Search chants

Displaying 36701 - 36750 of 61227
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
a06747 D Nolite timere ecce enim evanglizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo quia natus est vobis hodie salvator mundi in civitate David et hoc vobis signum invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio Nativitas Domini
a06747:1 D Gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis Nativitas Domini
a06747:10 D Alleluia Alleluia Jam vere scimus Christum natum in terris de quo canite omnes cum prophetis dicentes Nativitas Domini
a06747:2 R Pax in terris nuntiatur in excelsis gloria terra federatur mediante gratia | Mediator homo Deus descendit in propria ut ascendat homo reus ad admissa gaudia Eya Eya Transeamus videamus vrbum hoc quod factum est transeamus ut sciamus quod nuntiatum est Nativitas Domini
a06747:3 D In Judea puer vagit puer salus populi quo bellandum se presagit vetus hospes saeculi Accedamus accedamus ad praesepe Domini et dicamus laus fecunde virgini Nativitas Domini
a06747:4 D Transeamus usque Bethlehem et videamus hoc verbum quod factum est quod fecit Dominus et ostendit nobis Nativitas Domini
a06747:5 D Quem quaeritis in presepe pastores dicite Nativitas Domini
a06747:6 D Salvatorem Christum Dominum infantem pannis involutum secundum sermonem angelicum Nativitas Domini
a06747:7 D Adest hic parvulus cum Maria matre sua de quo dudum vaticinando Isaias dixerat propheta Nativitas Domini
a06747:8 D Ecce virgo concipiet et pariet filium et euntes dicite quia natus est Nativitas Domini
a06747:9 D Salve virgo singularis virgo manens Deum paris autem saecla generatum corde patris adoremus nunc creatum carne matris Nos Maria tua prece a peccati purga foece nostri cursum incolatus sic dispone, ut det sua frui Natus visione Alleluia alleluia jam vere scimus quia Christum natum in terris de quo canite omnes cum propheta dicentes Nativitas Domini
a06748 H Sacrate veni spiritus * Dom. Pentecostes
a06750 H Scripta sunt caelo piorum martyrum vocabula aureis qui Christus illic ad notavit literis sanguinis noctis eodem scripta terris tradidit | Praeses numquid mundialis irae ad aram praecipit idolis litare vanis fore Christi milites noxium qui hostiarum in molaris sanguine | Illic poenas exspectabant Christi amore in territi dulce tunc illis cremari dulce ferrum perpetim orride qui offerendum pectora leonibus | Nobilis per vulnus amplum porta justis panditur quoque Christus candidatus ad gregans quo ortibus miscet corus anglorum et coronat premis | State nunc in inite cuncti voce votis munere et in laudem beatorum vox cunctorum insonet sit dies haec festa nobis sit sacratum gaudiis | Gloria et honor deo virtus et imperium una patri filio qui Christum paraclito cujus laus et potestas per aeterna saecula amen
a06750.1 H Scripta sunt caelo duorum martyrum vocabula aureis quae Christus illic annotavit litteris sanguinem notis eadem scripta terris tradidit | Pollet hoc felix per orbem terra Hibera stigmatae hic locus dignus tenendis ossibus visus deo qui beatorum pudicus esset ospes corporum | Hic calentes ausit undas cedit ictu dupplici illitas cruore sancto nunc arenas incole |quem frequentant obsecrantes voce votis munere | Exter hic nec non et urbis colonus aduenit fama nam terras in omnes praecurrit proditrix | Hic patronos esse mundi quos praecantes ambiunt | Nemo puras hic rogando frustra congessit preces laetus inter se revertit supplicator fletibus omne quod justum poposcit impetratum sentiens | Tanta pro nostris periclis cura suffragantum est non sinunt inane ut ullus voce murmur fuderit audiunt statimque ad aures regis aeterni ferunt | Inde largo fonte abyssi dona terris influunt supplicum causas petentum quae medullis irrigant nil suis bonis negavit Christus umquam testibus | Isti sunt quos nec catena dira nec mors terruit unicum deum fateri sanguinis dispendio | Sanguinis dex tale damnum lux rependit longior | Hoc genus mortis decorum est hoc probis dignum viris membra morbis exuenda testa venis languidis membra morbis exuenda testa venis languidis hostique dona referre morte hostem vincere | Pulchra res ictum sub esse persecutoris pati nobilis per vulnus amplum porta justis panditur lota mens