Search chants

Displaying 32601 - 32650 of 61250
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
920118 PS Alleluia Aleph Beati immaculati in via qui ambulant in lege domini | Beati qui scrutantur testimonia ejus in toto corde exquirunt eum | Non enim qui operantur iniquitatem in viis ejus ambulaverunt | Tu mandasti mandata tua custodiri nimis | Utinam dirigantur viae meae ad custodiendas justificationes tuas | Tunc non confundar cum perspexero in omnibus mandatis tuis | Confitebor tibi in directione cordis in eo quod didici judicia justitiae tuae | Justificationes tuas custodiam non me derelinquas usquequaque | Beth In quo corrigit adolescentior viam suam in custodiendo sermones tuos | In toto corde meo exquisivi te ne repellas me a mandatis tuis | In corde meo abscondi eloquia tua ut non peccem tibi | Benedictus es domine doce me justificationes tuas | In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui | In via testimoniorum tuorum delectatus sum sicut in omnibus divitiis | In mandatis tuis exercebor et considerabo vias tuas | In justificationibus tuis meditabor non obliviscar sermones tuos | Ghimel Retribue servo tuo vivifica me et custodiam sermones tuos | Revela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua | Incola ego sum in terra non abscondas a me mandata tua | Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas in omni tempore | Increpasti superbos maledicti qui declinant a mandatis tuis | Aufer a me opprobrium et contemptum quia testimonia tua exquisivi | Etenim sederunt principes et adversum me loquebantur servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis | Nam et testimonia tua meditatio mea est et consilium meum justificationes tuae | Daleth Adhaesit pavimento anima mea vivifica me secundum verbum tuum | Vias meas enuntiavi et exaudisti me doce me justificationes tuas | Viam justificationum tuarum instrue me et exercebor in mirabilibus tuis | Dormitavit anima mea prae taedio confirma me in verbis tuis | Viam iniquitatis amove a me et de lege tua miserere mei | Viam veritatis elegi judicia tua non sum oblitus | Adhaesi testimoniis tuis domine noli me confundere | Viam mandatorum tuorum cucurri cum dilatasti cor meum | He Legem pone mihi domine viam justificationum tuarum et exquiram eam semper | Da mihi intellectum et scrutabor legem tuam et custodiam illam in toto corde meo | Deduc me in semitam mandatorum tuorum quia ipsam volui | Inclina cor meum in testimonia tua et non in avaritiam | Averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me | Statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo | Amputa opprobrium meum quod suspicatus sum quia judicia tua jucunda | Ecce concupivi mandata tua in aequitate tua vivifica me | Vau Et veniat super me misericordia tua domine salutare tuum secundum eloquium tuum | Et respondebo exprobrantibus mihi verbum quia speravi in sermonibus tuis | Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque quia in judiciis tuis supersperavi | Et custodiam legem tuam semper in saeculum et in saeculum saeculi | Et ambulabam in latitudine quia mandata tua exquisivi | Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum et non confundebar | Et meditabar in mandatis tuis quae dilexi | Et levavi manus meas ad mandata tua quae dilexi et exercebar in justificationibus tuis | Zain Memor esto verbi tui servo tuo in quo mihi spem dedisti | Haec me consolata est in humilitate mea quia eloquium tuum vivificavit me | Superbi inique agebant usquequaque a lege autem tua non declinavi | Memor fui judiciorum tuorum a saeculo domine et consolatus sum | Defectio tenuit me pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam | Cantabiles mihi erant justificationes tuae in loco peregrinationis meae | Memor fui nocte nominis tui domine et custodivi legem tuam | Haec facta est mihi quia justificationes tuas exquisivi | Heth Portio mea domine dixi custodire legem tuam | Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo miserere mei secundum eloquium tuum | Cogitavi vias meas et converti pedes meos in testimonia tua | Paratus sum et non sum turbatus ut custodiam mandata tua | Funes peccatorum circumplexi sunt me et legem tuam non sum oblitus | Media nocte surgebam ad confitendum tibi super judicia justificationis tuae | Particeps ego sum omnium timentium te et custodientium mandata tua | Misericordia tua domine plena est terra justificationes tuas doce me | Teth Bonitatem fecisti cum servo tuo domine secundum verbum tuum | Bonitatem et disciplinam et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi | Priusquam humiliarer ego deliqui propterea eloquium tuum custodivi | Bonus es tu et in bonitate tua doce me justificationes tuas | Multiplicata est super me iniquitas superborum ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua | Coagulatum est sicut lac cor eorum ego vero legem tuam meditatus sum | Bonum mihi quia humiliasti me ut discam justificationes tuas | Bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti | Jod Manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me da mihi intellectum et discam mandata tua | Qui timent te videbunt me et laetabuntur quia in verba tua supersperavi | Cognovi domine quia aequitas judicia tua et in veritate tua humiliasti me | Fiat misericordia tua ut consoletur me secundum eloquium tuum servo tuo | Veniant mihi miserationes tuae et vivam quia lex tua meditatio mea est | Confundantur superbi quia injuste iniquitatem fecerunt in me ego autem exercebor in mandatis tuis | Convertantur mihi timentes te et qui noverunt testimonia tua | Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis ut non confundar | Caph Defecit in salutare tuum anima mea et in verbum tuum supersperavi | Defecerunt oculi mei in eloquium tuum dicentes quando consolaberis me | Quia factus sum sicut uter in pruina justificationes tuas non sum oblitus | Quot sunt dies servi tui quando facies de persequentibus me judicium | Narraverunt mihi iniqui fabulationes sed non ut lex tua | Omnia mandata tua veritas inique persecuti sunt me adjuva me | Paulo minus consummaverunt me in terra ego autem non dereliqui mandata tua | Secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonia oris tui | Lamed In aeternum domine verbum tuum permanet in caelo | In generationem et generationem veritas tua fundasti terram et permanet | Ordinatione tua perseverat dies quoniam omnia serviunt tibi | Nisi quod lex tua meditatio mea est tunc forte periissem in humilitate mea | In aeternum non obliviscar justificationes tuas quia in ipsis vivificasti me | Tuus sum ego salvum me fac quoniam justificationes tuas exquisivi | Me exspectaverunt peccatores ut perderent me testimonia tua intellexi | Omnis consummationis vidi finem latum mandatum tuum nimis | Mem Quomodo dilexi legem tuam domine tota die meditatio mea est | Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo quia in aeternum mihi est | Super omnes docentes me intellexi quia testimonia tua meditatio mea est | Super senes intellexi quia mandata tua quaesivi | Ab omni via mala prohibui pedes meos ut custodiam verba tua | A judiciis tuis non declinavi quia tu legem posuisti mihi | Quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel ori meo | A mandatis tuis intellexi propterea odivi omnem viam iniquitatis | Nun Lucerna pedibus meis verbum tuum et lumen semitis meis | Juravi et statui custodire judicia justitiae tuae | Humiliatus sum usquequaque domine vivifica me secundum verbum tuum | Voluntaria oris mei beneplacita fac domine et judicia tua doce me | Anima mea in manibus meis semper et legem tuam non sum oblitus | Posuerunt peccatores laqueum mihi et de mandatis tuis non erravi | Hereditate acquisivi testimonia tua in aeternum quia exsultatio cordis mei sunt | Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas in aeternum propter retributionem | Samech Iniquos odio habui et legem tuam dilexi | Adjutor et susceptor meus es tu et in verbum tuum supersperavi | Declinate a me maligni et scrutabor mandata dei mei | Suscipe me secundum eloquium tuum et vivam et non confundas me ab exspectatione mea | Adjuva me et salvus ero et meditabor in justificationibus tuis semper | Sprevisti omnes discedentes a judiciis tuis quia injusta cogitatio eorum | Praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae ideo dilexi testimonia tua | Confige timore tuo carnes meas a judiciis enim tuis timui | Ain Feci judicium et justitiam non tradas me calumniantibus me | Suscipe servum tuum in bonum non calumnientur me superbi | Oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium justitiae tuae | Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam et justificationes tuas doce me | Servus tuus sum ego da mihi intellectum ut sciam testimonia tua | Tempus faciendi domine dissipaverunt legem tuam | Ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion | Propterea ad omnia mandata tua dirigebar omnem viam iniquam odio habui | Phe Mirabilia testimonia tua ideo scrutata est ea anima mea | Declaratio sermonum tuorum illuminat et intellectum dat parvulis | Os meum aperui et attraxi spiritum quia mandata tua desiderabam | Aspice in me et miserere mei secundum judicium diligentium nomen tuum | Gressus meos dirige secundum eloquium tuum et non dominetur mei omnis injustitia | Redime me a calumniis hominum ut custodiam mandata tua | Faciem tuam illumina super servum tuum et doce me justificationes tuas | Exitus aquarum deduxerunt oculi mei quia non custodierunt legem tuam | Sade Justus es domine et rectum judicium tuum | Mandasti justitiam testimonia tua et veritatem tuam nimis | Tabescere me fecit zelus meus quia obliti sunt verba tua inimici mei | Ignitum eloquium tuum vehementer et servus tuus dilexit illud | Adolescentulus sum ego et contemptus justificationes tuas non sum oblitus | Justitia tua justitia in aeternum et lex tua veritas | Tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua meditatio mea est | Aequitas testimonia tua in aeternum intellectum da mihi et vivam | Coph Clamavi in toto corde meo exaudi me domine justificationes tuas requiram | Clamavi ad te salvum me fac ut custodiam mandata tua | Praeveni in maturitate et clamavi quia in verba tua supersperavi | Praevenerunt oculi mei ad te diluculo ut meditarer eloquia tua | Vocem meam audi secundum misericordiam tuam domine et secundum judicium tuum vivifica me | Appropinquaverunt persequentes me iniquitati a lege autem tua longe facti sunt | Prope es tu domine et omnes viae tuae veritas | Initio cognovi de testimoniis tuis quia in aeternum fundasti ea | Res Vide humilitatem meam et eripe me quia legem tuam non sum oblitus | Judica judicium meum et redime me propter eloquium tuum vivifica me | Longe a peccatoribus salus quia justificationes tuas non exquisierunt | Misericordiae tuae multae domine secundum judicium tuum vivifica me | Multi qui persequuntur me et tribulant me a testimoniis tuis non declinavi | Vidi praevaricantes et tabescebam quia eloquia tua non custodierunt | Vide quoniam mandata tua dilexi domine in misericordia tua vivifica me | Principium verborum tuorum veritas in aeternum omnia judicia justitiae tuae | Sin Principes persecuti sunt me gratis et a verbis tuis formidavit cor meum | Laetabor ego super eloquia tua sicut qui invenit spolia multa | Iniquitatem odio habui et abominatus sum legem autem tuam dilexi | Septies in die laudem dixi tibi super judicia justitiae tuae | Pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum | Exspectabam salutare tuum domine et mandata tua dilexi | Custodivit anima mea testimonia tua et dilexit ea vehementer | Servavi mandata tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo | Tau Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo domine juxta eloquium tuum da mihi intellectum | Intret postulatio mea in conspectu tuo secundum eloquium tuum eripe me | Eructabunt labia mea hymnum cum docueris me justificationes tuas | Pronuntiabit lingua mea eloquium tuum quia omnia mandata tua aequitas | Fiat manus tua ut salvet me quoniam mandata tua elegi | Concupivi salutare tuum domine et lex tua meditatio mea est | Vivet anima mea et laudabit te et judicia tua adjuvabunt me | Erravi sicut ovis quae periit quaere servum tuum quia mandata tua non sum oblitus
920118:cs PS Blahoslavení neposkvrnění (...)
