Search chants
Displaying 30351 - 30400 of 61250
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast |
|---|---|---|---|
| 604947 | R | Gaudebat ergo patrono suo quaeque regio et grates pro tanto dono referebat domino restabat Pannoniorum plebs sine consilio clausa tenebris errorum in mundi naufragio | Stephani, Reg. |
| 604947a | V | Et dum cresceret in orbe fidei religio et credentes puro corde nascerentur denuo | Stephani, Reg. |
| 604948 | R | Genti tamen devianti per mortis illecebras et procaciter amanti caecitatis tenebras ideo differebatur salutis praeconium ut post moras assequatur majus beneficium | Stephani, Reg. |
| 604948a | V | Ore namque doctor quanto datur illi serior dono dei missus tanto venit excellentior | Stephani, Reg. |
| 604948b | V | Gloria sit patri deo et ejus filio atque spiritu sancto regnanti perpetuo | Stephani, Reg. |
| 604949 | R | Geysae namque duci sancto sanctus puer nascitur qui divina matris ventre gratia perfunditur et Stephano praemonstrante qui post Christum passus est sed quam nasceretur ante Stephanus vocatus est | Stephani, Reg. |
| 604949a | V | Iste deo se devovit ab adolescentia nilque lubricum cognovit ipsius infantia | Stephani, Reg. |
| 604950 | R | Sed cum inventutis metas sanctus primum posuit atque jam virili aetas in eo invaluit ex tunc factus est famosus eximiis laudibus in bellis victoriosus prudens et fortissimus | Stephani, Reg. |
| 604950a | V | Sub mundanis armis dei miles erat strenuus nam in bonis erat ei affectus praecipuus | Stephani, Reg. |
| 604951 | R | Corde deo credens erat quod monstrabat opere omnibus sufficiebat ipse solus munere rex erat et praedicator dupla dans stipendia unde corpore praeceptor gauderet et anima | Stephani, Reg. |
| 604951a | V | In divinis studiosus vir fuit operibus forma quidem speciosus magis tamen moribus | Stephani, Reg. |
| 604951za | V | Ipsi doxa patri deo ejusque filio pariterque coeterno flamini paraclito | Stephani, Reg. |
| 604952 | R | Inter cetera laudanda virtutis insignia patientiae miranda fuit illi gratia emonstrat quod depilata pauperum protervia ejus barba dum collata sunt his beneficia | Stephani, Reg. |
| 604952a | V | Et ille tunc fuit laetus dare deo gratias pro quo dignus est inventus pati contumelias | Stephani, Reg. |
| 604953 | R | Nobilis stirpe rex sanctus sed fide nobilior caritate roboratus et spei non immemor postquam cursum consummavit praesens spernens saeculum Jesu Christo commendavit gloriosum spiritum offerunt quem ad superna angelorum agmina regnaturum in aeterna beatorum patria | Stephani, Reg. |
| 604953a | V | Rege sibi pro sublato pii maerent Ungari sed collega pro collato cives gaudent caelici | Stephani, Reg. |
| 604953za | V | Benedicta semper amen sit aeterna trinitas pater proles atque flamen indivisa unitas | Stephani, Reg. |
| 604954 | R | Regia urbs alba gaude tanto digna principe decorata quidem laudere simul et nomine eo quod tam pretiosi corporis egredium possidere meruisti felix facta pretium | Stephani, Reg. |
| 604954a | V | Gloriosa dicta sunt de te civitas domini | Stephani, Reg. |
| 604955 | R | Ascendente miserae vallis ab exsilio sursum ducit jubilans angelorum contio contradicens daemonum confutatur legio caelum scandit libere liber omni vitio sic Emericus jungitur sanctorum consortio | Depositio Emerici |
| 604955a | V | Clara die caelitus haec miranda visio Caesari praesuli monstratur Eusebio | Depositio Emerici |
| 604956 | R | Ex regali prosapia dux Emericus oritur de radice pius pia surculus progreditur et in patris proles via recto calle graditur | Depositio Emerici |
| 604956a | V | Sidus sole gignitur et odor ex Libano dum de rege nascitur dux Emericus Stephano | Depositio Emerici |
| 604957 | R | Rubum flamma comprehendit comprehensum non incendit divino miraculo sic Emericum non offendit ardor carnis sed defendit deus a piaculo | Depositio Emerici |