in fonte rubro sede cordis exilit | Nec rudem crudi laboris ante vitam duxerant milites quos ad perenne cingulum Christus vocat sueta virtus bello en armis militat sacrariis | Caesaris vexilla linguent eligunt signum crucis pro quo ventus hic draconum quos gerebat palleis preferunt insigne lignum quod draconem subdidit | Viliscent expeditis ferre dextris spicula | Macinis murum ferire castra fortis cingere | Impias manus cruentis inquinare stragibus | Forte tunc atrox secundos Israelis posteros doctor aule mundialis irae ad aram jusserat idolis litare nigris esse Christi refugas | Libera sucinctam ferre spem urguebatque fides illa virgas et secures et bisulcas ungulas ultro fortis expetebat Christi amore interrita | Carcer illigata diris colla baceis impedit barbarus forum per omne tortor exercet manus veritas crimen putatur vox fidelis plectitur | Tunc et esse cesa virtus triste percussit solum et rogis ingestas mentis ore flammas sorbuit dulce tunc justis cremari dulce ferrum perpeti | Hic duorum cara fratrum concalescunt pectora fida quos per omne tempus junxerat germanitas stant parati ferre quidquid sors tulisset ultima | Seu foret prebenda cervix a bippenne publica verberum post vim crepantum post catastas igneas sive pardis offerendum pectus aut leonibus | Nos ne Christo procreati mamone dicavimus et dei formam gerentes serviemus saeculo absit ut caelestis ignis se tenebris misceat | Sit satis quod capta primum vita sub cirografo debitum persolvit omne functa rebus Caesaris tempus est redendi deo quidquid est proprium dei | Ite signorum magistri vos tribuno adsistite | Aureos offerte torques sociorum proemia | Clara nos hic angelorum jam vocant stipendia | Christus illic candidatis praesidet cohortibus et throno regnans ab alto damnat infames deos vosque qui ridenda vobis monstra dibus fingitis | Haec loquentes obruntur mille penis martyres | Nexibus manus utrasque flexus involvit rigor | Et calips adtrita colla duris ambit circulis | O vetustatis silentis obsoleta oblivio invidentur ista nobis fama et ipsa extinguitur cartulas blasfemus olim nam satelles abstulit | Ne tenacibus libellis erudita saecula ordinem tempus modumque passionis proditum |dulcibus linguis per aures posterorum spargerent | Hoc tamen solum vetusta subtrahunt silentia jugibus longum catenis ad capillum paverint quo viros dolore tortos quave pompa ornaverit | Illa laus occulta non est nec senescit tempore missa quod sursum per auras evolarunt munera quae viam patere caeli praemicando ostenderent | Illius fidem figurans nube fertur anolus hic sui dat pignus horis ut ferunt orarium quae superno rapta flatu lucis intrant intimum | Per poli liquentis axem fulgor auri absconditur ac diu visu sequacem testilis candor fugit subeuntur usque ad astra nec videntur amplius | Vidit hoc conventus adstans ipse vidit carnifex et manu repressit ore ac stupore oppalluit sed tamen peregit ictum ne periret gloria | Jamne credis bruta condam Vascone gentilitas cum sacrum crudelis error inmolares sanguinem credis in deum relatos hostiarum spiritus | Cerne quam palam feroces hic domantur daemones qui lupino capta ritu devorant praecordia stranguilant mentes et ipsas seque miscent sensibus | Tunc suo jam plenus hoste sistitur furens homo spumeas efflans sabilas cruda torquens lumina expiandus questione non suorum criminum | Audiens nec tortor adest ejulatus flebilis scinditur per flagra corpus nec flagellum cernitur crescit et suspensus ipse vinculis latentibus | Hiis modis spurcum latronem martyrum virtus quatit his coercet torquet urit et catenas incutit proedo vexatis relictis e medullis exilit | Linquid illaesam rapinam faucibus siccis fugit ungue ab imo usque ad capillum salva reddit omnia confitens ardere sese nam geenne est incola | Quid loquar purgata longis salva morbis corpora algidus cum decoloris error artus concutit hic tumor vultum reliquid hic color verus redit | Hoc donum salvator ipse quo fruamur praestitit martyrum quod membra nostro consecravit oppido ospitant quae nunc coloni quos Iberus alluit | State nunc hymnite matres pro receptis parvulis conjugum salute laeta vox maritatum strepet cit dies haec festa nobis sit sacratum gaudium | Gloria et honor deo virtus et imperium una patri filioque inclyto paraclito cui laus et potestas per aeterna saecula | Amen