920118a PS Legem pone mihi domine viam justificationum tuarum et exquiram eam semper
920118b PS Portio mea dominus dixi custodire legem tuam ...
920118c PS Defecit in salutare tuum anima mea in verbum tuum supersperavi
920118d PS Lucerna pedibus meis verbum tuum et lumen semitis meis
920118e PS Mirabilia testimonia tua ideo scrutata est ea anima mea
920118f PS Vide humilitatem meam et eripe me quia legem tuam non sum oblitus
920119 PS Canticum graduum Ad dominum cum tribularer clamavi et exaudivit me | Domine libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa | Quid detur tibi aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam | Sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatoriis | Heu mihi quia incolatus meus prolongatus est habitavi cum habitantibus Cedar | Multum incola fuit anima mea | Cum his qui oderunt pacem eram pacificus cum loquebar illis impugnabant me gratis
920120 PS Canticum graduum Levavi oculos meos in montes unde veniet auxilium mihi | Auxilium meum a domino qui fecit caelum et terram | Non det in commotionem pedem tuum neque dormitet qui custodit te | Ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israel | Dominus custodit te dominus protectio tua super manum dexteram tuam | Per diem sol non uret te neque luna per noctem | Dominus custodit te ab omni malo custodiat animam tuam dominus | Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum ex hoc nunc et usque in saeculum
920121 PS Canticum graduum Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi in domum domini ibimus | Stantes erant pedes nostri in atriis tuis Jerusalem | Jerusalem quae aedificatur ut civitas cujus participatio ejus in idipsum | Illuc enim ascenderunt tribus tribus domini testimonium Israel ad confitendum nomini domini | Quia illic sederunt sedes in judicio sedes super domum David | Rogate quae ad pacem sunt Jerusalem et abundantia diligentibus te | Fiat pax in virtute tua et abundantia in turribus tuis | Propter fratres meos et proximos meos loquebar pacem de te | Propter domum domini dei nostri quaesivi bona tibi
920122 PS Canticum graduum Ad te levavi oculos meos qui habitas in caelis | Ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum sicut oculi ancillae in manibus dominae suae ita oculi nostri ad dominum deum nostrum donec misereatur nostri | Miserere nostri domine miserere nostri quia multum repleti sumus despectione | Quia multum repleta est anima nostra opprobrium abundantibus et despectio superbis
920123 PS Canticum graduum Nisi quia dominus erat in nobis dicat nunc Israel | Nisi quia dominus erat in nobis cum exsurgerent homines in nos | Forte vivos deglutissent nos cum irasceretur furor eorum in nos | Forsitan aqua absorbuisset nos | Torrentem pertransivit anima nostra forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem | Benedictus dominus qui non dedit nos in captionem dentibus eorum | Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium laqueus contritus est et nos liberati sumus | Adjutorium nostrum in nomine domini qui fecit caelum et terram
920124 PS Canticum graduum Qui confidunt in domino sicut mons Sion non commovebitur in aeternum qui habitat | In Jerusalem montes in circuitu ejus et dominus in circuitu populi sui ex hoc nunc et usque in saeculum | Quia non relinquet dominus virgam peccatorum super sortem justorum ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas | Benefac domine bonis et rectis corde | Declinantes autem in obligationes adducet dominus cum operantibus iniquitatem pax super Israel
920125 PS Canticum graduum In convertendo dominus captivitatem Sion facti sumus sicut consolati | Tunc repletum est gaudio os nostrum et lingua nostra exsultatione tunc dicent inter gentes magnificavit dominus facere cum eis | Magnificavit dominus facere nobiscum facti sumus laetantes | Converte domine captivitatem nostram sicut torrens in austro | Qui seminant in lacrimis in exsultatione metent | Euntes ibant et flebant mittentes semina sua | Venientes autem venient cum exsultatione portantes manipulos suos
920126 PS Canticum graduum Salomonis Nisi dominus aedificaverit domum in vanum laboraverunt qui aedificant eam nisi dominus custodierit civitatem frustra vigilat qui custodit eam | Vanum est vobis ante lucem surgere surgite postquam sederitis qui manducatis panem doloris cum dederit dilectis suis somnum | Ecce hereditas domini filii merces fructus ventris | Sicut sagittae in manu potentis ita filii excussorum | Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis non confundetur cum loquetur inimicis suis in porta
920127 PS Canticum graduum Beati omnes qui timent dominum qui ambulant in viis ejus | Labores manuum tuarum quia manducabis beatus es et bene tibi erit | Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae filii tui sicut novellae olivarum in circuitu mensae tuae | Ecce sic benedicetur homo qui timet dominum | Benedicat tibi dominus ex Sion et videas bona Jerusalem omnibus diebus vitae tuae | Et videas filios filiorum tuorum pacem super Israel
920128 PS Canticum graduum Saepe expugnaverunt me a juventute mea dicat nunc Israel | Saepe expugnaverunt me a juventute mea etenim non potuerunt mihi | Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores prolongaverunt iniquitatem suam | Dominus justus concidit cervices peccatorum | Confundantur et convertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion | Fiant sicut foenum tectorum quod priusquam evellatur exaruit | De quo non implevit manum suam qui metit et sinum suum qui manipulos colligit | Et non dixerunt qui praeteribant benedictio domini super vos benediximus vobis in nomine domini
920129 PS Canticum graduum de profundis clamavi ad te domine | Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae | Si iniquitates observaveris domine domine quis sustinebit | Quia apud te propitiatio est et propter legem tuam sustinui te domine sustinuit anima mea in verbo ejus | Speravit anima mea in domino | A custodia matutina usque ad noctem speret Israel in domino | Quia apud dominum misericordia et copiosa apud eum redemptio | Et ipse redimet Israel ex omnibus iniquitatibus ejus
920129:cs PS Z hlubokosti volal jsem (...)
