Search chants
Displaying 50401 - 50450 of 61244
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast |
|---|---|---|---|
| g04727 | In | Melius est modicum justo super divitias peccatorum multas quoniam brachia peccatorum conterentur confirmat autem justos dominus | |
| g04728 | In | Miserere mei domine miserere mei quoniam in te confidit anima mea | |
| g04729 | In | Miserere mei domine quoniam conturbatus est oculus meus anima mea et venter meus defecitque in dolore vita mea et conturbata sunt omnia ossa mea | |
| g04730 | In | Misericordia domini ab aeterno usque in aeternum super timentes eum propitiatus est omnibus iniquitatibus meis sanavit infirmitatem meam | |
| g04731 | In | Mittet verbum suum et liquefaciet ea flabit spiritus ejus et fluent aquae | |
| g04732 | In | Ne timeas Joachim exaudita est oratio tua et Anna uxor tua pariet tibi filiam et vocabis nomen ejus Mariam et erit ab infantia domino consecrata et adhuc in utero matris suae spiritu sancto plena | |
| g04733 | In | Nos autem venerari oportet sepulcrum domini nostri Jesu Christi in quo est vita et consolatio nostra per quem renati et baptizati sumus | |
| g04734 | In | O rex regum gloriae qui Claudium hodie ad regnum deducis fac nos ejus precibus tam votis quam vocibus sic tibi placere ut datum pauperibus regnum in caelestibus possimus habere | |
| g04735 | In | Obtentu matris Annae Maria plena gratiae nobis auctorem omnium reddat semper propitium | |
| g04736 | In | Oculi domini super justos et aures ejus in preces illorum ideo ipse immittet angelum suum in circuitu invocantium eum et liberabit eos alleluja | |
| g04737 | In | Oculi tui domine super gentes respiciant ut reminiscantur et convertantur ad te universi fines terrae et adorent in conspectu tuo Jesum Christum filium tuum universae familiae gentium | |
| g04738 | In | Omni tempore benedic deum et pete ab eo ut vias tuas dirigat et omnia consilia tua in ipso permaneant | |
| g04739 | In | Orietur stella ex Jacob et consurget virga ex Israel et percutiet duces Moab vastabitque omnes filios Seth et erit Idumaea possessio ejus | |
| g04740 | In | Peccatorum speculum ave Magdalena quae digna piaculum tua mundas poena cum fletum et osculum cordis praestat vena | |
| g04741 | In | Peccavi super numerum arenae maris et multiplicata sunt peccata mea et non sum dignus videre altitudinem caeli prae multitudine iniquitatis meae quoniam irritavi iram tuam et malum coram te feci domine | |
| g04742 | In | Plangamus omnes cum domino diem maestissimum recolentes quo spasmavit mater ejus in dolore passionis suae pro quo amare flebant angeli et plorabant omnes filii dei | |
| g04743 | In | Posuisti domine super caput ejus coronam de lapide pretioso | |
| g04744 | In | Praevenerunt principes conjuncti psallentibus in medio juvencularum tympanistriarum | |
| g04745 | In | Praeveni in maturitate et clamavi quia in verbo tuo supersperavi praevenerunt oculi mei ad te diluculo ut meditarer eloquia tua | |
| g04746 | In | Precibus Barbarae laetetur orbis terrarum alleluja et ei qui continet omnia peccata deleatur alleluja alleluja alleluja | |
| g04747 | In | Pulchra nimis et timens deum beata Susanna in manus accusantium maluit incidere quam in conspectu domini peccare | |
| g04748 | In | Quattuor animalia ibant et revertebantur in similitudinem fulgoris coruscantis et erat in medio splendor ignis et de igne fulgur egrediens | |
| g04749 | In | Qui subita morte vel febre gravi cruciantur hujus patroni prece vel meritis relevantur illaesi meritis precibusque piis famulentur | |
| g04750 | In | Recordare mater pia mucronis prophetia Simeonis cordi tuo quem infixit mortem nati tui dum praedixit | |
| g04751 | In | Reges Tharsis et insulae munera offerent reges Arabum et Saba dona adducent et adorabunt eum omnes reges terrae | |
| g04752 | In | Respexit Elias et ecce ad caput suum subcinericius panis et vas aqua qui consurgens comedit et bibit et rursum obdormivit | |
