Search chants

Displaying 22551 - 22600 of 61250
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
206946 A Laudate dominum in caelis omnes caelorum virtutes qui vobis adduxit sociam nomine et opere Scholasticam professione monacham perfectione Christi sponsam hujus mundi exulem patrie vere quaesitricem pompae diabolicae contemptricem deum confessam per virtutem animi in defessam Scholasticae
206947 A Laudent omnes angeli dominum quia ipse dixit et facta sunt omnia mandavit et creata sunt universa Dom. Sexagesimae
206948 A Lignum crucis semper oportet adorari per quod jugiter ab adversario mereamur liberari Exaltatio Crucis
206949 A Martyrum viri sancti pretiosum laus est dei in ecclesia sanctorum alleluia Georgii
206950 A O beata Scholastica virgo clara et deo cara quae in sanctitate et justitia summo regi deservisti funde preces pro nobis apud altissimum qui in suum hodierna die te assumpsit dignanter et potenter thalamum Scholasticae
206951 A O imitanda virginis castitas gloriosa quae calcatis mundi illecebris pro temporalibus mercata est sempiterna Walburgae
206952 A Omnes monasticam professi humilem et arduam vitam laudibus digne devotis tanti stemmatis exaltare pulchram claram margaritam sanctam scilicet Scholasticam quo frater in sorore a monachis veneretur immo deus inutrisque laudetur Scholasticae
206953 A Oportet ergo ex his viris qui nobiscum sunt congregati in omni tempore quo intravit et exivit inter nos dominus Jesus testem resurrectionis ejus nobiscum fieri unum ex istis Matthiae
206954 A Per merita sancti Georgii Christe nos exaudi atque ejus precibus nobis succurre miseris alleluia Georgii
206955 A Praecinctus dominus fortitudine protexit Georgium a malignantum multitudine alelluia alelluia Georgii
206956 A Quam jucunda decoraque laudatio extitit dum Georgium dei dextra suscepit alleluia Georgii
206957 A Quem laudant cuncta dei opera hunc benedixit Georgius in virtute sua alleluia Georgii
206958 A Recolentes sancti Georgii sollemnia ejus interventione pia in omnibus necessitatibus nostris sentiamus suffragia alleluia Georgii
206959 A Sacratae vero moniales virginis confamulae una cum fidelium turba populorum corpus ejus in loco celebri cum ejulatibus condiderunt Walburgae
206960 A Sancte Georgii pretiose martyr Christi tuo sancto patrocinio nos famulas tuas ubique tuere gubernando ut tuis precibus concessa venia delictorum placere valeamus militando regi saeculorum alleluia Georgii
206961 A Sanctus pater Benedictus elevatis in aera oculis vidit spiritum germane sororis sancte videlicet Scholasticae virginis mirabiliter ascendentem ad deum qui est mirabilis dominus in altis Scholasticae
206962 A Servit Georgius in laetitia intrans domini sui gaudia alleluia Georgii
206963 A Sitivit in te anima mea domine et caro mea in terra deserta Dom. Sexagesimae
206963.1 A Sitivit in te anima mea quam multipliciter et caro mea Dom. Quinquagesimae
206964 A Spiritus ut pandit caelum Scholastica scandit quae prece sua nostra dignetur tergere probra ut bona capere possimus aeterna Scholasticae
206965 A Statuerunt duos Joseph et Matthiam et orantes dixerunt domine qui corda nosti hominum ostende quem elegeris ex his duobus Matthiae
206966 A Suffragantibus sancti Georgii meritis ab imminentibus periculis liberemur et aeternis gaudíís perfrui mereamur alleluia Georgii
206967 A Surgens Petrus in medio fratrum dixit oportet impleri scripturam quam praedixit spiritus sanctus per os David de Juda qui fuit dux eorum qui comprehenderunt Jesum Matthiae
206968 A Innocens manibus et mundo corde sanctus iste a domino benedictionem meruit accipere Nicolai
206969 A Domine deus te decet hymnus qui sanctum Nicolaum elegisti et matriis tuis habitare fecisti Nicolai
206970 A Quasi cedrus multiplicatus beatissimus pontifex Nicolaus per virtutum suarum opera florebit ut palma Nicolai
206971 A Beate Nicolae sacerdos dei sanctissime intercede pro nobis ad dominum ut mereamur fieri consortes aeternorum bonorum cum ipso per aevum Nicolai
206972 A In resurrectione tua Christe alleluia caelum et terra laetentur alleluia
206973 A Cognoverunt discipuli dominum alleluia in fractione panis allelulia
206974 A Post passionem suam Octava Paschae
206975 A Gaudia de geminis Wiboradae nata coronis lilia tincta rosis quibus alba rubent pretiosis laudibus instantes cuncti veneremur ovantes martyr virgo preces pro nobis funde tenaces alleluia alleluia alleluia Wiboradae
206976 A Exsultantes sponso caelesti Wiboradae jubilemus alleluia Wiboradae
206977 A Beata virgo Wiborada perspicaci mentis acie legi intendes dominice bonorum operum fructus suo dedit in tempore alleluia Wiboradae
206978 A Cui placet aequitas et justitia caste virginis delectatus pudicitiam aedem sibi mea sacraverat quam ipse frequentare desiderat alleluia Wiboradae
206979 A In cunctis tuis operibus te domine merito benedicimus qui beatae Wiboradae virginale lilium hodie rosis per ejus tinxeras martyrium alleluia Wiboradae
206980 A Beata Wiborada nauci faciens mundi gaudia et cupiens offerri deo viva hostia crucis ejus praeculis fit bajula alleluia Wiboradae
206981 A Quae ut remota saeculo liberius serviret domino beati Magni ecclesiae contigua includitur aedicula alleluia Wiboradae
206982 A Hac indepta mansiuncula per jugem parsimoniam vitam in ea duxit angelicam alleluia Wiboradae
206983 A Ibi mundo mortua et soli deo vivida ad ultimum occiditur ab ungris perennibus post victura in gaudiis alleluia Wiboradae
206984 A Quam sortem habere cum caelicolis frequentibus signorum ejus declaratur miraculis alleluia Wiboradae
206985 A O beata Wiborade quae cum palma victoriae caelos intraveras hodie nos hujus lacrimosae vallis adhuc incolas per aevum tueri non desinas alleluia Wiboradae
206986 A Gloria justorum medicinaque Christe reorum jugis qui festi Wiboradam sorte beasti nos quoque da vitam post hanc captare beatam alleluia Wiboradae
206987 A Hodie spiritus sanctus in igne discipulis apparuit et praedicare et testificare qui crediderit et baptizatus Dom. Pentecostes
206988 A Jacobe serve dei qui filius es hebete Oswaldi, Reg.
206989 A Vociferando rei rogitant loca da requie Oswaldi, Reg.
206990 A Quae colis in caelis Christo testante fidelis Oswaldi, Reg.
206991 A Vir domini imperata regis indulgentia dum rediret ad locum suum suscitavit mortuum Aegidii
206992 A Sit rex benedictus deus Israel benedictus gentem Gallorum quia fecit habere paternum Aegidium Aegidii
206993 A Hostia cypressina duo Romae papa sancto dedit Aegidio quae in Tyberini missa nutu dei per mare delata sunt ad cellam sanctissimi viri nullo remigante Aegidii
206994 A Sanctus dei Remaclus fidelium litteris eruditus ne diutius absconderetur lucerna sub modio posita est super candelabrum Remacli

Pages