920130 PS Canticum graduum David domine non est exaltatum cor meum neque elati sunt oculi mei neque ambulavi in magnis neque in mirabilibus super me | Si non humiliter sentiebam sed exaltavi animam meam sicut ablactatus est super matre sua ita retributio in anima mea | Speret Israel in domino ex hoc nunc et usque in saeculum
920131 PS Canticum graduum Memento domine David et omnis mansuetudinis ejus | Sicut juravit domino votum vovit deo Jacob | Si introiero in tabernaculum domus meae si ascendero in lectum strati mei | Si dedero somnum oculis meis et palpebris meis dormitationem | Et requiem temporibus meis donec inveniam locum domino tabernaculum deo Jacob | Ecce audivimus eam in Ephrata invenimus eam in campis silvae | Introibimus in tabernaculum ejus adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus | Surge domine in requiem tuam tu et arca sanctificationis tuae | Sacerdotes tui induantur justitiam et sancti tui exsultent | Propter David servum tuum non avertas faciem christi tui | Juravit dominus David veritatem et non frustrabitur eam de fructu ventris tui ponam super sedem tuam | Si custodierint filii tui testamentum meum et testimonia mea haec quae docebo eos et filii eorum usque in saeculum sedebunt super sedem tuam | Quoniam elegit dominus Sion elegit eam in habitationem sibi | Haec requies mea in saeculum saeculi hic habitabo quoniam elegi eam | Viduam ejus benedicens benedicam pauperes ejus saturabo panibus | Sacerdotes ejus induam salutari et sancti ejus exsultatione exsultabunt | Illuc producam cornu David paravi lucernam christo meo | Inimicos ejus induam confusione super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea
920131:cs PS Pomni hospodine Davida (...)
920132 PS Canticum graduum David ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum | Sicut unguentum in capite quod descendit in barbam barbam Aaron quod descendit in oram vestimenti ejus | Sicut ros Hermon qui descendit in montem Sion quoniam illic mandavit dominus benedictionem et vitam usque in saeculum
920133 PS Canticum graduum Ecce nunc benedicite dominum omnes servi domini qui statis in domo domini in atriis domus dei nostri | In noctibus extollite manus vestras in sancta et benedicite dominum | Benedicat te dominus ex Sion qui fecit caelum et terram
920134 PS Alleluia Laudate nomen dominum laudate servi dominum | Qui statis in domo domini in atriis domus dei nostri | Laudate dominum quia bonus dominus psallite nomini ejus quoniam suave | Quoniam Jacob elegit sibi dominus Israel in possessionem sibi | Quia ego cognovi quod magnus est dominus et deus noster prae omnibus diis | Omnia quaecumque voluit dominus fecit in caelo in terra in mari et in omnibus abyssis | Educens nubes ab extremo terrae fulgura in pluviam fecit qui producit ventos de thesauris suis | Qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus | Et misit signa et prodigia in medio tui Aegypte in Pharaonem et in omnes servos ejus | Qui percussit gentes multas et occidit reges fortes | Sehon regem Amorrhaeorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan | Et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israel populo suo | Domine nomen tuum in aeternum domine memoriale tuum in generationem et generationem | Quia judicabit dominus populum suum et in servis suis deprecabitur | Simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum | Os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt | Aures habent et non audient neque enim est spiritus in ore ipsorum | Similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis | Domus Israel benedicite domino domus Aaron benedicite domino | Domus Levi benedicite domino qui timetis dominum benedicite domino | Benedictus dominus ex Sion qui habitat in Jerusalem
920135 PS Alleluia Confitemini domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia ejus | Confitemini deo deorum quoniam in aeternum misericordia ejus | Confitemini domino dominorum quoniam in aeternum misericordia ejus | Qui facit mirabilia magna solus quoniam in aeternum misericordia ejus | Qui fecit caelos in intellectu quoniam in aeternum misericordia ejus | Qui firmavit terram super aquas quoniam in aeternum misericordia ejus | Qui fecit luminaria magna quoniam in aeternum misericordia ejus | Solem in potestatem diei quoniam in aeternum misericordia ejus | Lunam et stellas in potestatem noctis quoniam in aeternum misericordia ejus | Qui percussit Aegyptum cum primogenitis eorum quoniam in aeternum misericordia ejus | Qui eduxit Israel de medio eorum quoniam in aeternum misericordia ejus | In manu potenti et bracchio excelso quoniam in aeternum misericordia ejus | Qui divisit mare Rubrum in divisiones quoniam in aeternum misericordia ejus | Et eduxit Israel per medium ejus quoniam in aeternum misericordia ejus | Et excussit Pharaonem et virtutem ejus in mari Rubro quoniam in aeternum misericordia ejus | Qui traduxit populum suum per desertum quoniam in aeternum misericordia ejus | Qui percussit reges magnos quoniam in aeternum misericordia ejus | Et occidit reges fortes quoniam in aeternum misericordia ejus | Sehon regem Amorrhaeorum quoniam in aeternum misericordia ejus | Et Og regem Basan quoniam in aeternum misericordia ejus | Et dedit terram eorum hereditatem quoniam in aeternum misericordia ejus | Hereditatem Israel servo suo quoniam in aeternum misericordia ejus | Quia in humilitate nostra memor fuit nostri quoniam in aeternum misericordia ejus | Et redimit nos ab inimicis nostris quoniam in aeternum misericordia ejus | Qui dat escam omni carni quoniam in aeternum misericordia ejus | Confitemini deo caeli quoniam in aeternum misericordia ejus | Confitemini domino dominorum quoniam in aeternum misericordia ejus
