| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Ante solem * | h03495b | ANTV |
| Et ante solem permanebit (...) | 602643a | V |
| Ante solem * | h03560a | ANTV |
| Erit nomen ejus benedictum in saecula R. Et ante solem permanet nomen ejus | 800142 | W |
| Ante solem * | h04359a | VARV |
| Ave virgo singularis porta vitae stella maris ave decus virginum | Tota virgo sed foecunda casto corde carne munda gignens Christum Dominum | Mater ejus qui creavit qui distinxit et ornavit coelum terram maria | Vivit regnat dominatur cujus nullo terminatur sine regni gloria | Cujus ejus quid dicemus quibus verbis explicemus nomen tanti numinis | Ejus quippe magnitudo virtus honor pulchritudo cor excedit hominis | Res mutando dic natura dic ubi sunt tua jura virgo parit filium | Quae conceptu veritatis incorruptae castitatis non amittit lylium | Virgo fuit ante partum et dum parit et post partum virgo mente corpore | Verbum patris sine matre facta mater sine patre genuit in tempore | Virga florem stella solem coaeternum patri prolem virgo mater genuit | Sol et lumen et decorem flos et fructum et odorem toti mundo praebuit | Hic est enim ipso teste verum lumen et caeleste cibus indeficiens | Panis vivus manducantis sed credentis et amantis animam reficiens / Eva mater per reatum stola vitae spoliatum morti dedit hominem | Culpa perit mors recedit datur salus vita redit per Mariam virginem | Virgo potens et benigna angelorum laude digna plena Dei gratia | Laudes tuas decantamus corde tibi supplicantus dele nostra vitia | Paenitentes confitemur mala quibus promeremur iram Dei vindicem / Tu miserta tui gregis o regina mater regis placa nobis judicem | Cara Deo semper ora pro misellis et implora peccatorum veniam | Servis tuis Jesu Christe quem tu virgo genuisti tu reforma gratiam | O Maria redemptoris creatura creatoris genitrix magnifica | Per te nobis reparatrix per te fiat consolatrix tua proles unica | Donet nobis rectam mentem in adversis patientem in secundis humilem | Fidem puram spem securam caritatem permansuram qua nihil est melius | Opus verae pietatis et decorem castitatis intus et exterius | Ut sit vita speciosa sit mors nostra pretiosa in conspectu Domini / Deo patri filioque procedenti ab utroque sed nos temporaliter | Regnum decus et potestas honor virtus et majestas nunc et aeternaliter | ah54206 | Sq |
| Ante solem * | h04438 | VAR |
| Ante solem permanet * | h03582a | ANTV |
| Ante solem permanet | h03826a | ANTV |
| O ecclesia oculi tui similes sapphyro sunt et aures tuae monti Bethel et nasus tuus est sicut mons myrrhae et thuris et os tuum quasi sonus aquarum multarum in visione verae fidei Ursula filium dei amavit et virum cum hoc saeculo reliquit et in solem aspexit atque pulcherrimum juvenem vocavit dicens in multo desiderio desideravi ad te venire et in caelestibus nuptiis tecum sedere per alienam viam ad te currens velut nubes quae in purissimo aere currit similis sapphyro et postquam Ursula sic dixerat rumor iste per omnes populos exiit et dixerunt innocentia puellaris ignorantiae nescit quid dicit et coeperunt ludere cum illa in magna symphonia usque dum ignea sarcina super eam cecidit unde omnes cognoscebant quia contemptus mundi est sicut mons Bethel et cognoverunt etiam suavissimum odorem myrrhae et thuris quoniam contemptus mundi super omnia ascendit tunc diabolus membra sua invasit quae nobilissimos mores in corporibus istis occiderunt et hoc in alta voce omnia elementa audierunt et ante thronum dei dixerunt wach rubicundus sanguis innocentis agni in desponsatione sua effusus est hoc audiant omnes caeli et in summa symphonia laudent agnum dei quia guttur serpentis antiqui in istis margaritis materiae verbi dei suffocatum est | g02503 | Sq |
| Regnum tuum regnum omnium saeculorum Domine rex regum | Cujus regni gloriam et potentiam tuam loquuntur | Plena oculis quattuor animalia ante et retro | Leo vitulus homo aquila profunda rimans mysteria | Marcus Lucas Matthaeus Johannes occulta verbi eructuans | Quorum forma et doctrina Christe cum regina sponsa tua significaris ecclesia | Homo factus bos in cruce leo cum resurgis aquila super astra deus volitans | Et ecclesia nati homines ut membra novi sunt hominis | Crucifigentes se cum vitiis in crucis ara sunt vituli | Vultu sunt leonino ad resistendum fortiter diabolo | Aquilam tunc exprimunt in verum solem figunt ut intuitum | Sic sunt enim Christe quadrigae tuae salvatio | Quadrifida cruce quam rotae dant evangelicae | Auriga tui currus super hos equos scandens Domine | Viam fac equis tuis in luto multo nostri pectoris | Ut subvecti hoc in curru maris de tumultu portum perpetuae contingamus patriae | Ubi sanctus sanctus sanctus nato maris stellae tibi clamemus his cum animalibus | Quorum sit nobis oculorum multitudo bonae vitae circumspectio | ah50286 | Sq |
| Ante solem permanet nome domini et ante lunam sedes ejus et benedicentur in eo omnes tribus terrae omnes gentes magnificabunt eum alleluia alleluia | h01624 | SNO |
| Ante solem permanet * | h03076a | ANTV |
| Ante solem permanet nomen (...) | 602215a | V |
