Search chants
Displaying 51301 - 51350 of 62370
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast |
|---|---|---|---|
| g05465 | Of | Munera conserva populo quae Christe dedisti per quae mortiferis nos casibus eripuisti et tua signa juvent quos passio sancta redemit vitaque sis nobis cujus mors facta peremit | |
| g05466 | Of | Nive dealbabitur mons dei mons pinguis mons coagulatus mons in quo beneplacitum est deo habitare in eo alleluia | |
| g05467 | Of | Nolite timere animalia regionis quia germinaverunt speciosa deserti greges Jerusalem omnes gemellis fetibus et sterilis non est in eis | |
| g05468 | Of | Non dubito quod deus lacrimas meas in conspectu suo non amiserit et fecit vos dominus ideo venire ad me | |
| g05469 | Of | Beata mater quae meruisti cum virginitatis pudore mater esse et sine dolore mortis martyr fieri intercede pro nobis ad tuum filium | |
| g05470 | Of | O beata virgo Barbara memento nostri quaesumus ut per te nos exaudiat qui te benigne refovet alleluia | |
| g05471 | Of | O Diensis civitas pii pastoris destituta solacio suscipe lamentum vidua sed consolare quia pastor tuus gaudet in caelesti gloria | |
| g05472 | Of | O insignis miles dei virtute tuae fidei mortuos resuscitasti quos de fonte baptismatis ebullito crucis signo erga mortuum in ligno fac nos tua prece pia gratiosos alleluia | |
| g05473 | Of | O lilium convallium flos virginum stirps omnium fidelium lux luminum o filia Evae mater contraria ave mater de gratia nos redimens per filium ave ave remedium nos eximens misericordia | |
| g05474 | Of | O Maria virgo pia genitrix gloriosa reorum venia aegrotorum medicina tu via desperantium certa salus languentium relevando nos a peccata tibi famulantibus impetra perennis locum felicitatis amen | |
| g05475 | Of | O Sebastiane Christi athleta gloriosissime qui pro Christo reliquisti terrenae militae principatum et suscepisti magnum supplicium intercedas pro nobis ad dominum | |
| g05476 | Of | O vere beata sublimis sponsa domina angelorum simulque omnium sanctorum quam magnam laudem dignitas tua meretur forma dei digna o quam beata es Maria creatorem tuum digne concipiens ei dedisti in tempore ubera quem habebas ante saecula regem et conditorem et deum | |
| g05477 | Of | O vir inaestimabilis virtutum jus mirabile o splendor sapientiae et lampas perfulgidissima o diadema honoris et gloriae angularis lapis firmissime exemplar innocentiae columna aurea et totius ecclesiae fundamentum cum plus tonderis minus confunderis | |
| g05478 | Of | Offer Christo mixtionem nardi tui pistici domus fragrans dat odorem unguenti mirifici | |
| g05479 | Of | Offeramus deo digna sacrificia in honore beati Ausonii ut ejus intercessione mereamur salutari a domino alleluia | |
| g05480 | Of | Omnes gentes plaudite manibus iubilate deo in voce exsultationis | |
| g05481 | Of | Omnes qui in Christo baptizati estis Christum induistis alleluia | |
| g05482 | Of | Ora pro populo interveni pro clero intercede pro devoto femineo sexu sentiant omnes tuum levamen quicumque celebrant tuam commemorationem | |
| g05483 | Of | Orante sacerdote et salutare sacrificium offerente liberatus est a morte peccatorum ut divinam potentiam et clementiam quam in se cognoverat aliis praedicaret | |
| g05484 | Of | Oravimus ad dominum et exauditi sumus et offerimus sacrificium et similaginem et accendimus lucernas et ponimus panes in mensa domini | |
| g05485 | Of | Orietur in diebus ejus justitia et abundantia pacis donec extollatur luna et dominabitur a mari usque ad mare | |
| g05486 | Of | Paenitentiam agite in remissione peccatorum vestrorum et accipietis donum spiritus sancti | |
| g05487 | Of | Pastores venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepio et reversi sunt glorificantes et laudantes deum alleluia | |
| g05488 | Of | Pater manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi nunc autem veni ad te rogans pro eis ut serves eos a malo alleluia | |
| g05489 | Of | Patiens est dominus paeniteamus et indulgentiam ejus fusis lacrimis postulemus humiliemus illi animas nostras in spiritu contrito et humiliato servientes illi | |
| g05490 | Of | Percutiebant caput ejus harundine et conspuebant in faciem ejus et flectentes genua adoraverunt eum | |
