Search chants
Displaying 33801 - 33850 of 61253
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast |
|---|---|---|---|
| a00977 | D | O felix anima et o dulcis creatura dei quae aedificata es in profunda altitudine sapientiae dei multum amas | |
| a00978 | D | O libenter veniam ad vos ut praebeatis mihi osculum cordis | |
| a00979 | D | Nos debemus militare tecum o filia regis | |
| a00980 | D | O gravis labor et o durum pondus quod habeo in veste hujus vitae quia nimis grave mihi est contra carnem pugnare | |
| a00981 | D | O anima voluntate dei constituta et o felix instrumentum quare tam flebilis es contra hoc quod deus contrivit in virginea natura tu debes in nobis superare diabolum | |
| a00982 | D | Succurite mihi adjuvando ut possim stare | |
| a00983 | D | Vide quid illud sit quo es induta filia salvationis et esto stabilis et numquam cades | |
| a00984 | D | O nescio quid faciam aut ubi fugiam o vae mihi non possum perficere hoc quod sum induta certe illud volo abicere | |
| a00985 | D | O infelix conscientia o misera anima quare abscondis faciem tuam coram creatore tuo | |
| a00986 | D | Tu nescis nec vides nec sapis illum qui te constituit | |
| a00987 | D | Deus creavit mundum non facio illi injuriam sed volo uti illo | |
| a00988 | D | Fatue fatue quid prodest tibi laborare respice mundum et amplectetur te magno honore | |
| a00989 | D | O plangens vox est haec maximi doloris ach ach quaedam mirabilis victoria in mirabili desiderio dei surrexit in qua delectatio carnis se latenter abscondit heu heu ubi voluntas crimina nescivit et ubi desiderium hominis lasciviam fugit luge luge ergo in his innocentia quae in pudore bono integritatem non amisisti et quae avaritiam gutturis antiqui serpentis ibi non devorasti | |
| a00990 | D | Quae est haec potestas quod nullus sit praeter deum ego autem dico qui voluerit me et voluntatem meam sequi dabo illi omnia tu vero tuis sequacibus nihil habes quod dare possis quia etiam vos omnes nescitis quid sitis | |
| a00991 | D | Ego cum meis sodalibus bene scio quod tu es ille antiquus draco qui super summum volare voluisti sed ipse deus in abyssum projecit te | |
| a00992 | D | Nos autem omnes in excelsis habitamus | |
| a00993 | D | Ego humilitas regina virtutum dico venite ad me virtutes et enutriam vos ad requirendam perditam drachmam et ad coronandum in perseverantia felicem | |
| a00994 | D | O gloriosa regina et o suavissima mediatrix libenter venimus | |
| a00995 | D | Ideo dilectissimae filiae teneo vos in regali thalamo | |
| a00996 | D | Ego caritas flos amabilis venite ad me virtutes et perducam vos in candidam lucem floris virgae | |
| a00997 | D | O dilectissime flos ardenti desiderio currimus ad te | |
| a00998 | D | Ego timor dei vos felicissimas filias praeparo ut inspiciatis in deum vivum et non pereatis | |
| a00999 | D | O timor valde utilis es nobis habemus enim perfectum studium numquam a te separari | |
| a01000 | D | Euge euge quis est tantus timor et quis est tantus amor ubi est pugnator et ubi est remunerator vos nescitis quid colitis | |
| a01001 | D | Tu autem exterritus es per summum judicem quia inflatus superbia mersus es in Gehennam | |
| a01002 | A | Quod natum est ex carne caro est et quod natum est ex spiritu spiritus est spiritus ubi vult spirat et vocem ejus audis et nescis unde veniat aut quo vadat sic est omnis qui natus est ex spiritu alleluia | Octava Pentecostes |
| a01003 | D | Ego lucida oboedientia venite ad me pulcherrimae filiae et reducam vos ad patriam et ad osculum regis | |
| a01004 | D | O dulcissima vocatrix nos decet in magno studio pervenire ad te | |
| a01005 | D | Ego fides speculum vitae venerabiles filiae venite ad me et ostendo vobis fontem salientem | |
| a01006 | D | O serena speculata habemus fiduciam pervenire ad verum fontem per te | |
| a01007 | D | Ego sum dulcis conspectrix viventis oculi quam fallax torpor non decipit unde vos o tenebrae non potestis me obnubilare | |
| a01008 | D | O vivens vita et o suavis consolatrix tu mortifera mortis vincis et vidente oculo clausuram caeli aperis | |
| a01009 | D | O virginitas in regali thalamo stas o quam dulciter ardes in amplexibus regis cum te sol perfulget ita quod nobilis flos tuus numquam cadet o virgo nobilis te numquam inveniet umbra in cadente flore | |
| a01010 | D | Flos campi cadit vento pluvia spargit eum o virginitas tu permanes in symphoniis supernorum civium unde es suavis flos qui numquam aresces | |
| a01011 | D | Fugite oves spurcitias diaboli | |
| a01012 | D | Has te succurrente fugiemus | |
| a01013 | D | Ego contemptus mundi sum candor vitae o misera terrae peregrinatio in multis laboribus te dimitto o virtutes venite ad me et ascendamus ad fontem vitae | |
| a01014 | D | O gloriosa domina tu semper habes certamina Christi o magna virtus quae mundum conculcas unde etiam victoriose in caelo habitas | |
| a01015 | D | Ego aurea porta in caelo fixa sum qui per me transit numquam amaram petulantiam in mente sua gustabit | |
| a01016 | D | O filia regis tu semper es in amplexibus quos mundus fugit o quam suavis est tua dilectio in summo deo | |
| a01017 | D | Ego sum amatrix simplicium morum qui turpia opera nesciunt sed semper in regem regum aspicio et amplector eum in honore altissimo | |
| a01018 | D | O tu angelica socia tu es valde ornata in regalibus nuptiis | |
| a01019 | D | Ego obtenebro et fugo atque conculco omnes spurcitias diaboli | |
| a01020 | D | Tu es in aedificatione caelestis Jerusalem florens in candidis liliis | |
| a01021 | D | O quam amara est illa duritia quae non cedit in mentibus misericorditer dolori succurrens ego autem omnibus dolentibus manum porrigere volo | |
| a01022 | D | O laudabilis mater peregrinorum tu semper erigis illos atque ungis pauperes et debiles | |
| a01023 | D | Ego victoria velox et fortis pugnatrix sum in lapide pugno serpentem antiquum conculco | |
| a01024 | D | O dulcissima bellatrix in torrente fonte qui absorbuit lupum rapacem o gloriosa coronata nos libenter militamus tecum contra illusorem hunc | |
| a01025 | D | Ego discretio sum lux et dispensatrix omnium creaturarum in differentia dei quam Adam a se fugavit per lasciviam morum | |
| a01026 | D | O pulcherrima mater quam dulcis et quam suavis es quia nemo confunditur in te |
Pages
No search term provided.