| g04753 | In | Respice domine de excelso in faciem Christi tui sancto velatam sudario et non recedant ab oculis tuis cicatrices ejus in perpetuum qui tibi oboediens factus est usque ad mortem | |
| g04754 | In | Salvator noster aspice deus et respice in fidem ecclesiae tuae neque despicias voces fidelium tuorum qui colunt nomen tuum ne umquam dominentur nobis barbarae nationes exsurge Christe et esto in adiutorium nostrum | |
| g04755 | In | Salve radix sancta salve mundi gloria o Maria flos virginum velut rosa vel lilium tuum pro nobis deprecare filium | |
| g04756 | In | Salve sancta candida rosa quae nostros cottidianis miris recreans spiritus patris omnipotentiam de summo mittendo filii sapientiam te accipiendo spiritus sancti bonitatem de aquis multis assumendo te propalas advenisse regium viridarium et gratiarum orientalem fontem alleluja alleluja alleluja | |
| g04757 | In | Salve sancta dei facies bona cuncta creantis qui caelum terramque regit in saecula saeculorum | |
| g04758 | In | Salve sancta mater concepta filia digna qua caelum terra radiat regina caelorum | |
| g04759 | In | Salve sancte custos quem ad mei custodiam divina pietas destinavit cui sit honor et gloria in saecula saeculorum | |
| g04760 | In | Salve sancte Joseph marite genitricis deique custos qui Jesum vidisti natum in saecula saeculorum amen | |
| g04761 | In | Salvos nos fac domine deus noster et congrega nos de nationibus ut confiteamur nomini tuo et gloriemur unanimes in domo tua | |
| g04762 | In | Salvum me fac deus quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam infixus sum in limo profundi et non est substantia veni in altitudinem maris et tempestas demersit me | |
| g04763 | In | Sacrificent domino sacrificium laudis et annuntient opera ejus in exsultatione qui descendunt mare in navibus facientes operationem in aquis multis | |
| g04764 | In | Scio quod redemptor meus vivit et in novissimo die de terra surrecturus sum et rursum circumdabor pelle mea et in carne mea videbo deum salvatorem meum alleluja | |
| g04765 | In | Scitote quoniam mirificavit dominus sanctum suum dominus exaudivit eum stola gloriae induit eum | |
| g04766 | In | Semen pacis erit vinea dabit fructum suum et terra dabit germen suum et caeli dabunt rorem suum et possidere faciam reliquias populi hujus universa haec | |
| g04767 | In | Sentiens de domino in bonitate et simplicitate cordis quaerebat illum quoniam ab his invenitur qui non tentant illum apparet autem eis qui fidem habent in illum | |
| g04768 | In | Signa eos qui crediderint haec sequentur in nomine meo daemonia ejicient super aegros manus imponent et bene habebunt | |
| g04769 | In | Sponsa Christi Barbara gaudet inter verbera nulla movent promissa nec terrent supplicia caritate involuta tendit ad caelestia | |
| g04770 | In | Succurre miseris regina misericordiae et illos tuos misericordes oculos ad nos exsules filios Evae converte quos in hac lacrimarum valle angustiae premunt succurre inquam domina quia ad te clamantes et in te sperantes numquam deseruisti | |
| g04771 | In | Terra tremuit et quievit alleluja dum exsurgeret in oratione Justus alleluja ideo exsultemus et laetemur in eo alleluja alleluja | |
| g04772 | In | Turba gaude nunc reorum et spem firmam suscipe furem et blasphematorem sanctum ecce percipe | |
| g04773 | In | Usquequo domine irasceris in finem accendetur velut ignis zelus tuus effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt et in regna quae te non invocaverunt | |
| g04774 | In | Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae et filii tui sicut novellae olivarum in circuitu mensae tuae | |
| g04775 | In | Veneremur omnes in domino voce corde nisu toto sanctitatem Genovefae virginis de cujus suffragiis gaudent populi et collaudant filium dei | |
| g04776 | In | Veni pulcherrima mea veni sponsa gloriosa accipe coronam tui certaminis et requiesce cum sanctis meis in regno patris mei qui est in caelis |
Pages
No search term provided.