Search chants

Displaying 35301 - 35350 of 61250
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
a02366 A Misericordia igitur omnipotentiae divinae per incrementum visibilis chrismatis ostendit quod vivifica sancti spiritus unctio per manus tanti sacerdotis invisibiliter emanavit Pirmini
a02367 A O inter caeli curiae tuae nunc fulgent atria nam sanctum nostrum praesulem qui mundum liquit exulem ad te traxisti hodie o Pirmini juva pie Pirmini
a02368 A O Christi pietas quam investigabiles sunt viae tuae largifluae pietatis qui nostrum sanctum Pirminium non solum in caelis speciali privilegio decorasti etiam in terris dulcem dilectum ac affabilem omnibus praebuisti Pirmini
a02369 R Gloriosae felicitatis sacerdos Iwius hodie cum sanctis tripudiat in caelestibus eorumque sacram adeptus societatem immortalis palmae optinet aeternitatem Iwigii
a02369a V Gloriam laudis ei resonemus ut pro nobis ad deum fiat orator assiduus Iwigii
a02370 R Exeuntes quattuor ex clericis qui videbantur esse electi et vita casti corpus sancti caput remansit in manus unius et dextera manus in manus alterius Maclovii
a02370a V Et quod reliquum erat in corpore nullo modo potuerunt de altari movere Maclovii
a02374 A Qui regis Israel intende super domum istam qui deducis velut ovem Ioseph in auge in ea benedictionem tuam qui sedes super cherubim exaudi preces supplicium in ea tibi confitentium In Dedicatione Ecclesiae
a02375 R Sancte Joannes dilecte Christi audi rogantes servulos Joannis Evang.
a02375a V Et impetratam nobis caelitus tu defer indulgentiam Joannis Evang.
a02376 A Nova tibi mater ecclesia geminatur causa laetitiae cujus olim laeta praeludia destinasti supernae curiae nunc per orbem clara prodigia dignum promunt caelestis gloriae
a02377 I Laetetur plebs fidelium exsultans novo jubilo Thomas ad patris gremium relicto redit tumulo
a02378 A Jam dudum lux abscondita fulget expansis radiis et gemma terrae condita effertur cum prodigiis
a02379 A Corpus quod diu latuit in Terracinae loculo mirandis signis claruit post in Tolosae patulo
a02380 A Occurrunt sacro corpori clerus et turbae populi congaudent tanto muneri cuncti grandes et parvuli
a02381 R Ecce novus fons hortorum diu terrae conditus fit augmentum fluviorum rigans orbem caelitus hic est Thomas lux doctorum instructus divinitus
a02381a V Hic est portus Hebraeorum imber clausus hic caelorum sub Elia redditus
a02382 R Gaudet sacra religio quae spoliata caruit prius thesauro proprio dum doctoris quem aluit et perfecit in studio nuper ossa rehabuit
a02382a V Restituta de primo tumulo et recepta cum cordis jubilo
a02383 R Corpus datur in festo corporis Christi cujus grande mysterium reseravit occultum caeteris et dictavit scribens officium dono doctor divini muneris
a02383a V Nam per Urbanum opus indicitur et per Urbanum ordini redditur
a02384 A Caelum hunc glorificat Christo jam fruentem quem terra mirificat signis affluentem
a02385 A Matri vitae jam ereptum vivum reddit filium et inter hostes protectum tutum servat devium
a02386 A De vini dispendio juvat invocantem damnatum suspendio salvat implorantem
a02387 R Corpus sacrum dum terrae tollitur fratris mentem propulsat dubium sed mox ei verum asseritur per doctoris patens alloquium nam hoc corpus quod vobis redditur vestri inquit est Thomae proprium
a02387a V Doctor astans fratrem alloquitur et oranti res certa panditur
a02388 R Languens praesul in aegro corpore mox auditis laetis exsequiis votum promit ex imo pectore adfuturum sacris sollemniis spe constanti de sancti munere
a02388a V Hic salutis potitus gaudiis se commendat ejus praesidiis
a02389 R Puritatis vas decorum nihil sordis patitur praesul clarus fama morum sanctum ferens labitur mersus luto indecorum nil inde relinquitur
a02389a V Sacris tarnen vestibus manibus ac pedibus totus ceno figitur
a02390 A Servat ab incursibus virum cum jumentis liberat a febribus vitam morientis
a02391 A Morbum fama proelium miles impetravit Thomae per auxilium vovens ut optavit
a02392 A Redivivum reddit aequum hero supplicanti quemque surdum mutum caecum curat virtus sancti
a02393 R Laboranti sub mole carceris ac petenti Thomae praesidia adest sponsor divini muneris doctor ferens grata subsidia miseratus horrendi sceleris
a02393a V Hunc subvectum in vestis fimbria longi tractu portans itineris coram domo deponit propria
a02394 R O doctoris mira potentia quae in vitam mutat interitum corporisque sancta praesentia ab obsessa depellit spiritum restituta formae decentia
a02394a V Vitae spectans uterque exitum implorata sancti clementia statum sentit salutis reditum
a02395 R Joseph duplex doctorem gloria signis velut praesignat vatibus mulieris acta victoria ossa sancta legata fratribus Tolosaeque delata partibus
a02395a V Summae grata felix Ocania destinata tibi encaenia
a02396 A Sacrum corpus noviter Christus decoravit cujus mente jugiter dominus regnavit
a02397 A Dies est laetitiae de Thomae tropaeo caelestes militiae jubilate deo
a02398 A Ad te de luce vigilat doctor Nazareus qui nunc in caelis jubilat deus deus meus
a02399 A Caelo doctor fruitur acto vitae tramite qui tam digne colitur deo benedicite
a02400 A Fulget in caelestibus dei claritate fragrat hic virtutibus dominum laudate
a02401 A De jacente virtus crescit de sepulto gloria de latente lux diescit de dato laetitia corpus sacrum dum notescit mira dans prodigia
a02402 A O splendor Italiae nobilis propago deitatis regiae instar et imago virtutis eximiae culmen et indago nobis spem fer veniae tu morum compago
a02403 A Accipite et comedite hoc est corpus meum quod pro vobis tradetur dicit dominus Corporis Christi
a02404 A Similiter et calicem postquam cenavit dicens hic calix novum testamentum est in meo sanguine Corporis Christi
a02405 W Panem angelorum manducavit homo R. Omne delectamentum in se habentem Corporis Christi
a02406 R Cibavit illos ex adipe frumenti Corporis Christi

Pages