuit nos umbra mortis | Si obliti sumus nomen dei nostri et si expandimus manus nostras ad deum alienum | Nonne deus requiret ista ipse enim novit abscondita cordis quoniam propter te mortificamur tota die aestimati sumus sicut oves occisionis | Exsurge quare obdormis domine exsurge et ne repellas in finem | Quare faciem tuam avertis oblivisceris inopiae nostrae et tribulationis nostrae | Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra conglutinatus est in terra venter noster | Exsurge domine adjuva nos et redime nos propter nomen tuum |
| 920009 PS | In finem pro occultis filii psalmus David | Confitebor tibi domine in toto corde meo narrabo omnia mirabilia tua | Laetabor et exsultabo in te psallam nomini tuo altissime | In convertendo inimicum meum retrorsum infirmabuntur et peribunt a facie tua | Quoniam fecisti judicium meum et causam meam sedisti super thronum qui judicas justitiam | Increpasti gentes et periit impius nomen eorum delesti in aeternum et in saeculum saeculi | Inimici defecerunt frameae in finem et civitates eorum destruxisti periit memoria eorum cum sonitu | Et dominus in aeternum permanet paravit in judicio thronum suum | Et ipse judicabit orbem terrae in aequitate judicabit populos in justitia | Et factus est dominus refugium pauperi adjutor in opportunitatibus in tribulatione | Et sperent in te qui noverunt nomen tuum quoniam non dereliquisti quaerentes te domine | Psallite domino qui habitat in Sion annuntiate inter gentes studia ejus | Quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est non est oblitus clamorem pauperum | Miserere mei domine vide humilitatem meam de inimicis meis | Qui exaltas me de portis mortis ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion | Exsultabo in salutari tuo infixae sunt gentes in interitu quem fecerunt in laqueo isto quem absconderunt comprehensus est pes eorum | Cognoscetur dominus judicia faciens in operibus manuum suarum comprehensus est peccator | Convertantur peccatores in infernum omnes gentes quae obliviscuntur deum | Quoniam non in finem oblivio erit pauperis patientia pauperum non peribit in finem | Exsurge domine non confortetur homo judicentur gentes in conspectu tuo | Constitue domine legislatorem super eos ut sciant gentes quoniam homines sunt | Ut quid domine recessisti longe despicis in opportunitatibus in tribulatione | Dum superbit impius incenditur pauper comprehenduntur in consiliis quibus cogitant | Quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae et iniquus benedicitur | Exacerbavit dominum peccator secundum multitudinem irae suae non quaeret | Non est deus in conspectu ejus inquinatae sunt viae illius in omni tempore auferuntur judicia tua a facie ejus omnium inimicorum suorum dominabitur | Dixit enim in corde suo non movebor a generatione in generationem sine malo | Cujus maledictione os plenum est et amaritudine et dolo sub lingua ejus labor et dolor | Sedet in insidiis cum divitibus in occultis ut interficiat innocentem | Oculi ejus in pauperem respiciunt insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua insidiatur ut rapiat pauperem rapere pauperem dum attrahit eum | In laqueo suo humiliabit eum inclinabit se et cadet cum dominatus fuerit pauperum | Dixit enim in corde suo oblitus est deus avertit faciem suam ne videat in finem | Exsurge domine deus exaltetur manus tua ne obliviscaris pauperum | Propter quid irritavit impius deum dixit enim in corde suo non requiret | Vides quoniam tu laborem et dolorem consideras ut tradas eos in manus tuas tibi derelictus est pauper orphano tu eris adjutor | Contere bracchium peccatoris et maligni quaeretur peccatum illius et non invenietur | Dominus regnabit in aeternum et in saeculum saeculi peribitis gentes de terra illius | Desiderium pauperum exaudivit dominus praeparationem cordis eorum audivit auris tua | Judicare pupillo et humili ut non apponat ultra magnificare se homo super terram |
| h00539 CLMO | Ne proicias me a facie tua spiritum sanctum tuum ne auferas a me deo gratias |
| 920050 PS | In finem psalmus David | Cum venit ad eum Nathan propheta quando intravit ad Bethsabee | Miserere mei deus secundum magnam misericordiam tuam et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam | Amplius lava me ab iniquitate mea et a peccato meo munda me | Quoniam iniquitatem meam ego cognosco et peccatum meum contra me est semper | Tibi soli peccavi et malum coram te feci ut justificeris in sermonibus tuis et vincas cum judicaris | Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum et in peccatis concepit me mater mea | Ecce enim veritatem dilexisti incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi | Asperges me hyssopo et mundabor lavabis me et super nivem dealbabor | Auditui meo dabis gaudium et laetitiam et exsultabunt ossa humiliata | Averte faciem tuam a peccatis meis et omnes iniquitates meas dele | Cor mundum crea in me deus et spiritum rectum innova in visceribus meis | Ne projicias me a facie tua et spiritum sanctum tuum ne auferas a me | Redde mihi laetitiam salutaris tui et spiritu principali confirma me | Docebo iniquos vias tuas et impii ad te convertentur | Libera me de sanguinibus deus deus salutis meae et exsultabit lingua mea justitiam tuam | Domine labia mea aperies et os meum annuntiabit laudem tuam | Quoniam si voluisses sacrificium dedissem utique holocaustis non delectaberis | Sacrificium deo spiritus contribulatus cor contritum et humiliatum deus non despicies | Benigne fac domine in bona voluntate tua Sion ut aedificentur muri Jerusalem | Tunc acceptabis sacrificium justitiae oblationes et holocausta tunc imponent super altare tuum vitulos |
| 007202 R | Ne abscondas me domine a facie tua manum tuam longe fac a me et formido tua non me terreat |
| h01281k ANTV | Ne proicias me a facie tua spiritum sanctum tuum ne auferas a me |