| h01631a SNOV | Si iniquitatem observaveris domine domine quis sustinevit quoniam apud te propitiatio est et copiosa redemptio |
| h01484a ANTV | Quoniam apud te est Domine fons vitae et in lumine tuo videbimus |
| h01914 CaH | Domine qui habitas in aeternum cujus oculi elati et superiora in vere | Cujus thronus in extimabilis et gloria in conprehensibilis | Cui astat omnis exercitus ad gloriam cum tremore quorum observatio invento et igni convertitur | Cujus verbum firmum et dicta perseverantia | Cujus dispositio fortis et jussio terribilis | Cujus aspectus are facit abissos et indignatio tabescere montes et veritas testificatur | Exaudi domine orationem servi tui auribus percipe deprecationem figmenti tui intende verba mea | Dum enim vivo loquar et dum sapio respondeam | Ne aspicias populi tui delicta sed qui tibi in veritate servi erunt | Neque adtendas impie agentium studia sed qui tua testamentum cum doloribus custodierunt | Neque cogites perdere qui inconspectu tuo false conversati sunt sed memorare qui ex volumptate tua tuum timore cognovi sunt | Neque volveris perdere qui pecodum mores habuerunt sed respicias super eos qui legem tuam splendide docuerunt | Neque in digneris eis qui bestiis per ejus sunt judicati sed diligas eos qui semper in gloria tuam confiderunt | Quoniam nos et patres nostri talibus moribus egimus tu autem propter nos peccatores misericors vocatus es | Si enim decreveris ut nostri miserearis tunc misericors vocaberis | Nobis enim non habentibus opera justitiae justis quibus sunt opera multa reposita apud te domine ex propriis operibus percipient mercedem | Quid est enim homo ut ei in digneris aut genus corruptibile ut ita amariceris de ipso | In veritatem enim nemo degeneris est qui non impie gessit nec de confidentibus qui tibi non deliquid | Sed in hoc enim annuntiabitur justitiam et bonitas tuam domine quum misertus fueris eis qui non habent substantiam bonorum operum |
| h02458 ANT | Apud te est domine misericordia qui redimis Israel et omnibus iniquitatibus ejus |
| a01716 PS | Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum ita desiderat anima mea ad te deus | Sitivit anima mea ad deum uivum quando veniam et apparebo ante faciem dei | Fuerunt mihi lacrimae meae panes die ac nocte dum dicitur mihi cottidie ubi est | Haec memoratus sum et effudi in me animam meam quoniam ingrediar in locum tabernaculi admirabilis domus dei | In voce exsultationis et confessionis sonus epulantis | Quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in domino quoniam confitebor illi salutare vultus mei et deo meo | A meipso anima mea turbata est propterea memor ero tui domine de terra Jordanis et Hermoniis a monte modico | Abyssus abyssum invocat cataractarum tuarum | Omnia excelsa tua et fluctus tui super me ingressi sunt | In die mandavit dominus misericordiam suam et in nocte decIaravit | Apud me oratio mea deo vitae meae dicam deo meo susceptor meus es quare me oblitus es et quare repulisti et contristatus incedo dum affligit me inimicus | In eo dum confringuntur omnia ossa mea exprobraverunt me qui tribulant anima mea | Dum dicitur mihi per singulos dies ubi est deus tuus | Quare tristis anima mea et quare conturbas me spera in domino quoniam confitebor illi salutare vultus mei et deo meo | Gloria |
| 920129 PS | Canticum graduum de profundis clamavi ad te domine | Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae | Si iniquitates observaveris domine domine quis sustinebit | Quia apud te propitiatio est et propter legem tuam sustinui te domine sustinuit anima mea in verbo ejus | Speravit anima mea in domino | A custodia matutina usque ad noctem speret Israel in domino | Quia apud dominum misericordia et copiosa apud eum redemptio | Et ipse redimet Israel ex omnibus iniquitatibus ejus |
| g00634c TcV | Quia apud te propitiatio est et propter legem tuam sustinui te domine |
| g01247.2 In | Si iniquitates observaveris domine domine quis sustinebit quia apud te propitiatio est et propter legem tuam sustinui te domine |
| g01247.1 In | Si iniquitatem observaberis domine domine qui sustinebit quia apud te propitiatio est domine deus noster |
| 005403zc AV | Domine apud te est fons vitae et in lumine tuo videbimus lumen |