Search chants

Displaying 34201 - 34250 of 61253
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
a01363 A Post discessum fratrum germanorum Willibaldi antistitis et Winnebaldi egregii confessoris virgo Walburgis cenobialis militiam disciplinae Christo favente suscepit Walburgae
a01365 A Cum autem in puro ejus pectore exuberavit religio castitatis coepit etiam pollere virtutibus Walburgae
a01366 A Ardens namque virgo Christi flamma divini spiritus corporeas contempsit voluptates Walburgae
a01368 R Eodem vero die priusquam ecclesiam ad quam ferebantur reliquiae virginis inferentur puer alter simili passione multatus celeri sanitati est restitutus Walburgae
a01368a V Mox ergo ut tenui corporis membra languenti a sanctae matris nostrae presidiis obtulit Walburgae
a01370 A Dumque jam dictante rei et temporis ratione domum cujusdam conprovincialis viri inviseret moribunda viscera languentis natae reparavit vitae Walburgae
a01371 A Quadam ergo volventis anni circuli nocte dum caereali lumine privaretur lumen aetheriae lampadis cenaculum sacrae virginis lustrans emicuit Walburgae
a01372 A Quo viso miraculo non ad humanae laudis est conversa favorem sed veram in arce pectoris humilitatem servavit Walburgae
a01373 R Advenit quidam rusticus contractus et curvus cellam beatae virginis introivit protinus nodosa congeries artuum protensa est Walburgae
a01373a V Cumque humi pavidus sterneretur et diutius quasi redditurus animam palpitaret Walburgae
a01374 R Tuae preterea virginis presidia requirentes venere mulieres manuum curvedine inhonestae quae missarum sollemnia dum astarent mox affuit Christi virtus et utraque adepta pristina sanitate laetae ad propria repedarunt Walburgae
a01374a V Hae dum erectis ad superos oculos cordis et corporis auxilium a domino poposcissent et supplici devotione rogarent Walburgae
a01375 R Pauper quidam ex utero matris caecus oratorium sanctae matris introivit ibique preces divitissimas fudit et visum quem quaesierat recepit Walburgae
a01375a V Cum subito dilapsus in terram coepit pallida membra saxoso volutare tellure et quasi ultimum clausurus diem sese in pavimento reflectere Walburgae
a01376 A Non immerito ista virgo laudatur quae semetipsam ut aurum in fornace probavit Walburgae
a01377 A Ecce quae habuit pro deo obscuritatem praeparavit illi dominus claritatem in sempiternum Walburgae
a01378 A Dilecta deo in omnibus et laudibus et actibus modo suis meritis praesidium fert populis Walburgae
a01379 R Ecce virgo prudens quae aedificavit domum suam supra petram in cujus sancto corpore non est inventa labes quia deus elegit eam in sponsam sibi Walburgae
a01379a V Ecce vera Christi famula in qua dolus non est Walburgae
a01380 A Factum est proelium in caelo Michael et angeli ejus proeliabantur cum dracone et draco pugnabat et angeli ejus et non valuerunt neque locus inventus est eorum amplius in caelo alleluia Michaelis
a01380a AV Et audita est in caelo magna vox sanctorum dicentium nunc facta est salus et virtus et regnum deo nostro et potestas christi ejus quia projectus est accusator fratrum nostrorum qui accusabat illos ante conspectum dei nostri die ac nocte alleluia Michaelis
a01380b AV Propterea laetamini caeli et qui habitatis in eis Michaelis
a01382 BD Stella fulget hodie produxit ad praesepe magos ab oriente qui invento puero benedicamus domino R. Adorantes puerum offerentes thus et aurum myrrhamque mortalium reversi sunt ad patriam reddunt deo gratias Epiphania
a01382.1 BD Stella fulgens hodie conduxit ad praesepe magos ab oriente qui invento puero dicunt laudes domino R. Adorantes puerum dant myrrham thus et aurum et laudantes dominum et revertentes ad Saba dicunt deo gratias Epiphania
a01383 A Palmae fuerunt in manibus sanctorum et magnum clamorem canebant salus deo nostro sedenti super throno et agno Dom. in Palmis