| 604957a | V | Sicut hiems laurum non urit nec rogus aurum | Depositio Emerici |
| 604958 | R | In Aegypto vanitatis novus Joseph castitatis conservando lilium in se duplex tam aetatis quam carnalis voluptatis edomat incendium | Depositio Emerici |
| 604958a | V | Virgo vivit illibatus virginis in gremio igne non est aestuatus ignis manens medio | Depositio Emerici |
| 604959 | R | In quadam basilica sanctus dat se pronum orans fusis lacrimis ante dei thronum mente tractat domino quod vel quale bonum offerat cum caelitus hunc audivit sonum res grata virginitas hac da mihi donum | Depositio Emerici |
| 604959a | V | Spreta coepit protinus spe posteritatis custodire titulum suae castitatis | Depositio Emerici |
| 604960 | R | Puer igne caeli succensus amoris mundi spernit gloriam pro spe melioris diadema despicit labilis honoris conjugalem copulam contempuit uxoris mente deo militat dux vocatur foris | Depositio Emerici |
| 604960a | V | Osculorum numerum monachorum merita patri puer disserit et probatur ita | Depositio Emerici |
| 604961 | R | Summi regis filius nostri regis natum de se specialiter ostendens amatum ne fallat malitia spiritum beatum de macula transtulit sed non maculatum regno mutans stabili mobilem ducatum | Depositio Emerici |
| 604961a | V | Ne vel lentum sentiat in vita reatum vitae dedit juvenis finem properatum | Depositio Emerici |
| 604962 | R | Virum ligat pro peccatis papalis sententia quod lorica corpus cingat hac cum paenitentia loca sancta lustret pergens per terrarum spatia paenitenti vel sic parcat divina clementia | Depositio Emerici |
| 604962a | V | Hinc pro signo datur reo sui ferri fractio quod concessa sit a deo peccati remissio | Depositio Emerici |
| 604963 | R | Currit aeger spiritalis causa medicaminis ora rigat utriusque gemens imber luminis fer in membris pondus ferri mente massam criminis passim quaerit nil invenit speranti solaminis | Depositio Emerici |
| 604963a | V | Per Emerici confessoris sanctissima merita tam paenarum quam culparum huic laxam dente | Depositio Emerici |
| 604964 | R | Ex divine caritatis beneficio in longum et latum crucis fit dimensio ut ipsius sublimitas atque profundum ad vitam circumquaque redintegret mundum | Exaltatio Crucis |
| 604964a | V | Lignum vitae in cruce tua domine manifestatum est | Exaltatio Crucis |
| 604965 | R | In ligno crucis nostra splendet gloria in ipso signatur nostra victoria hoc signati hoc muniti potenter resistamus adversario | Exaltatio Crucis |
| 604965a | V | Dulce lignum dulces clavos dulce pondus sustinuit | Exaltatio Crucis |
| 604966 | R | Crucis sacrosanctum est mysterium crucifixum esse dei filium laus est ligni vitalis et gloria quod absorpta est mors in victoria | Exaltatio Crucis |
| 604966a | V | Mors mortua tunc est quando in ligno mortua vita fuit | Exaltatio Crucis |
| 604967 | R | Hoc fides habet ex mysterio crucis et passione Christi ut corpus regenerati fiat caro crucifixi | Exaltatio Crucis |
| 604967a | V | Haec est mutatione dextere excelsi | Exaltatio Crucis |
| 604968 | R | Gaudeat spiritalis christianus sed lugeat carnalis Judaeus quia crux Christi eadem est credentibus gloria et non credentibus poena | Exaltatio Crucis |
| 604968a | V | De intentione Judaici facinoris in cruce voluntas impleta est miserentis | Exaltatio Crucis |
| 604969 | R | Nunc sanguis Abel justi mortem summi pastoris enunciat nunc arca Noe quod salutis sit in ligno crucis manifestat | Exaltatio Crucis |
| 604969a | V | Mors enim per illam damnata est et mundum totus per illam illuminatus est | Exaltatio Crucis |
| 604970 | R | Exaltatum in ligno crucis Jesus Christus mortem in mortis auctorem retorsit nam adversas virtutes per objectionem passibilis carnis elisit | Exaltatio Crucis |
Pages
No search term provided.