920136 PS Psalmus David Jeremiae Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus cum recordaremur Sion | In salicibus in medio ejus suspendimus organa nostra | Quia illic interrogaverunt nos qui captivos duxerunt nos verba cantionum et qui abduxerunt nos hymnum cantate nobis de canticis Sion | Quomodo cantabimus canticum domini in terra aliena | Si oblitus fuero tui Jerusalem oblivioni detur dextera mea | Adhaereat lingua mea faucibus meis si non meminero tui si non proposuero Jerusalem in principio laetitiae meae | Memor esto domine filiorum Edom in die Jerusalem qui dicunt exinanite exinanite usque ad fundamentum in ea | Filia Babylonis misera beatus qui retribuet tibi retributionem tuam quam retribuisti nobis | Beatus qui tenebit et allidet parvulos tuos ad petram
920137 PS Ipsi David confitebor tibi domine in toto corde meo quoniam audisti verba oris mei in conspectu angelorum psallam tibi | Adorabo ad templum sanctum tuum et confitebor nomini tuo super misericordia tua et veritate tua quoniam magnificasti super omne nomen sanctum tuum | In quacumque die invocavero te exaudi me multiplicabis in anima mea virtutem | Confiteantur tibi domine omnes reges terrae quia audierunt omnia verba oris tui | Et cantent in viis domini quoniam magna est gloria domini | Quoniam excelsus dominus et humilia respicit et alta a longe cognoscit | Si ambulavero in medio tribulationis vivificabis me et super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam et salvum me fecit dextera tua | Dominus retribuet pro me domine misericordia tua in saeculum opera manuum tuarum ne despicias
920138 PS In finem psalmus David Domine probasti me et cognovisti me | Tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam | Intellexisti cogitationes meas de longe semitam meam et funiculum meum investigasti | Et omnes vias meas praevidisti quia non est sermo in lingua mea | Ecce domine tu cognovisti omnia novissima et antiqua tu formasti me et posuisti super me manum tuam | Mirabilis facta est scientia tua ex me confortata est et non potero ad eam | Quo ibo a spiritu tuo et quo a facie tua fugiam | Si ascendero in caelum tu illic es si descendero in infernum ades | Si sumpsero pennas meas diluculo et habitavero in extremis maris | Etenim illuc manus tua deducet me et tenebit me dextera tua | Et dixi forsitan tenebrae conculcabunt me et nox illuminatio mea in deliciis meis | Quia tenebrae non obscurabuntur a te et nox sicut dies illuminabitur sicut tenebrae ejus ita et lumen ejus | Quia tu possedisti renes meos suscepisti me de utero matris meae | Confitebor tibi quia terribiliter magnificatus es mirabilia opera tua et anima mea cognoscit nimis | Non est occultatum os meum a te quod fecisti in occulto et substantia mea in inferioribus terrae | Imperfectum meum viderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur dies formabuntur et nemo in eis | Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui deus nimis confortatus est principatus eorum | Dinumerabo eos et super arenam multiplicabuntur exsurrexi et adhuc sum tecum | Si occideris deus peccatores viri sanguinum declinate a me | Quia dicitis in cogitatione accipient in vanitate civitates tuas | Nonne qui oderunt te domine oderam et super inimicos tuos tabescebam | Perfecto odio oderam illos et inimici facti sunt mihi | Proba me deus et scito cor meum interroga me et cognosce semitas meas | Et vide si via iniquitatis in me est et deduc me in via aeterna
920139 PS In finem Psalmus David | Eripe me domine ab homine malo a viro iniquo eripe me | Qui cogitaverunt iniquitates in corde tota die constituebant praelia | Acuerunt linguas suas sicut serpentis venenum aspidum sub labiis eorum | Custodi me domine de manu peccatoris et ab hominibus iniquis eripe me qui cogitaverunt supplantare gressus meos | Absconderunt superbi laqueum mihi et funes extenderunt in laqueum juxta iter scandalum posuerunt mihi | Dixi domino deus meus es tu exaudi domine vocem deprecationis meae | Domine domine virtus salutis meae obumbrasti super caput meum in die belli | Ne tradas me domine a desiderio meo peccatori cogitaverunt contra me ne derelinquas me ne forte exaltentur | Caput circuitus eorum labor labiorum ipsorum operiet eos | Cadent super eos carbones in ignem dejicies eos in miseriis non subsistent | Vir linguosus non dirigetur in terra virum injustum mala capient in interitu | Cognovi quia faciet dominus judicium inopis et vindictam pauperum | Verumtamen justi confitebuntur nomini tuo | Et habitabunt recti cum vultu tuo
