Ego dixi in dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi | Quaesivi residuum annorum meorum dixi | Non videbo dominum dominum in terra viventium | Non aspiciam hominem ultra et habitatorem quievit generatio mea ablata est et convoluta est a me quasi tabernaculum pastorum | Praecisa est velut a texente vita mea dum adhuc ordirer succidit me de mane usque in vesperam finies me | Sperabam usque ad mane quasi leo sic contrivit omnia ossa mea | Sicut pullus hirundinis sic clamabo meditabor ut columba | Adtenuati sunt oculi mei suspicientes in excelso | Domine vim patior responde pro me | Quid dicam aut quid respondebit mihi cum ipse fecerim | Recogitabo omnes annos meos in amaritudine animae meae | Domine sic vivitur et in talibus vita spiritus mei corripies me et vivificabis me | Ecce in pace amaritudo mea amarissima tu autem eruisti animam meam ut non periret | Projecisti post tergum tuum omnia peccata mea | Quia non infernus confitebitur tibi neque mors laudabit te | Non expectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam | Vivens vivens confitebitur tibi sicut et ego hodie | Pater filiis notam faciet veritatem tuam | Domine salvum me fac et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitae nostrae in domo domini
Dominus fortitudo plebis suae et protector salutarium Christi sui est salvum fac populum tuum domine et benedic hereditati tuae et rege eos usque in saeculum
Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum. Quod ad humorem mittit radices suas et non timebit dum venerit estus. Et erit folium ejus viride: et in tempore siccitatis non erit sollicitus nec aliquando desinit facere fructum. Sana me Domine et sanabor, salvum me fac et salvus ero: quia laus mea et virtus mea tu es. Ecce ipsi dicunt ad me ubi est verbum Domini veniat et non sum turbatus te pastorem sequens et diem hominis non concupibi tu scis. Quod egressum est de labiis meis rectum in conspectu tuo fuit. Non sit mihi formidinis: spes mea tu in die afflictionis meae. Confundantur omnes qui me persecuntur et non confundar ego paveant illi et non paveam ego. Induc super eos diem afflictionis et duplici contritione contere eos.