Ave beati germinis Invicte rex et inclyte omnis tibi militia occurrat ovans caelitum | Intacta Christi genitrix mater honora virginum chorum pudicum socians tibi procedat obviam Ave * | Agonithetae apostoli victoriosi martyres omnesque sancti ordines semper vocent te laudibus Ave *| Nos pro statu parvi loci reisque modo pauperis laetantes pio Domino occurrimus in omnibus Ave* | Haec ipsa gaudent tempora floreque verno germinant adventus omni gaudio quando venit optatior
O gloriosissimi lux vivens angeli qui infra divinitatem divinos oculos cum mystica obscuritate omnis creaturae aspicitis in ardentibus desideriis unde numquam potestis satiari o quam gloriosa gaudia illa vestra habet forma quae in vobis est intacta ab omni pravo opere quod primum ortum est in vestro socio perdito angelo qui volare voluit supra intus latens pinnaculum dei unde ipse tortuosus demersus in ruinam sed ipsius instrumenta casus consiliando facturae digiti dei instituit
Egregius Christi pontifex Willibrord omni digitate exstitit praeclara statura decens vultu honorabilis facie venustus corde laetus consilio sapies ore jucundus moribus compositus atque in omne opere dei strenuus
Qui sunt hi sermones quos confertis ad invicem ambulantes et estis tristes alleluia alleluia respondens unus cui nomen Cleophas dixit ei tu solus peregrinus es in Jerusalem et non cognovisti quae facta sunt in illa diebus alleluia quibus ille dixit quae et dixerunt de Jesu Nazareno qui fuit vir propheta potens in opere et sermone coram deo et omni populo alleluia alleluia