Search chants

Displaying 33851 - 33900 of 61253
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
a01027 D Ego sum columna quae molliri non potest quia fundamentum meum in deo est
a01028 D O firma quae stas in caverna petrae et o gloriosa bellatrix quae suffers omnia
a01029 D O filiae Israel sub arbore suscitavit vos deus unde in hoc tempore recordamini plantationis suae gaudete ergo filiae Sion
a01030 D Heu heu nos virtutes plangamus et lugeamus quia ovis domini fugit vitam
a01031 D O vos regales virtutes quam speciosae et quam fulgentes estis in summo sole et quam dulcis est vestra mansio et ideo o vae mihi quia a vobis fugi
a01032 D O fugitive veni veni ad nos et deus suscipiet te
a01033 D Ach ach fervens dulcedo absorbuit me in peccatis et ideo non ausa sum intrare
a01034 D Noli timere nec fugere quia pastor bonus quaerit in te perditam ovem suam
a01035 D Nunc est mihi necesse ut suscipiatis me quoniam in vulneribus feteo quibus antiquus serpens me contaminavit
a01036 D Curre ad nos et sequere vestigia illa in quibus numquam cades in societate nostra et deus curabit te
a01037 D Ego peccator qui fugi vitam plenus ulceribus veniam ad vos ut praebeatis mihi scutum redemptionis
a01038 D O tu omnis militia reginae et o vos candida lilia ipsius cum rosea purpura inclinate vos ad me quia peregrina a vobis exulavi et adjuvate me ut in sanguine filii dei possim surgere
a01039 D O anima fugitiva esto robusta et indue te arma lucis
a01040 D Et o vera medicina humilitas praebe mihi auxilium quia superbia in multis vitiis fregit me multas cicatrices mihi imponens nunc fugio ad te et ideo suscipe me
a01041 D O omnes virtutes suscipite lugentem peccatorem in suis cicatricibus propter vulnera Christi et perducite eum ad me
a01042 D Volumus te reducere et nolumus te deserere et omnis caelestis militia gaudet super te ergo decet nos in symphonia sonare
a01043 D O misera filia volo te amplecti quia magnus medicus dura et amara vulnera propter te passus est
a01044 D O vivens fons quam magna est suavitas tua qui faciem istorum in te non amisisti sed acute praevidisti quomodo eos de angelico casu abstraheres qui se aestimabant illud habere quod non licet sic stare unde gaude filia Sion quia deus tibi multos reddit quos serpens de te abscidere voluit qui nunc in majori luce fulgent quam prius illorum causa fuisset
a01045 D Quae es aut unde venis tu amplexata es me et ego foras eduxi te sed nunc in reversione tua confundis me ego autem pugna mea deiciam te
a01046 D Ego omnes vias meas malas esse cognovi et ideo fugi a te modo autem o illusor pugno contra te
a01047 D Inde tu o regina humilitas tuo medicamine adjuva me
a01048 D O victoria quae istum in caelo superasti curre cum militibus tuis et omnes ligate diabolum hunc
a01049 D O fortissimi et gloriosissimi milites venite et adjuvate me istum fallacem vincere
a01050 D Ligate ergo istum o virtutes praeclarae
a01051 D O regina nostra tibi parebimus et praecepta tua in omnibus adimplebimus
a01052 D Gaudete o socii quia antiquus serpens ligatus est
a01053 D Laus tibi Christe rex angelorum
a01054 D In mente altissimi o Satana caput tuum conculcavi et in virginea forma dulce miraculum colui ubi filius dei venit in mundum unde dejectus es in omnibus spoliis tuis et nunc gaudeant omnes qui habitant in caelis quia venter tuus confusus est
a01055 D Tu nescis quid colis quia venter tuus vacuus est pulchra forma de viro sumpta ubi transis praeceptum quod deus in suavi copula praecepit unde nescis quid sis
a01056 D Quomodo posset me hoc tangere quod tua suggestio polluit per immunditiam incestus unum virum protuli qui genus humanum ad se congregat contra te per nativitatem suam
a01057 D O deus quis es tu in temetipso hoc magnum consilium habuisti quod destruxit infernalem haustum in publicanis et peccatoribus qui nunc lucent in superna bonitate unde o rex laus sit tibi
a01058 D O pater omnipotens ex te fluit fons in igneo amore perduc filios tuos in rectum ventum velorum aquarum ita ut et nos eos hoc modo perducamus in caelestem Jerusalem