920140 PS Psalmus David Domine clamavi ad te exaudi me intende voci meae cum clamavero ad te | Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum | Pone domine custodiam ori meo et ostium circumstantiae labiis meis | Non declines cor meum in verba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis cum hominibus operantibus iniquitatem et non communicabo cum electis eorum | Corripiet me justus in misericordia et increpabit me oleum autem peccatoris non impinguet caput meum quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum | Absorpti sunt juncti petrae judices eorum audient verba mea quoniam potuerunt | Sicut crassitudo terrae erupta est super terram dissipata sunt ossa nostra secus infernum | Quia ad te domine domine oculi mei in te speravi non auferas animam meam | Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi et a scandalis operantium iniquitatem | Cadent in retiaculo ejus peccatores singulariter sum ego donec transeam
920141 PS Intellectus David cum esset in spelunca oratio | Voce mea ad dominum clamavi voce mea ad dominum deprecatus sum | Effundo in conspectu ejus orationem meam et tribulationem meam ante ipsum pronuntio | In deficiendo ex me spiritum meum et tu cognovisti semitas meas in via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi | Considerabam ad dexteram et videbam et non erat qui cognosceret me periit fuga a me et non est qui requirat animam meam | Clamavi ad te domine dixi tu es spes mea portio mea in terra viventium | Intende ad deprecationem meam quia humiliatus sum nimis libera me a persequentibus me quia confortati sunt super me | Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo me exspectant justi donec retribuas mihi
920142 PS Psalmus David quando persequebatur eum Absalom filius ejus domine exaudi orationem meam auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua exaudi me in tua justitia | Et non intres in judicium cum servo tuo quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens | Quia persecutus est inimicus animam meam humiliavit in terra vitam meam collocavit me in obscuris sicut mortuos saeculi | Et anxiatus est super me spiritus meus in me turbatum est cor meum | Memor fui dierum antiquorum meditatus sum in omnibus operibus tuis in factis manuum tuarum meditabar | Expandi manus meas ad te anima mea sicut terra sine aqua tibi | Velociter exaudi me domine defecit spiritus meus non avertas faciem tuam a me et similis ero descendentibus in lacum | Auditam fac mihi mane misericordiam tuam quia in te speravi notam fac mihi viam in qua ambulem quia ad te levavi animam meam | Eripe me de inimicis meis domine ad te confugi | Doce me facere voluntatem tuam quia deus meus es tu spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam | Propter nomen tuum domine vivificabis me in aequitate tua educes de tribulatione animam meam | Et in misericordia tua disperdes inimicos meos et perdes omnes qui tribulant animam meam quoniam ego servus tuus sum
920143 PS Psalmus David adversus Goliath benedictus dominus deus meus qui docet manus meas ad praelium et digitos meos ad bellum | Misericordia mea et refugium meum susceptor meus et liberator meus protector meus et in ipso speravi qui subdit populum meum sub me | Domine quid est homo quia innotuisti ei aut filius hominis quia reputas eum | Homo vanitati similis factus est dies ejus sicut umbra praetereunt | Domine inclina caelos tuos et descende tange montes et fumigabunt | Fulgura coruscationem et dissipabis eos emitte sagittas tuas et conturbabis eos | Emitte manum tuam de alto eripe me et libera me de aquis multis de manu filiorum alienorum | Quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis | Deus canticum novum cantabo tibi in psalterio decachordo psallam tibi | Qui das salutem regibus qui redemisti David servum tuum de gladio maligno | Eripe me et erue me de manu filiorum alienorum quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis | Quorum filii sicut novellae plantationes in juventute sua filiae eorum compositae circumornatae ut similitudo templi | Promptuaria eorum plena eructantia ex hoc in illud oves eorum foetosae abundantes in egressibus suis | Boves eorum crassae non est ruina maceriae neque transitus neque clamor in plateis eorum | Beatum dixerunt populum cui haec sunt | Beatus populus cujus dominus deus ejus
920144 PS Laudatio ipsi David Exaltabo te deus meus rex et benedicam nomini tuo in saeculum et in saeculum saeculi | Per singulos dies benedicam tibi et laudabo nomen tuum in saeculum et in saeculum saeculi | Magnus dominus et laudabilis nimis et magnitudinis ejus non est finis | Generatio et generatio laudabit opera tua et potentiam tuam pronuntiabunt | Magnificentiam gloriae sanctitatis tuae loquentur et mirabilia tua narrabunt | Et virtutem terribilium tuorum dicent et magnitudinem tuam narrabunt | Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt et justitia tua exsultabunt | Miserator et misericors dominus patiens et multum misericors | Suavis dominus universis et miserationes ejus super omnia opera ejus | Confiteantur tibi domine omnia opera tua et sancti tui benedicant tibi | Gloriam regni tui dicent et potentiam tuam loquentur | Ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam et gloriam magnificentiae regni tui | Regnum tuum regnum omnium saeculorum et dominatio tua in omni generatione et generationem fidelis dominus in omnibus verbis suis et sanctus in omnibus operibus suis | Allevat dominus omnes qui corruunt et erigit omnes elisos | Oculi omnium in te sperant domine et tu das escam illorum in tempore opportuno | Aperis tu manum tuam et imples omne animal benedictione | Justus dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus operibus suis | Prope est dominus omnibus invocantibus eum omnibus invocantibus eum in veritate | Voluntatem timentium se faciet et deprecationem eorum exaudiet et salvos faciet eos | Custodit dominus omnes diligentes se et omnes peccatores disperdet | Laudationem domini loquetur os meum et benedicat omnis caro nomini sancto ejus in saeculum et in saeculum saeculi