| g05491 | Of | Pilatus tradidit eis Iesum ut crucifigeretur flagellis caesum et milites plectentes coronam spineam imposuerunt super caput ejus | |
| g05492 | Of | Pone me ut signaculum super cor tuum mater mea ut signaculum super brachium tuum quia fortis ut mors est dilectio | |
| g05493 | Of | Posuerunt super caput ejus coronam de spinis et causam ipsius scriptam Iesus Nazarenus rex Iudaeorum alleluia | |
| g05494 | Of | Praecursoris domini natalicia celebrantes ipsum piis mentibus exoremus ut sui Baptistae meritis nostris annuat votis et avertat indignationem suam a nobis | |
| g05495 | Of | Praesul severus servus Christi verus libans semetipsum deo jam cum tropheo adeptus est palmam et coronam almam ac conscendit regnum caeleste cum immortali veste alleluia | |
| g05496 | Of | Praeter rerum seriem parit deum et hominem virgo mater nec vir tangit virginem nec prolis originem novit pater virtus sancti spiritus opus istud caelitus operatur initus aut exitus partus tui penitus quis scrutatur dei providentia quae disponit omnia tam suave tua puerperia transfer in mysteria mater ave | |
| g05497 | Of | Praeter solitum ritum ecclesia te sanctum orat mater nec sinas per reatum pertransire mandatum Christi pater virtute qua tu pestem curas spiritus item operatur in aeternam requiem duc intrare hominem qui scrutatur dei per imperia in aeterna gloria stas suave tua bona merita nostra tergat delicta sancte Roche | |
| g05498 | Of | Pretiosa mellis stilla speciosa maris stella gloriosa regis cella sponsa dei puella ave plena gratia o Maria genitura vitae via virgo pura mater pia reos cura in extrema die dura duc nos ad palatia amen | |
| g05499 | Of | Priusquam formarer in utero novit me dominus et ab initio possedit me | |
| g05500 | Of | Pro eo ut diligerent me detrahebant mihi ego autem orabam | |
| g05501 | Of | Protege nos quaesumus domine per merita sanctae Genovefae ab omnibus molestiis et a cunctis angustiis ut sic majestati tuae serviamus assidue quod tandem nobis in caelis temetipsum dare velis | |
| g05502 | Of | Prudens et vigilans virgo qualis es cum sponso illo qui te elegit de mundo quae pulchra quae mirabilis quanta luce spectabilis inter Sion juvenculas et Jerusalem filias thalamo gaudens regio dei conjuncta filio | |
| g05503 | Of | Pura puerpariens virgo virga fertilis per quam nobis oriens ex alto visibilis exstitit esuriens palpans et palpabilis pro peccatis moriens dulcis et amabilis ora pro nobis amen | |
| g05504 | Of | Quando nata est sacratissima virgo Maria tunc illuminatus est mundus stirps beata radix sancta et benedictus fructus ejus alleluia | |
| g05505 | Of | Quanti sanctus sit nominis mortui testantur qui utriusque hominis morte tenebantur nam Claudii meritis multi suscitantur alleluia | |
| g05506 | Of | Qui custodit veritatem in saeculum faciens judicium injuriam patientibus dat escam esurientibus | |
| g05507 | Of | Qui insurgunt in me confundantur servus tuus laetabitur induantur qui detrahebant mihi reverentia alleluia | |
| g05508 | Of | Qui vicerit et custodierit usque in finem opera mea dabo illi potestatem super gentes et reget illas in virga ferrea et tamquam vas figuli confringentur sicut ego accepi a patre meo et dabo illi stellam matutinam | |
| g05509 | Of | Quis similis ei in fortibus domine quis similis in sanctitate terribilis atque laudabilis et faciens mirabilia | |
| g05510 | Of | Quomodo in me fiet hoc qui virum non cognosco spiritus domini superveniet in te et virtus altissimi obumbrabit tibi | |
| g05511 | Of | Recordare N tu nostrae miseriae et roga Emmanuel summum regem gloriae quod permutet mortis fel in dulcorem gratiae | |
| g05512 | Of | Recordare quod steterim in conspectu tuo ut loquerer pro eis bonum et averterem indignationem tuam | |
| g05513 | Of | Recordare Turonia Gatiani patris insignia virtutum dona voce socia cordi laudes ejus sona cujus est cognita virtus indita per sibi credita voto perdita salus praestita cuppa reddita monstrantur inclyta sancti merita cujus subsidia reddant gaudia nobis in patria astetque pia virgo Maria pro nobis | |
| g05514 | Of | Regina caeli laetare alleluia quia quem meruisti portare alleluia resurrexit sicut dixit alleluia ora pro nobis deum alleluia |
Pages
No search term provided.