a06750.2 H Scripta sunt caelo duorum martyrum vocabula aureis quae Christus illic annotavit litteris sanguinem notis eadem scripta terris tradidit | Pollet hoc felix per orbem terra Hibera stigmatae hic locus dignus tenendis ossibus visus deo qui beatorum pudicus esset ospes corporum | Isti sunt quos nec catena dira nec mors terruit unicum deum fateri sanguinis dispendio sanguinis rex tale damnum lux rependit longior | Hic duorum cara fratrum concalescunt pectora fida quos per omne tempus junxerat germanitas stant parati ferre quidquid sors tulisset ultima | Nos ne Christo procreati mamone dicavimus et dei formam gerentes serviemus saeculo absit ut caelestis ignis se tenebris misceat | Sit satis quod capta primum vita sub cirografo debitum persolvit omne functa rebus Caesaris tempus est redendi deo quidquid est proprium dei | O vetustatis silentis obsoleta oblivio invidentur ista nobis fama et ipsa extinguitur cartulas blasfemus olim nam satelles abstulit | Ne tenacibus libellis erudita saecula ordinem tempus modumque passionis proditum dulcibus linguis per aures posterorum spargerent | Illa laus occulta non est nec senescit tempore missa quod sursum per auras evolarunt munera quae viam patere caeli praemicando ostenderent | Illius fidem figurans nube fertur anolus hic sui dat pignus horis ut ferunt orarium quae superno rapta flatu lucis intrant intimum | Per poli liquentis axem fulgor auri absconditur ac diu visu sequacem testilis candor fugit subeuntur usque ad astra nec videntur amplius | Vidit hoc conventus adstans ipse vidit carnifex et manu repressit ore ac stupore oppalluit sed tamen peregit ictum ne periret gloria
a06751 H Christe precamur inclyte te postulamus
a06752 R Sancte Paule apostolo
a06752a V Et impetratam
a06754 R Spiritus meus super mel dulcis et haereditas mea super mel et favum transite ad me omnes qui concupiscitis me et a generationibus meis adimplemini Conceptio Mariae
a06754a V Qui audit me non confundetur et qui elucidant me vitam aeternam vitam habebunt Conceptio Mariae
a06755 H Prompta cuncta catholicae plebs alumna ecclesiae vota simul ex vitae et crimina pandite ut cunctorum auctor clemens cunctis praestita praestes | Michael et enim ille sublimatus nomine aula caeli conspicuus suum summidim nuntius princeps angelorum factus vocabulo quae celsus | Cujus nomen ex virtute et opus ex munere ab omnis potenti raptum obtinet conservandum ut glorietur in deo cum consortes socios | Summi domini est iste magnus factus nuntius qui tetrum illum horrendum refugans quae angelum de bellando praecipite dimergit in servo | Iste semper est protector et defensor omnium ut cunctorum postulata regi deo offerat et ab illo destinatum plebi praestet gratiam | Magna si quidem est ista diei festivitas hujus almi archangeli Michaelis nuntii quam nos celebrare opportet suscipere devote | Ut ex ejus in petra tu mereamur omnium obtinere apud deum veniam per ex caminum et beate vitae regnum fruere post transitum | Sit gloria sit quae honor patria te quae filio simul quae equo equalis perui paraclito qui unus in trinitate regnat in perpetuum amen Michaelis
a06755.1 H Prompta cuncta catholicae plebs alumna ecclesiae vota simul ex vitae et crimina pandite ut cunctorum auctor clemens cunctis praestita praestes petita | Michael et enim ille sublimatus nomine aula caeli conspicuus suum summidim nuntius princeps angelorum factus vocabulo quae celsus | Summi domini est iste magnus factus nuntius qui tetrum illum horrendum refugans quae angelum de bellando praecipite dimergit in servo | Magna si quidem est ista diei festivitas hujus almi archangeli Michaelis nuntii quam nos celebrare opportet suscipere devote | Cujus nomen ex virtute et opus ex munere ab omnis potenti raptum obtinet conservandum ut glorietur in deo cum consortes socios | Ut ex ejus in petra tu mereamur omnium obtinere apud deum veniam per ex caminum et beate vitae regnum fruere post transitum | Sit gloria sit quae honor patria te quae filio simul quae equo equalis perui paraclito qui unus in trinitate regnat in perpetuum | Amen
