| ah07082 Sq | Orbis conditor regressus est in sinu patris | Promissa dare munera patris gratia | Et almum spiritum sicuti praedixerat | Rogabo patrem meum alium dabit vobis paraclitum | Et cum venerit arguet mundum de sordida facinora | Et cum complerentur dies pentecostes erant omnes pariter | Discipuli loco uno exspectantes promissa triumphantes | De caelo factus est subito sonus tamquam torrens replevit spiritus totam domum ubi erant sedentes | Ignis advenit divinus non comburens illuminans nec consumens sed lucens tribuit carismatum dona | Repleti sunt spiritu sancto et coeperunt loqui | Variis linguis apostoli Christi magnalia | Facta autem hac voce convenit multitudo et mente est confusa | Audiebat unusquisque linguam suam loquentes Dei potentia | Quam nulla valet omnium comprehendi solertia cuncta clara sidera | Potestates et virtutes intercedite pro nobis omnibus ad Dominum | Ut digni accipere mereamur regna caelestia sancta | Jesu redemptor bone da nobis quod [ te] petimus in saecula | Laus tibi sit et gloria |
| ah53077 Sq | Orbis conditor regressus est in sinu patris (...) |
| g00331.Tp29 Tp | Qui caelique maris deus est et conditor orbis gloria cum superis ipsi debetur et omnis |
| a06611 H | Conditor rerum omnium deus lucis origo luminis verbum redemptor orbis fons animarum pastor et agnus immaculatus | Concentum suave praebe sonantem infunde corda lacrrimis unda ut precinamus carmina laudum tibique sanctis proemia donas | Praebes in cunctis opem de summis prophetas almis dona partiris inter quos iste confessor tuus fortem adeptus est Benedictus | Merito pollet opus et nomen insignis claret virtutibusque spiritu sancto repletis manet presa cus extitit omnium mentes | Nociva mundi calcat jactura revus exutus deserta petens Eliam particebs extitit vatum Pauli Antoni magni Joannes | Arma assumens praeclara sancta praecintis esse clipeam asta claritas queque spes fides certa indutus vincit hostem antiquum | Dubie mentis arguens fratrum discipulumque imperans verbo stagna aquarum pedibus calcans petri ad instar signibus pollet |
| 008367 H | Pange lingua gloriosi proelium certaminis et super crucis tropaeo dic triumphum nobilem qualiter redemptor orbis immolatus vicerit | De parentis protoplasti fraude factor condolens quando pomi noxialis morte morsu corruit ipse lignum tunc notavit damna ligni ut solveret | Hoc opus nostrae salutis ordo depoposcerat multiformis perditoris arte ut artem falleret et medelam ferret inde hostis unde laeserat | Quando venit ergo sacri plenitudo temporis missus est ab arce patris natus orbis conditor atque ventre virginali carne factus prodiit | Vagit infans inter arta conditus praesepia membra pannis involuta virgo mater alligat et pedes manusque crura stricta pingit fascia | Lustra sex qui jam peracta tempus implens corporis se volente natus ad hoc passioni deditus agnus in crucis levatur immolandus stipite | Hic acetum fel arundo sputa clavi lancea mite corpus perforatur sanguis unda profluit terra pontus astra mundus quo lavantur flumine | Crux fidelis inter omnes arbor una nobilis nulla talem silva profert flore fronde germine dulce lignum dulce clavo dulce pondus sustinens | Flecte ramos arbor alta tensa laxa viscera et rigor lentescat ille quem dedit nativitas ut superni membra regis mite tendas stipite | Sola digna tu fuisti ferre pretium saeculi atque portum praeparare nauta mundo naufrago quem sacer cruor perunxit fusus agni corpore |
| a00910.1 H | Lux hodierna fulget in arva rex quia regum patris ab arce virgineo se infudit alvo | Parvulus iste natus in orbe alta gubernans imaque visans tollere venit crimina mundi | Stella refulget cui dedit amplum sidere signum quo duce gentes currere possint regis ad aulam | O quam stupenda res sunt acta conditor orbis est homo factus est quae creatus ipse creator | Psallite summo psallite regi psallite Jesu psallite Christo psallite vivo psallite vero | Cujus in ortu nos pater atque spiritus alme respice clemens cui manet omnis gloria tecum Amen |
