| h01719b ANTV | Vocem meam ad dominum * |
| a07053.Tp01 Tp | STEPHANUS plenus gratia et fortitudine | Lumine vultus tui Domine insignitus | FACIEBAT prodigia et signa magna in populo | Optatum infirmis robur cedendo catervis | SURREXERUNT autem quidam de synagoga | Viri mendacii | QUAE appellabatur Libertinorum et Cyrenensium et Alexandrinorum et eorum qui erant a Cilicia et Asia disputantes cum Stephano | De Jesu qui fuit vir propheta potens in opere et sermone | ET non poterant resistere sapientiae | Implevit enim eum Dominus spiritu sapientiae et intellectus | ET spiritui qui loquebatur| Nam spiritus sanctus erat in eo | AUDIENTES autem haec | Cogitaverunt interfice eum | DISSECABANTUR cordibus suis | Quidam autem dicebat quia bonus est alii autem dicebant non sed seducit turbam | ET stridebant dentibus in eum | Paratum ad omnia pro salvatoris nomine sustinenda | CUM autem esset Stephanus plenus Spiritu Sancto | Spe fruendi victoria divinitus subnixus | INTENDENS in caelum vidit gloriam Dei | Quem terra pontus aethera colunt adorant predicant | ET Iesum stantem a dextris Dei | In sede majestatis suae | ET AIT | Ecce quod cupivi jam video | ECCE video caelos apertos | Beatus homo cui caeli patebunt | ET filium hominis stantem a dextris virtutes Dei | Cujus caritas vera caelo sublevat Stephanum de terra | EXCLAMANTES autem voce magna | Adversus eum | CONTINUERUNT aures suas | Insipientes et maligni oderunt sapientiam | ET impetum fecerunt unanimiter in eum | Viri iniqui absque misericordia | ET eicientes eum extra civitatem lapidabant | Sed stat feliciter patiens martyr et orat | ET testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adolescentis qui vocabatur Saulus | Vas electionis futurus | ET lapidabant Stephanum invocantem et dicentem | Domine suscipe me et cum fratribus meis sim | DOMINE Iesu | Salvator mundi | SUSCIPE spiritum meum | Et perduc me ad concivium epularum tuarum | POSITIS autem genibus | Sinite me inquit caelum videre et spiritus dirigatur ad Dominum | EXCLAMAVIT voce magna dicens | Nunc dimitis Domine servum tuum in pace | DOMINE ne statuas illis hoc peccatum | Ne tua damnendo Jesu facura benione | ET cum hoc dixisset | Sanguine laureatus | OBDORMIVIT in Domino | Cum quo regnat et regnabit per omnia saecula |
| h04781 VAR | O mors omnivorax ad te nunc verto querellam cur miserum sequeris cur properata venis | Tu facis ut rapido volvantur tempora cursu accelerentque suos facta cruenta gradus | Cum tu deproperas tunc vitae gaudia caessant umbra pavenda venit lux radiata fugit | Omnia vitali privantur viscera motu clauduntur oculi garrula lingua tacet | Surdescunt patulae transis anfractibus aures naribus occlusis non odor ullus adest | Non spirat pulmo flabris vitalibus auras frigida membra rigent nec cruor ipse calet | Tabe fluunt carnes corrodunt omnia vermes sic species hominis fit putrefacta cinis | Multa pavenda quidem caecini seu multa tremenda sed mage quid verear nunc lacrimando loquar | Judicis altithroni jam tristis cerno tribunal cujus ad intuitum cuncta creata tremunt | Substernit niveas caelorum turba coronas et titubante genu proruit ante thronum | Cernere sic ambit dominum si semper amare ut pulset animum mistus amore timor | Quid faciet ergo vermis putredo favilla si Christi faciem corda beata pavent | Oppressi rapui nudavi crimina finxi pauperis ad vocem mens mea surda fuit | Corrupi proprium lascivo vulnere corpus hic miser hic pavidus hinc tremulentus eo | Nulla meas unquam venia compescuit iras nec sine felle furens nec sine caede fui | Inde pavet animus similes ne perferat ictus aut poena laceret quae sine fine nocet | Nam licet hic modico patrentur tempore probra longa tamen animam post male flamma cremat | Talia dum rite paveo dum corde tremesco te te summae deus pro pietate peto | Te sine nemo valet peccati tollere labem aut mentem vitis emaculare emaculare suis | Dimitte culpam misero dimitte reatum effice post lapsum post mala tanta bonum | Parce precor animae pulsanti parce petenti quae flammas metuit dum sua facta gemit | Gaudia tu sanctis tu reddis praemia justis Eugenii miseri sit rogo poena levis |
