Search chants

Displaying 35251 - 35300 of 61250
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
a02331 A Deus caput ejus exaltavit qui non solum apud aulicos verum etiam apud egenos peregrinosque longe ac late innotuit Pirmini
a02332 A Sanctum suum mirificavit dominus quem in domorum dei constructionibus devotum fecit et sedulum Pirmini
a02333 A Introivit in domum tuam sanctus dei cultor et melliflua praedicatione populum sedulo attrahebat Pirmini
a02334 A Omnia ejus pedibus nonne erant subjecta cum ex insula Augia vocitata horrenda portenta variorum atque inauditorum vermium de altera parte serpendo sua praesentia stagni gurgitem petierunt Pirmini
a02335 R Templum virgo tibi quod fecerat o Dionysi vates ut ille sacrat Dunstanus sanctaque libat post sex septimanas canit hanc caelo rapiendam Edithae
a02335a V Taedia flens vitae quod non liceat simul ire Edithae
a02336 A Ave virgo sanctissima deo Editha dignissima quae clara inter aurea caelorum splendens sidera tua prece inclyta nostra ablue crimina et nobis posse gaudia tecum in caelesti gloria amen Edithae,8
a02337 R Laudemus dominum in beati antistitis meritis gloriosis qui in hac vita sub Theodorico rege Francorum Melcis castello pastoralis curae episcopatum egregie retinebat Pirmini
a02337a V Beatus enim homo qui inventus est sine macula Pirmini
a02339 A Prosequentes virginalem corde voce gloriam frequentemus specialem Editha memoriam cujus florent per exempla castitatis lilia se dicamus Christo templa virginum tot milia Edithae,8
a02340 A Procede et regna a dextris domini regina et regis filia gaude beata Editha super speciossimum forma quia unxit te deus tuus oleo laetitiae in gloria Edithae,8
a02341 R Veniente sponso prudentes virgines cum nitidis lampadibus exierunt obviam ei et intrantes cum eo ad nuptias epulabantur feliciter in saecula XI milium Virginum
a02341a V Adnuat nobis examinator actuum talibus semper insistere excubiis quibus cum oleo exsultationis invento regnum mereamur ovantes introire paradisi XI milium Virginum
a02342 R Judas Simon Chananeus quibus demonstravit deus magnam diligentiam venerunt ad caeli ducem cum mortis perditum ducem subire sententiam Simonis, Judae
a02342a V Cumque Christo confitentes mortem coeperunt gaudentes per piam prudentiam Simonis, Judae
a02343 R Viri summae pietatis duces innocentiae amatores veritatis per vos rex clementiae interemit falsitatis sectans et dementiae Simonis, Judae
a02343a V Dedit dominus apostolis potestam calcandi super Serpentem et Scorpionis Simonis, Judae
a02344 R Deus enim super cuncta illius opera disponebat ejus nam sacrum officium et mysticum ad vota ministerium dirigebat Pirmini
a02344a V Quoniam diligentibus deum omnia cooperantur in bonum Pirmini
a02345 R Vir nobilis nomine Sintlas genere Alemannus per multa sancta loca et sacra caenobia humilesque et deo dignas orationes usque ad locum pervenit in quo sanctum invenit Pirminium qui ab eo honorifice susceptus est Pirmini
a02345a V Justum deduxit dominus per vias rectas et ostendit illi regnum dei Pirmini
a02346 R Cunctis igitur necessariis rite peractis noctem sanctam in divinis transegere colloquiis et crastino insignis dei praesul uberrima sparsit populo documenta Pirmini
a02346a V Utramque linguam Romanam scilicet et Francorum optime sciebat Pirmini
a02347 A Curam pastoralem sine crimine is tenebat et in tabernaculo domini frequentius habitabat requiescitque in monte sancto ejus Pirmini
a02348 A Cultum divinum dei servus intentius affectabat idcirco desiderio magno quod dominus ei tribuebat decem non cessavit monasteria ordinare Pirmini
a02349 A Inclytus vir Sintlas dixit ad beatum praesulem insula quam cernis vermibus plena scaturit idcirco nunquam homo in illam ausus est intrare qui respondens ait domini est terra et plenitudo ejus Pirmini
