Search chants

Displaying 55801 - 55850 of 61227
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
h02264 RS Haec dicit dominus praevaricati sunt in me inimici mei et locuti sunt contra me mendacium ve illis quia cogitaverunt de me facti sunt sicut arcus dolosus propterea cadent in retia principes eorum a furore irae dei et erit subsanatio eorum in omnem terram
h02264a RSV Cum sanare vellem Israel revelata est malitia Ephraim et iniquitas Samariae
h02265 RS Haec dicit dominus si obtuleritis munus primitiarum vestrarum fundetis supra oleum et tus quia oblatio est domino alleluia
h02265a RSV Date domino vestro gloriam antequam tenebrescat et antequam offendant pedes vestri
h02266 RS Haec dicit dominus visitabo sanctos meos in medio ignis et emedio flammae liberabo eos et dabo eis regnum in aeternum et in saeculum saeculi
h02266a RSV Et dabo opus eorum in veritate et foedus perpetuum feriam eis
h02267 RS Heu me quod peregrinatio mea prolongata est habitavi cum habitantibus Cedar multum peregrinata est anima mea cum his quis oderunt pacem eram pacificus dum loquebar illis debellabant me sine causa
h02267a RSV Exsurgentes testes iniqui ignorabam interrogabant me retribuebant mihi mala pro bonis
h02267b RSV Locuti sunt adversum me lingua dolosa et sermonibus odii
h02268 RS Hic est prior martyr qui post redemptorem Christi secutus est crucem qui pro fide dei lapidatus est plorant atque perorant eum viri timorati ipse clamat pater juste aperi caelos Stephani
h02268a RSV Stephanus martyr expandens manus suas ad caelum sic pie clamabat Stephani
h02269 RS Hic est vir qui servavit mandata mea dicit dominus et custodivit ea et ideo accipiet coronam de lapidibus pretiosis ornatam
h02269a RSV Homo iste in vita sua multa fecit bona et post mortem laudabilia opera ejus
h02270 RS Hic qui advenit nemo novit nomen ejus nisi ipse solus vocatur verbum dei et habet vestem praeclaram et omnis corus sanctorum cum hymnis secuntur eum
h02270a RSV Iste formosus stola sua gradiens in multitudine fortitudinis suae
h02271 RS Hic vir aetate gloria mirabilis habitum agni decoris amator fratrum multum orat pro populo
h02271a RSV Dispersit dedit pauperibus justitia ejus manet in saeculum saeculi
h02272 RS Hii ostenderunt cerimonias populo et ritum demonstraverunt hominibus colere deum quoniam praedestinati erant de cunctis plebibus quod essent timentes deum eo quod in omnibus praecepta ejus impleverunt
h02272a RSV Hii sunt qui in generatione gentis suae gloriam adepti sunt et in diebus suis in laudibus habentur
h02272b RSV Sancti in terram suam dupplicia possidebunt laetitia sempiterna erit eis
h02273 RS Homo iste custodivit in omnibus praeceptum dei sui et servavit mandata ejus cum gaudio ideo abstractus est de medio nequitiae
h02273a RSV Consummatus in brevi explevit tempora longa placita enim erat deo anima ejus
h02274 RS Humiliatus sum et curvatus sum usquequaque tota die contristatus ambulabam
h02274a RSV Quoniam anima mea completa est illusionibus et non est sanitas in carne mea
h02275 RS Jam adspirat dies et amovebuntur umbrae noctis sola es speciosa sola es immaculata veniens a Libano veniens a Libano veniens a cubilibus leonum a montibus pardorum sic nos instruxisti sponsa sic nos instruxisti sicut pupillam oculi tui
h02275a RSV Speciem et pulchritudinem tuam intende prospere procede et regna
h02276 RS Jam securus et quidens venio ad te salve crux et tu exsultans suscipe me quia amator tuus semper fui et desideravi amplectere te
h02276a RSV O bona crux quae decorem et pulchritudinem de membris domini suscepisti diu desiderata sollicide amata
h02276b RSV Salve crux quae sine intermissione quaerita es et aliquando jam concupiscenti animae praeparata accipe me ab hominibus et redde me magisto meo ut per te recipiat me qui per te redemit me
h02276c RSV Gloria et honor patri et filio et spiritui sancto in saecula saeculorum amen
h02277 RS Jerusalem benedic domino saeculorum et iterum aedificetur tabernaculum tuum cum gaudio et laetos faciat in te omnes captivos tuos alleluia et dirigat miseros in te alleluia
h02277a RSV Propter fratres meos et proximos meos loquebar pacem de te
h02278 RS Jerusalem civitas sancta alleluia ultra non eget solem quia claritas dei teget eam alleluia alleluia
h02278a RSV Deus in gradibus ejus dinoscetur quum suscipiet eum
h02279 RS Jerusalem civitas sancta suscipe me quia non novi saeculum nec penetravi malum de ventre matris meae qui concepit me ut viderem laborem et dolorem
h02279a RSV Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me dominus autem assumpsit me
h02280 RS Jerusalem confortetur cor tuum dicit dominus quia te elegi matrem filio sum Israel alleluia montes tui manabunt lacte et cholles producent in pulchritudinem rosas et lilia alleluia et dabitur tibi et filiis tuis gaudium sempiternum alleluia alleluia
h02280a RSV Et occupavit salus muros tuos et portas tuas laudatio
h02281 RS Jerusalem ecce apparuit in te rex regum et commovebuntur insulae de locis suis omnes principes gentium descendent de thronis suis et auferent diadema de capita sua ut offerant ei cum lapidibus pretiosis aurum mundum
h02281a RSV Reges Tharsis et insulae munera offerunt reges Arabum et Sabaa dona adducent
h02282 RS Jerusalem erit tibi dominus lux aeterna et deus honor tuus non enim in ocasii tibi veniet sol et luna tibi non deficiet in aeternum tempus
h02282a RSV Aperientur portae tuae jugiter die ac nocte et non claudentur in aeternum
h02283 RS Jerusalem felices qui aedificant te felices homines qui gaudent in pace tua
h02283a RSV Benedicti erunt qui aedificaverunt te tu autem laetaberis in filium justorum
h02284 RS Jerusalem laetare in adventum domini quoniam ipse veniet tibi et auferet a te stola luctus et anxietatis et inducet te pulchritudinem aequitatis in adventu suo
h02284a RSV Laetare Jerusalem quoniam veniet tibi [...] et erit tibi in defensione perpetua
h02284b RSV Lauda Jerusalem dominum collauda deum tuum Sion
h02285 RS In conspectu angelorum psallam tibi domine alleluia
h02285a RSV Adorabo ad templum sanctum tuum et confitebor
h02286 RS In paradiso dei requiescunt sancti quorum fructus indeficiens perseverat in quo est satietas et medella supra stellas fulgebunt facies eorum

Pages