920145 PS Alleluia Aggaei et Zachariae | Lauda anima mea dominum laudabo dominum in vita mea psallam deo meo quamdiu fuero nolite confidere in principibus | In filiis hominum in quibus non est salus | Exibit spiritus ejus et revertetur in terram suam in illa die peribunt omnes cogitationes eorum | Beatus cujus deus Jacob adjutor ejus spes ejus in domino deo ipsius | Qui fecit caelum et terram mare et omnia quae in eis sunt | Qui custodit veritatem in saeculum facit judicium injuriam patientibus dat escam esurientibus dominus solvit compeditos | Dominus illuminat caecos dominus erigit elisos dminus diligit justos | Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et vias peccatorum disperdet | Regnabit dominus in saecula deus tuus Sion in generationem et generationem
920145:cs PS Chval duše má hospodina | Chváliti budu hospodina v životě mém slaviti budu bohu mému kterak dlúho živ budu | Neroďte doufanie mieti v kniežatech v syniech člověčích v nichžto nenie spasenie | Vynde duch jeho a navrátí se v zemi svú v uonen den zahynú všeckna jich myšlenie | Blahoslavený čí jest bóh Jákob spomocník jeho naděje jeho v hospodinu bohu jeho kterýž učinil jest nebe i zemi moře a všeckny věci kteréž v nich jsú | Kterýž ostřiehá pravdy na věky činí súd křivdu trpícím dává pokrm lačným | Hospodin rozvazuje svázané hospodin osvěcuje slepé | Hospodin zpravuje poražené hospodin miluje spravedlivé | Hospodin vystřiehá příchozie sirotka a vdovu přijme a cesty hřiešných rozptýlé | Kralovati bude hospodin na věky buoh tvój Sion ve všem národu až do narozenie
920146 PS Alleluia Laudate dominum quoniam bonus est psalmus deo nostro sit jucunda decoraque laudatio | Aedificans Jerusalem dominus dispersiones Israelis congregabit | Qui sanat contritos corde et alligat contritiones eorum | Qui numerat multitudinem stellarum et omnibus eis nomina vocat | Magnus dominus noster et magna virtus ejus et sapientiae ejus non est numerus | Suscipiens mansuetos dominus humilians autem peccatores usque ad terram | Praecinite domino in confessione psallite deo nostro in cithara | Qui operit caelum nubibus et parat terrae pluviam qui producit in montibus foenum et herbam servituti hominum | Qui dat jumentis escam ipsorum et pullis corvorum invocantibus eum | Non in fortitudine equi voluntatem habebit nec in tibiis viri beneplacitum erit ei | Beneplacitum est domino super timentes eum et in eis qui sperant super misericordia ejus
920146:cs PS Chvalte hospodina nebo dobrý jest žalm buď bohu našěmu veselá a okrášlená chvalitedlnost | Ustavuje Jeruzalém hospodin rozptýlenie Israhele shromáždí | Nebť uzdravuje skrúšeného srdce a přivazuje jich skrúšenie | Kterýž přečítá množstvie hvězd a všem jim jména vyznává | Veliký hospodin náš a veliká moc jeho a múdrosti jeho nenie počtu | Přijímaje tiché hospodin ale ponižuje hřiešných až k zemi | Zvučte hospodinu u vyznávaní slavte bohu našemu v sladkosti kterýž přikrývá nebe oblaky a připravuje déšť zemi | Jenžť vyvodí na horách seno a vobilé k službě člověčie | Jenž dává hovadóm krmi jich a dietkám havranóv jenžť nazývají jeho | Ne v síle konské vóli bude jmieti ani v lýtkách dobře líbiti se bude jemu | Dobře líbilo se jest hospodinu nad báznivými jeho a v těch kteříž doufánie mají na milosrdenstvie jeho
920147 PS Alleluia Lauda Jerusalem dominum lauda deum tuum Sion | Quoniam confortavit seras portarum tuarum benedixit filiis tuis in te | Qui posuit fines tuos pacem et adipe frumenti satiat te | Qui emittit eloquium suum terrae velociter currit sermo ejus | Qui dat nivem sicut lanam nebulam sicut cinerem spargit | Mittit crystallum suum sicut buccellas ante faciem frigoris ejus quis sustinebit | Emittet verbum suum et liquefaciet ea flabit spiritus ejus et fluent aquae | Qui annuntiat verbum suum Jacob justitias et judicia sua Israel | Non fecit taliter omni nationi et judicia sua non manifestavit eis alleluia
920147:cs PS Chval Jeruzaléme hospodina tvého chval boha tvého hora Sion | Nebo posilnil jest zámkuov bran tvých požehnal jest synóv tvých v tobě | Jenž položil končiny tvé v pokoji a z tučnosti obilné nasytí tě | Jenž vypúštie výmluvnost svú zemi brzce běží řeč jeho | Jenž dává snieh jakžto vlnu mhlu jako popel rosýpá | Vyšle krystal svój jakžto skýby před obličejem jeho kto stúpí | Vyšle slovo své a obměkčiti káže je puodme duch jeho i potekú vody | Jenž zvěstuje slovo své Jákobovi spravedlivosti a súdy své Israheli | Neučinil jest takez všemu národu a súdóv svých nezevi jim
920148 PS Alleluia Laudate dominum de caelis laudate eum in excelsis | Laudate eum omnes angeli ejus laudate eum omnes virtutes ejus | Laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae et lumen | Laudate eum caeli caelorum et aquae omnes quae super caelos sunt | Laudent nomen domini quia ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt | Statuit ea in aeternum et in saeculum saeculi praeceptum posuit et non praeteribit | Laudate dominum de terra dracones et omnes abyssi | Ignis grando nix glacies spiritus procellarum quae faciunt verbum ejus | Montes et omnes colles ligna fructifera et omnes cedri | Bestiae et universa pecora serpentes et volucres pennatae | Reges terrae et omnes populi principes et omnes judices terrae | Juvenes et virgines senes cum junioribus laudent nomen domini | Quia exaltatum est nomen ejus solius | Confessio ejus super caelum et terram et exaltavit cornu populi sui hymnus omnibus sanctis ejus filiis Israel populo appropinquanti sibi alleluia