a06759 A O beate Antoni Lusitaniae proles splendor et nova lux Italiae nobile paduanae urbis depositum puritate virgo desiderio martyr confessor admirabilis intercede pro nobis Antonii Patavini
a06763 R Exsurgens Maria abiit in montana in civitatem Juda et introivit domum Zachariae et salutavit consobrinam suam Elisabeth Visitatio Mariae
a06763a V Hic mensis erat sextus illi quae vocabatur sterilis ad quam adiit virgo Visitatio Mariae
a06766 R Joseph filii David tolle omnem suspiciosi animi dubietatem ille qui scripsit mirabilia in lege sua ipse fecit mirabilia in conjuge tua Josephi
a06766a V Nihil in hac virgine non castum nihil non pudicum nihil non sanctum Josephi
a06768 A O custos et sponse reginae virginum qui omnis creaturae dominum educasti ipsum patrem luminum pro nobis ora ut tecum perpetua lucem perfruamur in caelis Josephi
a06771 R Erat Anna in omnibus famosissima quoniam timebat deum valde nec erat qui loqueretur de ea verbum malum disciplina enim illius datum dei est Annae
a06771a V Sicut sol oriens mundo in altissimis dei sic beatae Annae species in ornamentum domus ejus Annae
a06773 A Benedictus dominus deus Israel qui elegit te in matrem genitricis suae et benedictum eloquium tuum et benedicta tu quae filiam peperisti cuju fructus visitavit et fecit redemptionem plebis suae Annae
a06775 R Nebula impleverat domum domini Mariam dominus enim dixit ut habitare in nebula nix implevit locum domus Mariae numquid deficiet de petra agri nix Libani aut evelli possunt aquae erumpentes frigidae et defluentes. Mariae ad Nives
a06775a V Imperio suo dominus acceleravit nivem aperti sunt thesauri et evolaverunt nebulae Mariae ad Nives
a06777 W Stola jucunditatis induit eum dominus R. Et coronam pulchritudinis posuit super caput ejus Decoll. Jo. Bapt.
a06779 W Crucem tuam adoramus domine R. Tuam gloriosam recolimus passionem Exaltatio Crucis
a06780 H Christe Jesu rex regum dominus noster ad esto praecibus pro defunctorum animas largam concedas veniam | Te suppliciter poscimus pro quiescentium animas ut poena jehenne evadant ad requiem perveniant | Redime eos omnipotens ab exterioras tenebras cum sanctos illos suscita in paradiso colloca Pro defunctis
a06780:01 HV Christe Jesu rex regum dominus noster ad esto praecibus pro defunctorum animas largam concedas veniam Pro defunctis
a06780:02 HV Te suppliciter poscimus pro quiescentium animas ut poena jehenne evadant ad requiem perveniant Pro defunctis
a06780:03 HV Redime eos omnipotens ab exterioras tenebras cum sanctos illos suscita in paradiso colloca Pro defunctis
a06781 R Sancte Bartholomeae apostole Christi audi rogantes servulos
a06781a V Et impetrata nobis caelitus tu defer indulgentia
a06782 H Deus igne fons animarum duo qui socians elementa vivum simul ac moribundum hominem pater effigiasti | Tua sunt tua rector utraque tibi copula jungitur horum tibi dum vegetata cohaerent et spiritus simul et caro servit | Rescissa sed ista seorsum solvunt hominem perimunt quae humus excipit arida corpus animam rapit aura liquorem | Quia cuncta creata necesse est labefacta senescere tandem compactaquae dissociari et dissona texta retexi | Hanc tu deus optime mortem famulis abolere paratus iter inviolabile monstrans quod perdita membra resurgant | Ut dum generosa caducis ceu carcere clausa ligantur pars illa potentior extet qua germen ab aethere traxit | Sit terrea forte voluntas luteum sapit et grave captat animos quoque pondere victus sequitur sua membra deorsum | At si generis ignei memor olim contagia pigra recusset vehit hospita viscera secum pariter quae reportat ad astra | Jam quod requiescere corpus vacuum sine mente videmus spatium breve restat ut alti repetat collegia sensus | Venient cito saecula cum jam socius calor ossa reviset animataque sanguine vivo habitacula pristina gestet | Quae pigra cadavera pridem tumulis putrefacta jacebant volucres sapienter in auras animas comitata priores | Hinc maxima cura sepulcris impenditur hinc resolutos honor ultimus accipit artus et funeris ambitus ornat | Candore nitentia claro praetendere lintea mos est asparsaque myrrha su ab eo corpus medicamine servat | Quid nam sibi saxa cavata quid pulchra volunt monumenta nisi quod res creditur illis non mortua sed data somno | Hoc provida Christicolarum pietas