a01059 D In principio omnes creaturae viruerunt in medio flores floruerunt postea viriditas descendit et istud vir proeliator vidit et dixit hoc scio sed aureus numerus nondum est plenus tu ergo paternum speculum aspice in corpore meo fatigationem sustineo parvuli etiam mei deficiunt nunc memor esto quod plenitudo quae in primo facta est arescere non debuit et tunc in te habuisti quod oculus tuus numquam cederet usque dum corpus meum videres plenum gemmarum nam me fatigat quod omnia membra mea in irrisionem vadunt pater vide vulnera mea tibi ostendo ergo nunc omnes homines genua vestra ad patrem vestrum flectite ut vobis manum suam porrigat
a01060 A Magna nobis est hujus beatissimi Eusebii veneranda sollemnitas nimium qui meruit sanguinem fundere pro Christo praedicando unitatem sanctae trinitatis in quo diabolum et falsidicos superavit Arianos hodie dormivit in Christo pontifex et martyr et consecutus est gloriam caelestis regni caelestis alleluia Eusebii Episcopi
a01061 A Vir Eusebius paradisum suscepit quem chorus sanctorum possidet hodie sanctam animam ad aethera transmisit laetetur omnis Vercellensis populus qui tali martyre meruit honorari Eusebii Episcopi
a01062 A Venite omnes gentes laetamini gaudio magno quam pastor noster rucilat Eusebius signis in praeclaris Eusebii Episcopi
a01063 A Caelestem regem veneremur in omnibus quem trinum et unum credimus frequentemus laudibus qui Augustinum decoravit virtutibus et ditavit caelestibus nos a nostris propitius purget excessibus Augustini
a01064 H Regis regum civis ave regum gemma Ladislave regni consors gloriae regem regum rex agressus sis defensor indefessus et athleta patriae salve salus Hungarorum rex cohaeres angelorum vas caelestis gloriae ab aeterno vas electum vas insigne vas effectum vendicans justitiae Hungarorum gens congaude nova novi regis laude pulsans tintinabula felix ave Varadinum cujus augens fama signum resonat in saecula tibi Christe chorum hymnum cantat orbis quod per lignum ad te trahis omnia scala factus ascensorum et corona confessorum tibi laus et gloria Ladislai
a01065 R Magnam nobis confert jucunditatem et aeternitatis felicitatem Wenceslai victoris et martyris mors triumphalis Wenceslai
a01065a V Quia pretiosa est in conspectu domini mors sanctorum ejus Wenceslai
a01066 R Nos invitat martyr dei Wenceslaus ad mercedem nostrae spei surgant justi surgant rei ad ejus praeconia o quam felix est ejus vita in qua labes non est trita nec est via praepedita scrutanti caelestia Wenceslai
a01066a V Fretus nutu summi patris non expavit ensem fratris qui tormentis caesus acris revixit in qloria Wenceslai
a01067 R Laetas laudes concine Bohemia fidelis nam patronum gratiae nunc habes in caelis cujus intercessione nos Christe conserva ne morte turpissima damnemur et aeterna Wenceslai
a01067a V Jesu pie per Wenceslai merita nostra nobis relaxa debita Wenceslai
a01068 A Gloriosum et memoriter agendum Wenceslai eximii tanta celebrare sollemnia et ex ipso colligere quantum sit praemium puritatis magnus hic vir qui sui corporis passiones generaliter devicit et animae Wenceslai
a01069 A Pastor insignis meritis et laude digne Bonomi populo supplicanti clementi pietate subveni ut plebs ad te clamans pium patronum verumque intercessorem te apud dominum in quocumque discrimine sentiat Bononii
a01070 H Fundans Sion (...) Mariae Magdalenae
a01071 A Exite sancti orate ad dominum pro populo et pro plebe ista que circumdedit nos alleluia
a01072 A Si clauso caelo pluvia non fuerit propter peccata populi ut conversi deprecati fuerint faciem tuam exaudi domine et dimitte peccata servis tuis et da pluviam terrae quam dedisti populo tuo ad possidendam alleluia
a01073 A O inauditum genus confessionis quod pretiosius facit regnum promissionis non cibus non requies a sanctis viris Andrea et Benedicto auferre potuit dulcedine vana aeternitatis vitam et nequam spiritus in cordibus eorum invenire nequivit deceptionis januam Zoerardi, Benedicti

Pages