a01384 Va Qui hanc aquam regenerandis hominibus praeparatam arcana sui luminis admixtione fecundet ut sanctificatione concepta ab immaculato divini fontis utero in novam renatam creaturam progenies caelestis emergat et quos aut sexus in corpore aut aetas discernit in tempore omnes in unam pariat gratiam mater infantiam procul ergo hinc jubente te domine omnis spiritus inmundus abscedat procul ergo tota nequitia diabolicae fraudis absistat nihil hic loci habeat contrariae virtutis ammixtio non insidiando circumuolet non latendo subripiat non inficiendo corrumpat | Sit haec sancta et innocens creatura libera ab omni inpugnatoris incursu et totius nequitiae purgata discessu sit fons vivus aqua regenerans unda purificans ut omnes hoc lavacro salutifero diluendi operante in eis spiritu sancto perfecte purgationis indulgentiam consequantur nnde benedico te creatura aquae per deum vivum per deum sanctum qui te in principio verbo separauit ab arida cujus spiritus super te ferebatur qui te de paradiso manare et in quattuor fluminibus totam terram rigare praecepit qui te in deserto amaram suauitate indita fecit esse potabilem et sitienti populo de petra produxit benedico te per Jesum Christum filium ejus unicum dominum nostrum qui te in Channa Gallileae signo admirabili sua potencia convertit in vinum qui pedibus super te ambulauit et a Johanne in Jordane in te baptizatus est qui te una cum sanguine de latere suo produxit et discipulis suis jussit ut credentes baptizarentur in te dicens ite docete omnes gentes baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti Sabbato Sancto
a01385 Va Hic omnium peccatorum maculae deleantur hic natura ad imaginem tuam condita et ad honorem sui reformata principii cunctis vetustatis squaloribus emundetur ut omnis homo hoc sacramentum regenerationis ingressus in vere innocentiae novam infantiam renascatur | Per dominum nostrum ... | In unitate ejusdem ... Sabbato Sancto
a01386 H Humili praece et sincera devotione ad te clamantes Christe exaudi nos | Summus et omnipotens genitor qui cuncta creasti aeternus Christus filius atque deus nec non sanctificans dominator spiritus almus unica majestas trinaque sola dei | Virgo dei genetrix reparatrix inclyta mundi quae dominum casto corpore concipiens perpetua semper radians cum virginitate audi nos famulos virgo Maria tuos | Angelici proceres caelorum exercitus omnis aeterno semper lumine conspicuus agmine ter trino supera per sidera regno laudibus aeternum concelebrant dominum | Praeco potens praecursor ovans baptista Johannes grandaevus coetus cana caterva patrum ordo prophalis superi hymnista secreti in commune reos vocibus assiduis | Petrus cum Paulo Thomas cum Bartholomaeo et Jacobus sanctis nos relevent praecibus Andreas Mathaeus Barnabas atque Johannes Mathias Lucas Marcus et altisonus | Coetus apostolicus duodeno sidere comptus propitius cunctos protege nos famulos et quos multiplice lacerant per crimina pestes peccata absolvens fac bona cuncta sequi | Nunc Stephanus Linus Clemens Anacletus et Almus Sixtus Alexander Corneliusque pius Hippolytus Vitus Wenceslaus atque Modestus Chrisogonusque pius nos miserando juvent | Martyr Adalberte summe venerandeque praesul nobis nunc famulis auxiliare tuis nil sic perspicuum poterit vox clara referre ut decet in tali nunc patris obsequio | Hic tibi perpetuis resonant concentibus odas et praecibus sacris semper habetur honor cum laeti famuli celebrant haec festa benigni laudibus instantes nocte dieque tuis | O vos martyrio decorati in nomine Christi conspicui testes purpurei praeces qui bello invicti superastis daemonis iras conspirata manus vincere morte minas | Silvester Damasus Gregorius Ambrosiusque Hilarius Zeno Maximus atque Leo Hieronimus Proculus Caesarius Eusebiusque orent pro nostris criminibus variis | Summe dei cultor monachorum rector et abba o Benedicte sacer atque benigne pater istud caenobium coetumque tibi famulatum nostraque sanctificans cuncta tuere simul | Sancte dei Stephane pie rex et apostole noster inclite Henrice virginitate sacer rexque Ladislae vestre succurrite genti quo valeat digna scandere summa poli | Felicitas Felix Eulalia Digna Helena Petronellaque cum perpete Perpetua Agnes atque Agatha Christina Euprepia Thecla Eugenia Regula Eufemia atque bona | Virginitate chorus respledens candidularum turba puellarum integritate manens que geminis gaudens pulchrum decorata coronis laude pudicitiae martyriique simul | Omnes nunc sancti nobis succurrite lapsis et veniam cunctis ferte juvando malis nam vestris praecibus petitis quascunque rogantes annuit ipse pius nilque negat dominus | Agne dei patris qui mundi crimina tollis optatae pacis munera dona tuis Kyrie pantoncrathon ysos odisse te panthos sub aliseos ymon Christe eleison ymas In Letaniis
