Search chants
Displaying 51451 - 51500 of 62370
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast |
|---|---|---|---|
| g05615 | Of | Iste confessor ad dominum clamavit et exaudivit eum ex omnibus tribulationibus suis salvavit eum | |
| g05616 | Of | Martyr Apollonia virgo serenissima quae dignum privilegium meruisti principium ut qui dolore dentium sunt vexati per te verum remedium consequantur alleluia | |
| g05617 | Of | Mediatrix sis pro nobis in conspectu summi regis fac in veste nuptiali nos cum sanctis collocari o benigna o benigna super caelos exaltata et a nato coronata in hac valle miseriae sis nobis vena veniae alleluia | |
| g05618 | Of | Merita ejus deo fuerunt grata ideo gaudet in caelestibus | |
| g05619 | Of | Multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae alleluia | |
| g05620 | Of | Non superveniat domine ibi indignatio grandinis neque laesio frugum aut sterilitas vinearum ubi quid fuerit de reliquiis meis sed affluent accipientes et repleti tua gratia glorificent nomen sanctum tuum ex toto corde alleluia | |
| g05621 | Of | Non vos me elegistis sed ego elegi vos et posui vos ut eatis et fructum afferatis et fructus vester maneat | |
| g05622 | Of | O felix es genitrix conditoris salutis aeternae sacra sanctorum residens super agmina virgo nobis sis adjutrix famulis Maria et omni laude virginitatis valde dignissima quia ex te ortus est lucifer radiens splendidus atque sol splendor aeternae sanctae justitiae Christus dominus caeli terraeque conditor benignus et pius deus noster stella Maria maris fulgida felix super astra cuncta condecorata pro nostra salute supplica alleluia | |
| g05623 | Of | O lux et decus Hispaniae sanctissime Jacobe qui inter apostolos primatum tenes primus eorum martyrio laureatus intercede pro nostra salute omniumque populorum alleluia | |
| g05624 | Of | O pie nos serva cui psallit juncta caterva suscipe defende caelestia dona repende | |
| g05625 | Of | O pie potens et potenter pia Maria quae peccatorem quantumlibet foetidum non horres non despicis si ad te suspiraverit tuumque interventum paenitenti corde flagitaverit succurre nobis | |
| g05626 | Of | O quam pulchra est casta generatio cum claritate | |
| g05627 | Of | O regina angelorum mater regis supernorum veni virgo pia et adesto tuae sanctae matris festo ob honorem tuae matris placa iram summi patris o manna ortum ex Anna alleluia | |
| g05628 | Of | O sanctarum virginum milia undena pro Christi gloria caesa mortis poena juvetis ad gaudia caeli nos amoena quae cum laetitia possidetis plena alleluia | |
| g05629 | Of | O splendor gloriae cujus corpus supinum accubuit in pulvere labem pellens infectionis squalidae quem tu non sensisti tu consepultos resuscita tecum in tremendo examine ad vitam quam promisisti | |
| g05630 | Of | Obtulit autem seipsum Christus pro nobis in cruce hostiam deo placentem in odorem suavitatis | |
| g05631 | Of | Obtulit Joachim oblationem domino in odorem suavitatis et grata facta est deo deprecatio ejus suscepitque filiam quae peperit hostiam sanctam et immaculatam Christum Iesum sacerdotem magnum secundum ordinem Melchisedech | |
| g05632 | Of | Obtulit regi domino ferventissimas Tobiae simul et Sarae Raphael angelus orationes quarum virtus sic divinae clementiae intima penetravit ut fauste illis cuncta successerunt | |
| g05633 | Of | Omne quodcumque facitis in verbo aut in opere omnia in nomine domini nostri Iesu Christi gratias agentes deo et patri per ipsum | |
| g05634 | Of | Omnis terra adoret te psallat tibi psalmum dicat nomini tuo | |
| g05635 | Of | Operuit caelos gloria ejus et laudis ejus plena est terra | |
| g05636 | Of | Ora pro nobis beatissima Anna quae genitricem domini peperisti per quam totus mundus illuminatus est alleluia | |