studet utpote credens fore protinus omnia viva quae nunc gelidus sopor per urget | Quia dum jacta cadavera passim miserans tegit aggere terrae opus exhibet ille benigno Christo pio omnipotenti | Quia lex eadem monet omnes gemitum dare sorte sub una cognitaque munera nobis aliena in morte dolore | Sancti sator ille Thobiae sacer ac venerabilis heros dapibus jam rite paratis jus praetulit exequiarum | Jam stantibus ille ministris ciatos ac fercula linquid studioque accinctus humandi fletu dedit ossa sepulcro | Veniunt mox proemia caelo pretiumque rependitur ingens nam lumina nescia solis illitaque felle serenat | Jam tunc docuit pater orbis quam sit rationis egenis mordaz et amara medella cum lux animum nova vexat | Docuit quoque non prius ullum caelestia cernere regna quam nocte et vulnere tristi toleraverit aspera mundi | Mors ipsa beatior inde est quod pro cruciamina laeti via panditur ardua justis et adhaerere doloribus hitur | Hinc mortificata virescunt redeunt melioribus annis nec post obitum recalescens compago fatiscere novit | Haecque modo pallida tabo color avidus inficit hora tunc flore venustior omni sanguis cudae tanguet amoena | Jam nulla deinde senectus frontis decus invida carpit machies neque sicca lacertos suco tenuavit adhaeso | Moruas quoque pertifer artis qui nunc populatur anhelus sua tunc tormenta resudans luex inter vincula mille | Hunc aeminus ahere abalto victrix carolamque perennis cernet sine fine gementem quos moverat ipse dolores | Quod turba supprestis inepte clangens ululamina condita jura luctu dolor arguit amoens | Jam mesta quiesce quaerella lacrimas suspendite matres nullus sua pignera plangat mors haec reparatio vitae est | Sic semina sicca virescunt jam mortua jamque sepulta quae reddite cespite ab imo veretes meditantur aristas | Nunc suscipe terra fobendum gremioque hunc concipe molli hominis tibi membra secuestro generosa et fragmina credo | Animae fuit haec domus olim factoris ab ore create fervens habitavit inhistis sapientiae principe Christo | Tu depositum contege corpus non in memor ille requiret sua munera finctor et auctor propriique enigmata vultus | Venient cito tempora ista cum spem deus impleat omnem reddas pataefacta ne cesse est qualem tibi trado figuram | Non siccariosa vetustas dissolverit ossa favillis fueritque cinis cujus arens minimi mensura pugilli | Haec si vaga flamina et aure vacuum per inane volanter tulerint cum pulvere nervos hominem perisse licebit | Sed dum resolubile corpus revocas deus atque reformas qua nam regione jubebis animam requiescere puram | Gremio senis addita sancti recubuit ut est Eleazar quem floribus undique septum dives procul aspexit ardens | Sequimur tua dictae redemptor quibus atram morte triumphans tua per vestigia mandas socium crucis irae latronem | Patet ecce fidelibus ampla via lucida jam paradisi licet et nemus illud adire homini quod ademerat anguis | Illic precor optime ductor famulam tibi praecipe mentem genitali in sede sacrari quam liquerat exsultet errans | Animas non in memor ob hoc quarum memores summus ipsis deus sorde rogamus pietas erebi rogis fac aligenas | Sit honor tibi fons pietatis laus gloria summa potestas patrigenito sive dono orbem regis qui deus unus | Amen
a06782:01 HV Deus igne fons animarum duo qui socians elementa vivum simul ac moribundum hominem pater effigiasti
a06782:02 HV Tua sunt tua rector utraque tibi copula jungitur horum tibi dum vegetata cohaerent et spiritus simul et caro servit
a06782:03 HV Rescissa sed ista seorsum solvunt hominem perimunt quae humus excipit arida corpus animam rapit aura liquorem
a06782:04 HV Quia cuncta creata necesse est labefacta senescere tandem compactaquae dissociari et dissona texta retexi
a06782:05 HV Hanc tu deus optime mortem famulis abolere paratus iter inviolabile monstrans quod perdita membra resurgant
a06782:06 HV Ut dum generosa caducis ceu carcere clausa ligantur pars illa potentior extet qua germen ab aethere traxit
a06782:07 HV Sit terrea forte voluntas luteum sapit et grave captat animos quoque pondere victus sequitur sua membra deorsum
a06782:08 HV At si generis ignei memor olim contagia pigra recusset vehit hospita viscera secum pariter quae reportat ad astra

Pages