| h03084a ANTV | Voce mea ad dominum * |
| 920129 PS | Canticum graduum de profundis clamavi ad te domine | Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae | Si iniquitates observaveris domine domine quis sustinebit | Quia apud te propitiatio est et propter legem tuam sustinui te domine sustinuit anima mea in verbo ejus | Speravit anima mea in domino | A custodia matutina usque ad noctem speret Israel in domino | Quia apud dominum misericordia et copiosa apud eum redemptio | Et ipse redimet Israel ex omnibus iniquitatibus ejus |
| h02443a ANTV | Accedite ad dominum et illuminamini * |
| h04302b ANTV | Accedite ad dominum * |
| 920033 PS | David cum immutavit vultum suum coram Achimelech et dimisit eum et abiit | Benedicam dominum in omni tempore semper laus ejus in ore meo | In domino laudabitur anima mea audiant mansueti et laetentur | Magnificate dominum mecum et exaltemus nomen ejus in idipsum | Exquisivi dominum et exaudivit me et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me | Accedite ad eum et illuminamini et facies vestrae non confundentur | Iste pauper clamavit et dominus exaudivit eum et de omnibus tribulationibus ejus salvavit eum | Immittet angelus domini in circuitu timentium eum et eripiet eos | Gustate et videte quoniam suavis est dominus beatus vir qui sperat in eo | Timete dominum omnes sancti ejus quoniam non est inopia timentibus eum | Divites eguerunt et esurierunt inquirentes autem dominum non minuentur omni bono | Venite filii audite me timorem domini docebo vos | Quis est homo qui vult vitam diligit dies videre bonos | Prohibe linguam tuam a malo et labia tua ne loquantur dolum | Diverte a malo et fac bonum inquire pacem et persequere eam | Oculi domini super justos et aures ejus in preces eorum | Vultus autem domini super facientes mala ut perdat de terra memoriam eorum | Clamaverunt justi et dominus exaudivit eos et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos | Juxta est dominus iis qui tribulato sunt corde et humiles spiritu salvabit | Multae tribulationes justorum et de omnibus his liberabit eos dominus | Custodit dominus omnia ossa eorum unum ex his non conteretur | Mors peccatorum pessima et qui oderunt justum delinquent | Redimet dominus animas servorum suorum et non delinquent omnes qui sperant in eo |
| 920134 PS | Alleluia Laudate nomen dominum laudate servi dominum | Qui statis in domo domini in atriis domus dei nostri | Laudate dominum quia bonus dominus psallite nomini ejus quoniam suave | Quoniam Jacob elegit sibi dominus Israel in possessionem sibi | Quia ego cognovi quod magnus est dominus et deus noster prae omnibus diis | Omnia quaecumque voluit dominus fecit in caelo in terra in mari et in omnibus abyssis | Educens nubes ab extremo terrae fulgura in pluviam fecit qui producit ventos de thesauris suis | Qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus | Et misit signa et prodigia in medio tui Aegypte in Pharaonem et in omnes servos ejus | Qui percussit gentes multas et occidit reges fortes | Sehon regem Amorrhaeorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan | Et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israel populo suo | Domine nomen tuum in aeternum domine memoriale tuum in generationem et generationem | Quia judicabit dominus populum suum et in servis suis deprecabitur | Simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum | Os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt | Aures habent et non audient neque enim est spiritus in ore ipsorum | Similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis | Domus Israel benedicite domino domus Aaron benedicite domino | Domus Levi benedicite domino qui timetis dominum benedicite domino | Benedictus dominus ex Sion qui habitat in Jerusalem |
| h04267a ANTV | Ego ad dominum clamavi * |