a01386:01 HV Humili prece et sincera devotione ad te clamantes Christe exaudi nos In Letaniis
a01386:02 HV Summus et omnipotens genitor qui cuncta creasti aeternus Christus filius atque deus nec non sanctificans dominator spiritus almus unica majestas trinaque sola dei In Letaniis
a01386:03 HV Ipsa dei genetrix reparatrix inclita mundi quae dominum casto corpore concipiens perpetua semper radias cum virginitate indignos famulos virgo Maria tuos In Letaniis
a01386:04 HV Angelici proceres caelorum exercitus omnis aeterno semper lumine conspicuus agmine ter trino supero per sidera regno laudibus aeternum concelebrans dominum In Letaniis
a01386:05 HV Petrus cum Paulo Thomas cum Bartholomaeo et Jacobus sanctis nos relevent precibus Andreas Mattheus Barnabas atque Johannes Matthias Lucas Marcus et altisonus In Letaniis
a01386:06 HV Coetus apostolicus duodeno sidere comptus propitius cunctos protege nos famulos et quos multiplices lacerant per crimina pestes peccata absolvens fac bona cuncta sequi In Letaniis
a01386:07 HV Nunc Stephanus Linus Clemens Anacletus et almus Xystus Alexander Corneliusque pius Hippolytus Vitus Laurentius atque Modestus Chrysogonusque pius non miserando juvent In Letaniis
a01386:08 HV O vos martyrio decorati in nomine Christi conspicui testes purpurei proceres qui bello invicti superastis daemonis iras conspirata manus vincere morte minas In Letaniis
a01386:09 H Silvester Damasus Gregorius Ambrosiusque Hilarius Zeno Maximus atque Leo Martinus Proculus Caesarius Eusebiusque orent pro nostris criminibus variis In Letaniis
a01386:10 HV Ordo sacratus confessorum praecipuorum auxilio tutos undique reddes tuos atque tua nosmet prece dimittendo reatum nos fragiles multum cladibus omnigenis
a01386:11 HV Paulus et Antonius Macarius Arseniusque Pachomius Beda Attala Paphnutius Bertolphus Libertinus Basilius atque Hieronymus doctor nos miserate precor In Letaniis
a01386:12 HV Galle dei summi miles fortissime Christi nobis nunc famulis auxiliare tuis nil sic perspicuum poterit vox clara referre ut decet in tali nunc patris obsequio In Letaniis
a01386:13 HV Hic tibi perpetuis resonant concentibus aedes ossibus et sacris semper habetur honos cum laeti famuli celebrant hic festa benigni laudibus instantes nocte dieque tuis In Letaniis
a01386:14 HV Dirige corda pius et tempora dirige nostra atque dies laetos ducere da famulos ut semper valeant tibimet cantare quieti te quoque caelesti cernere luce poli In Letaniis
a01386:15 HV O dilecte deo radians virtute corusca sancte Ottmare pater junge preces pariter intercede pius veniam poscendo misellis aureque jam blanda carmina percipiens In Letaniis
a01386:16 HV Summe dei cultor monachorum rector et abba o Benedicte sacer atque benigne pater istud coenobium coetumque tibi famulantum nostraque sanctificans cunca tuere simul In Letaniis
a01386:17 HV Felicitas felix Eulalia Digna Verena Petronellaque cum perpete Perpetua Agnes atque Agathes Christina Euprepia Thecla Eufemia Regula Eugenia atque bona In Letaniis
a01386:18 HV Virginitate chorus resplendens candidularum turba puellarum integritate nitens quae geminis gaudes pulchrum decorata coronis laude pudicitiae martyriique simul In Letaniis
a01386:19 HV Omnes nunc sancti nostris succurrite lapsis et veniam cunctis ferte juvando malis nam vestris precibus petitis quaecunque rogantes annuit ipse pius nilque negat dominus In Letaniis
a01386:20 HV Pacem perpetuam rogitamus prospice Christe et sanae vitae gaudia longa diu temperiem caeli tribuens ut copia frugum omnibus exundet ubere laetitia In Letaniis
a01386:21 HV Agne dei patris qui mundi crimina tollis optatae pacis munera dona tuis kyrie pantocrator isos odizete pantes su basileos ymon Christe eleison ymos In Letaniis
a01386:22 HV Praeco potens praecursor ovans baptista Johannes grandaevus coetus cana caterva patrum ordo prophalis superi hymnista secreti in commune reos vocibus assiduis In Letaniis

Pages