| 008367:04.1 HV | Quando venit ergo sacri plenitudo temporis missus est ab arce patris natus orbis conditor atque ventre virginali carne amictus prodiit |
| a00177.33 H | Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus infernum vicit et astra tenet | Ecce renascentis testatur gloria mundi omnia cum domino dona redisse suo | Tempora florigero rutilant distincta sereno et majori poli lumine porta patet | Altius ignivomum solum caeli orbita ducit qui vagus oceani exit et intrat aquas | Armatur radiis elementa liquentia lustrans adhuc nocte brevi tendit in orbe diem | Splendida sincerum producunt aethera caelum laetitiamque suam sidera clara probant | Lux gaudens vario fundit munusculam foetu cum bene vernales reddit et annus opes | Mollia purpureum pingunt violaria campum prata virent herbis et micat herba comis | Paulatim subeunt stillantia lumina florum floribus arridens gramina tincta suis | Tempora sub hiemis foliorum crine revulso jam reparat viridans frondea tecta nemus | Myrta salix abies corylus silex ulmus acernus pandit quoque suis arbor amena comis | Ad cantus revocatur avis quae carmina clauso pigrior hiberno frigore muta fuit | Hinc Philomena suis adtemperat organa cannis fitque repercusso dulcior aura melo | Namque triumphanti post tristia tartara Christo undique fronde nemus gramina flore favent | Legibus inferni oppressis super astra meantem laudant rite deum lux polus arva festum | Qui crucifixus erat deus ecce per omnia regnat dantque creatori cuncta creata prece | Nobilitas anni mensium decus arma dierum horarum splendor scrupula puncta favent | Christe salus mundi bone conditor atque redemptor unica progenies ex deitate patris | Aequalis consors socius cum patre coaevus quo sumpsit mundus principe principium | Qui genus humanum cernens mersisse profundum ut hominem eriperes es quoque factus homo | Haec voluisti etenim tantum te corpore nasci sed caro que nasci pertulit atque mori | Funeris exequias pateris vitae auctor et orbis intrans mortis iter dando salutis opem | Tristia cesserunt inferni vincula legis expavitque chaos luminis ore primi | Repereunt tenebre Christi fulgore fugare et terre noctis pallea crassam cadunt | Sollitiam sed redde fidem precor alma potestas tertia lux reddiit surge sepulte meus | Non decet ut humili tumulo tua membra regantur neu pretium mundi vilia laxa premant | Indignum est cujus clauduntur cuncta pugillo ut regat inclusum rupe necante lapis | Lintea tolle precor sudaria linque sepulcro tu satis es nobis et sine te nihil est | Solve catenatos inferni et carceris umbras et revoca sursum quidquid ad ima ruit | Redde tuam faciem videant ut saecula lumen redde diem qui nos te moriente fugit | Eripis innumerum populum ad carcere mortis et de fauce lupis subtrahis agnus oves | Evomit ad sortem trepidam feda belva plebem et sequitur liber quo suus auctor abit |
| 008367.1 H | Pange lingua gloriosi lauream certaminis et super crucis trophaeo dic triumphum nobilem qualiter redemptor orbis immolatus vicerit | De parentis protoplasti fraude factor condolens quando pomi noxialis in necem morsu ruit ipse lignum tunc notavit damma ligni ut solveret | Hoc opus nostrae salutis ordo depoposcerat multiformis proditoris ars ut artem falleret et medelam ferret inde hostis unde laeserat | Quando venit ergo sacri plenitudo temporis missus est ab arce patris natus orbis conditor atque ventre virginali carne amictus prodiit | Vagit infans inter arcta conditus praesepia membra pannis involuta virgo mater alligat et dei manus pedesque stricta cingit fascia | Sempiterna sit beatae trinitati gloria aequa patri filioque par decus paraclito unius trinique nomen laudet universitas |