| Psalmus in Salomonem | Deus judicium tuum regi da et justitiam tuam filio regis judicare populum tuum in justitia et pauperes tuos in judicio | Suscipiant montes pacem populo et colles justitiam | Judicabit pauperes populi et salvos faciet filios pauperum et humiliabit calumniatorem | Et permanebit cum sole et ante lunam in generatione et generationem | Descendet sicut pluvia in vellus et sicut stillicidia stillantia super terram | Orietur in diebus ejus justitia et abundantia pacis donec auferatur luna | Et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrarum | Coram illo procident Aethiopes et inimici ejus terram lingent | Reges Tharsis et insulae munera offerent reges Arabum et Saba dona adducent | Et adorabunt eum omnes reges terrae omnes gentes servient ei | Quia liberabit pauperem a potente et pauperem cui non erat adjutor | Parcet pauperi et inopi et animas pauperum salvas faciet | Ex usuris et iniquitate redimet animas eorum et honorabile nomen eorum coram illo | Et vivet et dabitur ei de auro Arabiae et adorabunt de ipso semper tota die benedicent ei | Et erit firmamentum in terra in summis montium superextolletur super Libanum fructus ejus et florebunt de civitate sicut foenum terrae | Sit nomen ejus benedictum in saecula ante solem permanet nomen ejus et benedicentur in ipso omnes tribus terrae omnes gentes magnificabunt eum | Benedictus dominus deus Israel qui facit mirabilia solus | Et benedictum nomen majestatis ejus in aeternum et replebitur majestate ejus omnis terra fiat fiat | Defecerunt laudes David filii Jesse | 920071 | PS |
| Deus judicium tuum regi da et justitiam tuam filio regis Judicare populum tuum in justitia et pauperes tuos in judicio Suscipiant montes pacem populo et colles justitiam Judicabit pauperes populi et salvos faciet filios pauperum et humiliabit calumniatorem Et permanebit cum sole et ante lunam in generatione et generationem Descendet sicut pluvia in vellus et sicut stillicidia stillantia super terram Orietur in diebus ejus justitia et abundantia pacis donec auferatur luna Et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrarum Coram illo procident Aethiopes et inimici ejus terram lingent Reges Tharsis et insulae munera offerent reges Arabum et Saba dona adducent et adorabunt eum omnes reges terrae omnes gentes servient ei Quia liberabit pauperem a potente et pauperem cui non erat adjutor Parcet pauperi et inopi et animas pauperum salvas faciet Ex usuris et iniquitate redimet animas eorum et honorabile nomen eorum coram illo Et vivet et dabitur ei de auro Arabiae et adorabunt de ipso semper tota die benedicent ei Et erit firmamentum in terra in summis montium superextolletur super Libanum fructus ejus et florebunt de civitate sicut fenum terrae Sit nomen ejus benedictum in saecula ante solem permanet nomen ejus Et benedicentur in ipso omnes tribus terrae omnes gentes magnificabunt eum Benedictus Dominus Deus Israel qui facit mirabilia solus Et benedictum nomen majestatis ejus in aeternum et replebitur majestate ejus omnis terra Fiat fiat | g00922 | PS |
| Ante solem permanet nomen ejus et ante lunam sedes ejus | h01015a | VPRV |
| Ante solem permanet nomen ejus et ante lunam sedes ejus | h04057b | ANTV |
| Intellectus Asaph Ut quid deus repulisti in finem iratus est furor tuus super oves pascuae tuae | Memor esto congregationis tuae quam possedisti ab initio redemisti virgam hereditatis tuae mons Sion in quo habitasti in eo | Leva manus tuas in superbias eorum in finem quanta malignatus est inimicus in sancto | Et gloriati sunt qui oderunt te in medio solemnitatis tuae posuerunt signa sua signa | Et non cognoverunt sicut in exitu super summum quasi in silva lignorum securibus | Exciderunt januas ejus in idipsum in securi et ascia dejecerunt eam | Incenderunt igni sanctuarium tuum in terra polluerunt tabernaculum nominis tui | Dixerunt in corde suo cognatio eorum simul quiescere faciamus omnes dies festos dei a terra | Signa nostra non vidimus jam non est propheta et nos non cognoscet amplius | Usquequo deus improperabit inimicus irritat adversarius nomen tuum in finem | Ut quid avertis manum tuam et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem | Deus autem rex noster ante saecula operatus est salutem in medio terrae | Tu confirmasti in virtute tua mare contribulasti capita draconum in aquis | Tu confregisti capita draconis dedisti eum escam populis Aethiopum | Tu dirupisti fontes et torrentes tu siccasti fluvios Ethan | Tuus est dies et tua est nox tu fabricatus es auroram et solem | Tu fecisti omnes terminos terrae aestatem et ver tu plasmasti ea | Memor esto hujus inimicus improperavit domino et populus insipiens incitavit nomen tuum | Ne tradas bestiis animas confitentes tibi et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem | Respice in testamentum tuum quia repleti sunt qui obscurati sunt terrae domibus iniquitatum | Ne avertatur humilis factus confusus pauper et inops laudabunt nomen tuum | Exsurge deus judica causam tuam memor esto improperiorum tuorum eorum quae ab insipiente sunt tota die | Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum superbia eorum qui te oderunt ascendit semper | 920073 | PS |
| Ante solem permanet sedes ejus | h03131c | ANTV |