a02350 A Insula ista ex quo die intravit in eam Christi praesul facta est salubris aere jucunda flumine terra fecunda arboribus nemorosa et vineis uberrima quoniam non est inopia timentibus deum Pirmini
a02351 A Flumen dei repletum est aquis dum sanctus dei praesul gratiam a deo sibi praestitam in alios copiosius effundebat Pirmini
a02352 A Magnificata sunt opera domini nam unde tanta monstra diabolici figmenti ilico evanescere faciebat postea inde multa milia animarum in amoenissimos hortos caelestis Jerusalem usque in ultimum diem non desinit advocare Pirmini
a02353 R Audiens vir nobilis Sintlas praesulem beatum Pirminium salubrem doctrinam populo exhibere ubertim lamentans quod in sua patria tali non gauderet pastore Pirmini
a02353a V Igitur sanctum Pirminium obnixe rogabat ut aliquantum temporis in sua conversari patria dignaretur Pirmini
a02354 R Vere felicem praesulem qui dum orabat baculum suum nulli materiae acclivem in limpido erectum statuit pavimento quem interim aeris obsequia ad firmandam plebis fidem immobilem tenuerunt Pirmini
a02354a V Donec eum manus ab oratione surgentis episcopi inclinaverunt Pirmini
a02355 R Tali Romanus episcopus percussus miraculo citissime misit se ad vestigia sancti antistitis veniam deprecans de verbis quae ignoranter protulit erga illum quia ante signum factum talis non aestimabatur qualis postea dei nutu est ostensus Pirmini
a02355a V In alternos se inclinaverunt amplexus amantes osculoque sancto Pirmini
a02356 R Inclytus vir Sintlas nimium laetus deo gratias egit qui illi tantum talemque ostendit patronum Pirmini
a02356a V Non est inventus similis illi qui conservaret legem excelsi Pirmini
a02357 A Gaude felix Augia cum laude fac sollemnia sancto tuo Pirminio qui motus zelo nimio radicitus te paravit ad laudem dei te formavit ut consors tu sis omnium deo laudem canentium ergo jugi laude psalle ut te deus hac de valle per sanctum hunc Pirminium jungat choris caelestium Pirmini
a02358 R Erat insula quam Sintlasowa vocabant diris repleta serpentibus quam vir dei Pirminius manibus propriis aliisque juvantibus in tribus diebus pulchrum campum perfecit Pirmini
a02358a V In hac postea vivo deo et vero amoenam aedificavit domum et suorum alumnorum contubernium dimisit jucundum Pirmini
a02359 R Locus iste ex quo die intravit in eum Christi praesul factus est salubris aere terra fecundus vineis uberrimus et arboribus nemorosus ideoque delectat in eo vivere qui ibi deo regulariter debent servire Pirmini
a02359a V Mirabilis deus in sanctis suis in loco isto mira atque miranda peregit Pirmini
a02360 R Wernharius vir nobilis alta ortus Francorum prosapia audito rumore sancti viri eum ad se accersiri praecepit ei spondens ut ubicumque eligeret ibi proprium locum ei daret ad servitium dei perpetualiter prosequendum Pirmini
a02360a V Multa loca propria in circuitu jacentia ei coepit monstrare Pirmini
a02361 R Christi servus Pirminius jam sibi cernens tempus imminere quo agonum suorum praemia in caelis reciperet venit in locum quem vocant Gamundium ubi post multas virtutum operationes laborum suorum aeterna adeptus est praemia Pirmini
a02361a V Haec requies mea in saeculum saeculi hic habitabo Pirmini
a02362 A Factum est ut multitudo populi ad virum dei confluerent sacrae confirmationis rogans manus impositionem quam et prolixe agebat ut ampullis exhaustis oleum sanctum deficeret Pirmini
a02363 A Videns venerabilis vir dei oleum deficere curre inquit ministro velocissime ad monasterium plus nobis de sancto oleo allaturus Pirmini
a02364 A Minister vero volens ejus jussa adimplere apprehendens ampullas et intuens in eas vidit ipsas oleo sancto repletas Pirmini
a02365 A Tunc ampullarum portitor recurrens ad episcopum ait non est necesse senior dilecte ad caenobium reverti quia lecythi cuncti sancto oleo sunt referti Pirmini

Pages