Full text:
Dominus dixit ad me filius*
Genre:
Usual feast:
Fulltext source:
E-Tc 35.7 66v
Notes:
Randel 517-26
- Log in to post comments
Randel 517-26
| 002446.1 A | Dum duceretur Petrus apostolus ad crucem repletus gaudio magno dixit non sum dignus ita esse in cruce sicut dominus meus qui de spiritu sancto conceptus est me autem ex limo terrae ipse formavit ita crux mea caput meum terre debet ostendi at illi verterunt crucem pedes ejus sursum confixerunt manus vero deorsum cum esset Petrus in cruce venit turba multa maledicens Caesarem et fecerunt planctum magnum ante crucem Petrus exhortabat eos de cruce dicens nolite flere sed gaudete mecum quia hodie laborum meorum fructus consequor et cum hoc dixisset ait gratias tibi ago pastor bone quia oves quas tradidisti mihi compatiuntur mihi peto namque ut participentur mecum de gratia tua in sempiternum |
| a05938 A | Ducti sunt Petrus et Paulus ante conspectum impii Neronis Petrus autem dum iret ad crucem dixit dominus et magister meus recta cruce sublimatus est me autem a terra ad caelos vocare dignatus est |
| 004282 A | Petrus ad se reversus dixit nunc scio vere quia misit dominus angelum suum et eripuit me de manu Herodis et de omni exspectatione plebis Judaeorum |
| g00541 In | Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te |
| h02925a SNOV | Extendit dominus manum suam ad me et tetigit os meum et dixit mihi ecce dedi sermones meos in ore tuo et constitui te in hodierna die super gentes et super regna |
| a07050 L | Audite me insulae et attendite populi de longe Dominus ab utero vocavit me de ventre matris meae recordatus est nominis mei | Et posuit os meum quasi gladium acutum sub umbra manus suae protexit me | Et posuit me sicut sagittam electam in pharetra sua abscondit me Et dixit mihi | Servus meus es tu Israel quia in te glorificabor [...] | Et nunc dicit Dominus qui formans me ex utero servum sibi [ ... ] Dedi te in lucem gentium ut sit salus mea usque ad extremum terrae [....] Reges videbunt et consurgent principes | Et adorabunt propter Dominum Deum tuum | Et sanctum Israel qui elegit te |
| a06906 H | Plange lyram Zacharias sacerdotum principem qui copulata conjux Aaron filiabus thalamorum inessebat solita praenuntius | Operibus sanctores praebolebant ceteris hac sinceres in mandatis incidebant domini et nullo prole collam pergebant ad senium | Mox enim ora refulsit incensorum temporum suetum quam gestabant vates igne perturabulum sacris deferas odorem nectar eum melius | Audit caelitus effectum et sonorum nuptis cujus candore perfuso tremor vatem insuit qui blandi robustiorem redidit sermonibus | Jacte Zacharias inquid nimium perterruit et fatenti vos tibi aurens prebens credulum populum queusque oramus ascendit precatio | Donec futura fueris pariendi gratiam ut gressus ibant cautes metus luminaribus populus lumen vidisset indicavit noctibus | Ecce juncta toro tibi conjux parit subolem quem protinus nuncupavit Joannem vocabulo cujus totum praedicatur perorbem nativitas | Hic erit summus propheta nuncquam di luminis atque viam prepare in deserto domino et populis demonstraret iter rectum quo pergeret | Talia sacer ex contra dicta prompsit labiis praesis jam nostris sub annis marcuerunt viscera hac genibus devagatis vetulis postritas | Ego sum missus ab astris angelorum sociis et tu divinis praeceptis fuisti incredulus propter quod carens loquillam eris tacens labiis | Tempus nempe pariendi puer magnus natus est cunctorum erat intentio quod haberet nomine Zacharias vero scripsit Joannes vocabitur | In quaerunt propinquae noster nullus in progenite fuit quaecumque Joannes vocaturus nomen esset hujus paterna erit nominis electio | Mox pueris parentum cetum pugillarem protulit ut nomen collatum prole nostri stilo deponeret non loquella peregrina abstulit locutio | Et cum in personat scriptum inscribe set calamo signat digitis Joannem nomen erit pueri sic soluta cum litteris lingua nomen indicat | Tunc mirati sunt adstantes ternis mensis tacita propter nomen roborandum nodos lingua solvitur exsultat pater in deum gaudet videns filium | Temporibus jam completis infans magnus cernitur cujus nomen prenotabit pater in volumine vincula soluta lingua colaubant dominum | De isto dixit ad pater Jesu Christo domino ut pararet viam illi permitteret angelum cujus cibus locus tarum et aedebant graestium | Qui meruit prophetizare per deserto tuliter iste virque post me venit dominus est omnium praeparate viam illi rectas calles facite | Et Joannes jam praedictus missus in spiritum atque virtute Aeliae prenotans nativitas praeparansque viam illi judex qui venturus est | Tu puer propheta inquid vocaris altissimi praeparare viam illi revolutum lapidem ad salutem plebi hujus preco Christi natus est | Malor est post me qui venit missus ab altissimo qui tollit delicta mundi agnus sine macula cujus ego nostrum dignus solvere corrigit | Ipse dixit quod implevit ut vates praedixerat lapidesque azimorum mox praecipit montibus hic replevit orbem terrae splendorem gratiae | Gloria et honor deo usque quaeque altissimo una patri filioque inclyto paraclito cujus laus et potestas per aeterna saecula |
| a07050.Tp01 Tp | Lectio Isaias prophetae Vox laeatabunda vates sanctissimae de te psallit jocunda jubilans haec verba prophetae | Haec dicit Dominus | Mundi salvator et facturae dominator | Audite insulae et attendite populi de longe | Omnis factura miretur in hac genitura | Dominus ab utero vocavit me de ventre matris meae recordatus est nominis mei | Cum te de sterili produxit ventre senili | Et posuit os meum quasi gladium acutum sub umbra manus suae protexit me | Ut non sentires mala sunt tutissimus ires | Et posuit me sicut sagittam electam in pharetra sua abscondit me Et dixit mihi | Ne timidus fueris quae mando cuncta loqueris | Servus meus es tu Israel quia in te glorificabor | Ecce palam gestes nomenque meum manifestes | Et nunc haec dicit Dominus formans me ex utero servum sibi | In praecursorem baptistae dans et honorem | Dedi te in lucem gentium ut sit salus mea usque ad extremum terrae | Et peccatores ad me revocare labores | Reges videbunt et consurgent principes | Reges et gentes convertes signa videntes | Et adorabunt Dominum Deum tuum | Qui nihil ignorat orbis quem totus adorat | Et sanctum Israel qui elegit te | O vox clamantis o signifer altitonantis turbae sperantis in te memor est praecantis |
| g00544 Al | Alleluia Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te |
| 006537 R | Dum deambularet dominus in paradisum ad auram post meridiem clamavit et dixit Adam ubi es audivi domine vocem tuam et abscondi me |