920149 PS Alleluia cantate domino canticum novum laus ejus in ecclesia sanctorum | Laetetur Israel in eo qui fecit eum et filii Sion exsultent in rege suo | Laudent nomen ejus in choro in tympano et psalterio psallant ei | Quia beneplacitum est domino in populo suo et exaltabit mansuetos in salutem | Exsultabunt sancti in gloria laetabuntur in cubilibus suis | Exaltationes dei in gutture eorum et gladii ancipites in manibus eorum | Ad faciendam vindictam in nationibus increpationes in populis | Ad alligandos reges eorum in compedibus et nobiles eorum in manicis ferreis | Ut faciant in eis judicium conscriptum gloria haec est omnibus sanctis ejus alleluia
920150 PS Alleluia laudate dominum in sanctis ejus laudate eum in firmamento virtutis ejus | Laudate eum in virtutibus ejus laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus | Laudate eum in sono tubae laudate eum in psalterio et cithara | Laudate eum in tympano et choro laudate eum in chordis et organo | Laudate eum in cymbalis benesonantibus laudate eum in cymbalis jubilationis omnis spiritus laudet dominum alleluia
920201 Ca Cantemus domino gloriose enim magnificatus est aequum et ascensorem dejecit in mare fortitudo mea et robur meum dominus et factus est mihi in salutem iste deus meus et glorificabo eum deus patris mei et exaltabo eum dominus quasi vir pugnator Yahweh nomen ejus currus pharaonis et exercitum ejus projecit in mare in spiritu fuoris tui congregatae sunt aquae stetit ut agger unda fluens coagulatae sunt abyssi in medio mari dixit inimicus persequar comprehendam dividam spolia implebitur anima mea evaginabo gladium meum interficiet eos manus mea flavit spiritus tuus et operuit eos mare submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus quis similis tui in diis domine quis similis tui magnificus in sanctitate terribilis atque laudabilis faciens mirabilia extendisti manum tuam devoravit eos terra dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti ad habitaculum sanctum tuum introduces eos et plantabis in monte hereditatis tuae firmissimo habitaculo tuo quod operatus es domine sanctuario domine quod firmaverunt manus tuae dominus regnabit in aeternum et ultra
920202 Ca Audite caeli quae loquor audiat terra verba oris mei stillet ut pluvia doctrina mea fluat ut ros eloquium meum quasi imber super herbam et quasi stillae super gramina quia nomen domini invocabo date magnificentiam deo nostro petra perfecta sunt opera ejus quia omnes viae ejus justitia deus fidelis et absque ulla iniquitate justus et rectus peccaverunt ei non filii ejus in sordibus suis generatio prava atque perversa haeccine redditis domino popule stulte et insipiens numquid non ipse est pater tuus qui possedit te ipse fecit et stabilivit te memento dierum antiquorum cogita generationes singulas interroga patrem tuum et annuntiabit tibi majores tuos et dicent tibi quando dividebat altissimus gentes quando separabat filis Adam constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israel pars autem domini populus ejus Jacob funiculus hereditatis ejus invenit eum in terra deserta in loco horroris et ululatu solitudinis circumdedit eum et attendit et custodivit quasi pupillam oculi sui sicut aquila provocans ad volandum pullos suos et super eos volitans expandit alas suas et assumpsit eum atque portavit super pennas suas dominus solus dux ejus fuit et non erat cum eo deus alienus
920203 Ca Exsultavit cor meum in domino exaltatum est cornu meum in deo meo+
920204 Ca Benedictus es domine deum Israel patris nostri ab aeterno in aeternum+
920205 Ca Benedictus deus vivens in aevum et regnum illius quia ipse flagellat et miseretur deducit usque ad inferos deorsum et reduit a perditione majestate sua et non est qui effugiat manum ejus confitemini illi filii Israel coram nationibus quia ipse dispersit vos in illis et ibi ostendit majestatem suam et exaltate illum coram omni vivente quoniam dominus noster et ipse est pater noster et ipse est deus noster in omnia saecula flagellabit vos ob iniquitates vestras et omnium miserebitur vetrum et colliget vos ab omnibus nationibus ubicumque dispersi fueritis cum conversi fueritis ad illum in toto corde vestro et in tota anima vestra ut faciatis coram illo veritatem tunc revertetur ad vos et non abscondet a vobis faciem suam amplius et nunc aspicite quae fecit vobiscum et confitemini illi in toto ore vestro benedicite dominum justitiae et exaltate regem saeculorum ego in terra captivitatis meae confiteor illi et ostendo virtutem et majestatem ejus genti peccatorum convertimini peccatores et facite justitiam coram illo quis scit si velit vos et faciat vobis misericordiam ego et anima mea regi caeli laetationes dicimus et anima mea laetabitur omnibus diebus vitae suae benedicite dominum omnes electi et omnes laudate majestatem illius agite dies laetitiae et confitemini illi

Pages