| g05637 | Of | Ornatam monilibus filiam Jerusalem dominus concupivit et videntes eam filiae Sion beatissimam praedicaverunt dicentes unguentum effusum nomen tuum alleluia | |
| g05638 | Of | Pacem tuam mitte nobis pie Christe caelitus sicut corde puro nobis a te dari petimus cum summo simus afflicti languore non possumus absque tua largitate liberari protinus idcirco lacrimis fusis cordis preces fundimus ut miseris hanc concedas tuis dulcem precibus hic et excelso caelorum ipsam pacem omnibus amen | |
| g05639 | Of | Percussa gladio dat lac pro sanguine collo quam manus angelica sepelivit vertice Sina membris virgineis olei fluit unda salubris | |
| g05640 | Of | Populi gentium quare fremuerunt qui in dei filium per hunc crediderunt | |
| g05641 | Of | Populus acquisitionis annuntiate virtutes et mirabilia dei qui nos de tenebris vocavit in admirabile lumen suum alleluia | |
| g05642 | Of | Propter veritatem et mansuetudinem et justitiam et deducet te mirabiliter dextera tua | |
| g05643 | Of | Quasi morientes et ecce vivimus ut castigati et non mortificati quasi tristes semper autem gaudentes | |
| g05644 | Of | Quem totus mundus non capit uno saxo clauditur atque morte jam perempta inferni claustra ambigit hicque deus et homo vivus die tertia surgit | |
| g05645 | Of | Quinque prudentes virgines acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus media autem nocte clamor factus est ecce sponsus venit exite obviam Christo domino | |
| g05646 | Of | Quoniam cum clamarem exaudisti me domine apud te laus mea in ecclesia magna et vota mea reddam in conspectu omnium timentium nomen tuum | |
| g05647 | Of | Recordare pater sancte Gauderice quod exorare tu digneris pro nobis Christum ut affluenter det nobis gratiam suam | |
| g05648 | Of | Regi Christo post matrem virginem es oblata tu felix Barbara obsecramus per ejus sanguinem prece nobis tu caelum compara | |
| g05649 | Of | Respice domine quia aruit terra rugiunt jumenta quia defecerunt pascuae jam miserere domine et excita pluviam ut non arescat quod plantavit dextera tua | |
| g05650 | Of | Responsum accepit Simeon a spiritu sancto non visurum se mortem nisi videret Christum domini | |
| g05651 | Of | Sacrificio laudis honorificavit dominum martyr Antoninus hostiam viventem seipsum offerens deo in odorem suavitatis | |
| g05652 | Of | Sana me domine et sanabor salvum me fac et salvus ero quoniam laus mea tu es | |
| g05653 | Of | Sanctus ut palma floruit Antonius salubriter virtutibus et meruit coronari feliciter | |
| g05654 | Of | Sebastianus dei cultor studiose curabat sub absconso chlamydis sanctorum animas confortare spem promittens et gratiam consequi sempiternam | |
| g05655 | Of | Secundum multitudinem miserationum tuarum domine dele iniquitatem meam | |
| g05656 | Of | Sederunt | |
| g05657 | Of | Sicut portavimus imaginem terreni portemus imaginem caelestis quia caro et sanguis regnum dei possidere non possunt | |
| g05658 | Of | Spes mea ab uberibus matris meae in te projectus sum ex utero intende animae meae et libera eam quoniam spiritus meus attenuatur breviantur jam dies mei et solum superest sepulcrum | |
| g05659 | Of | Stetit Iesus juxta aram templi Marthae suae hospitae ejus animam assumens exutam a corpore comite sibi astante Frontone antistite gloriose locans eam in virginum agmine cum laetitia et exsultatione | |
| g05660 | Of | Stupebant omnes qui audiebant Iesum super prudentia et responsis ejus et admirabantur valde | |
| g05661 | Of | Surrexit dominus de sepulcro et apparuit inter discipulos suos et firmiter crediderunt in eum | |
| g05662 | Of | Suscipiant montes pacem populo tuo et colles justitiam | |
| g05663 | Of | Ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis exsultavit infans in gaudio in utero meo alleluia | |
| g05664 | Of | Venerunt pastores festinantes et invenerunt Mariam cum Ioseph et infantem positum in praesepio |
Pages
No search term provided.