Search chants

Displaying 37551 - 37600 of 62370
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
a07334 R Accedentes ad salvatorem Jacobus et Joannes dixerunt magister da nobis ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram sedeamus in gloria tua Jacobi
a07334a V Jesus autem ait eis nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibo aut baptismo quo ego baptizor baptizari Jacobi
a07335 R Cum vidissent autem Jacobus et Joannes quia non recepissent eos Samaritani dixerunt ad jesum domini ne vis dicimus ut ignis descendat de caelo et consumat illos sicut Elias fecit Jacobi
a07335a V Et conversus Jesus increpavit eos dicens nescitis cujus spiritus estis filius enim hominis non venit animas perdere set salvare Jacobi
a07336 R Jam locum celsitudinis querebant Jacobus et Joannes ad viam illos veritas revocat per quam ad celsitudinem venirent Jacobi
a07336a V Jam vos delectat locus celsitudinis set prius via exerceat laboris Jacobi
a07337 R Confestim autem percussit Herodem angelus domini et consumptis a vermibus expiravit eo quod non dedisset honorem deo et Jacobum peremisset Jacobi
a07337a V Statuto autem die Herodes vestitus veste regia sedit pro tribunali et concio nabatur ad populos Jacobi
a07338 R Hic est Jacobus dilectus Christi apostolus quia domino meruit honorari prae omnibus inter apostolos electione et numero locum tenere tertius martyrio coronari primus Jacobi
a07338a V O quam venerandus est beatus Jacobus qui in Tabor montem cernere meruit salvatorem nostrum adhuc mortalem in deitate transformatum quod vel propheta vel patriarcha olim videre nequivit Jacobi
a07339 R Misit Herodes rex manus ut affligeret quosdam de ecclesia occidit autem Jacobum fratrem Joannis gladio Jacobi
a07339a V Hic Jacobus valde venerandus est qui inter apostolos primatum tenens primus eorum martyrio laureatus scandens caelos sceptrum victoriae coronam et poli sedem possidere meruit primus Jacobi
a07340 R Huic Jacobo condoluit dominus tempore passionis suae velut carus caro suo mestitiam carnis suae ostendens ei et dicens Jacobi
a07340a V Tristis est animae mea usque ad mortem Jacobi
a07341 R Cum appropinquaret beatus Jacobus ad locum passionis a Josia funae vinctus aspiciens vidit quendam languidum jacentem cui misertus praebuit mox sanitatem Jacobi
a07341a V Viso hoc miraculo Josias credulus baptizatur ab apostolo et statim ambo simul jussu Herodis pro Christi nomine inclinatis capitibus decollati sunt Jacobi
a07342 R Jacobe virginei frater pretiose Joannis qui pius ermogenem revocasti corde ferocem ex mundi viciis ad honorem cunctipotentis Jacobi
a07342a V Tu prece continua pro nobis omnibus ora Jacobi
a07343 R O adjutor omnium saeculorum o decus apostolorum o lux clara Gallaecianorum o advocatae peregrinorum Jacobe supplantator viciorum solve nostrorum catenas delictorum et duc nos ad salutis portum Jacobi
a07343a V Qui subvenis periclitantibus ad te clamantibus tam in mari quam in terra succurre nobis nunc et im periculo mortis Jacobi
a07344 A Immisit in quid Herodes rex magnus suas affligere aliquos de ecclesia et interfecit Jacobum fratrem Joannis gladio alleluia Jacobi
a07345 A His qui obtulerat Jacobum judici ad martyrium motus poenitentia confessus est se esse Christianum alleluia Jacobi
a07346 A Ducti sunt in quid ambo pariter ad supplicum mortis alleluia Jacobi
a07347 A Cum ducerentur in via rogavit Josias Jacobum dare sibi remissionem alleluia Jacobi
a07348 A At Jacobus parumper deliberans pax tibi in quid et osculatus est eum et ita ambo simul capite plexi sunt alleluia Jacobi
a07349 A Apostole Christi Jacobe aeterni regis miles invictissime qui in praeclara apostolorum curia ut sol micans inter astra refulges in gloria te suplex nostra deposcit caterva ut tua prece cuncta ejus deleas crimina et te duce poli mereamur scandere regna Jacobi
a07350 R Jacobe servorum spes et medicina tuorum alleluia alleluia Jacobi
a07350a V Suscipe servorum miserans pia vota tuorum Jacobi
a07351 R Jacobe pastor inclyte preces nostras suscipe alleluia alleluia Jacobi
a07351a V Lapsis manum porrige ut queamus scandere Jacobi
a07352 In Jacobus et Joannes dixerunt ad Jesum da nobis ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram sedeamus in gloria tua Vigilia Jacobi
a07352a InV Jam vos delectat locus celsitudinis sed prius via exerceat laboris Vigilia Jacobi
a07353 VaHW Dic mihi fili mi primogenite quid est quod debui tibi facere et non feci quia eduxi te per desertum quadraginta annis manna quoque cibavi te et introduxi in terram satis optimam sed tu retribueris mala pro bonis Fer. 6 in Parasceve
a07354 VaHW Vinea mea electa quid ultra debui facere tibi et non feci ego quidem plantavi vineam veram fructu decoram quomodo conversa es in amaritudine facta es mihi nimis amara aceto namque siti mea potasti et lancea perforasti latus meum Fer. 6 in Parasceve
a07355 VaHW Vae nobis quia peccavimus parce redemptor parce jam parce tua nos gloriosa per crucem sanguinis unda nos purifica supplices petimus Fer. 6 in Parasceve
a07356 VaHW Congregavit nos in unum Christi amor timeamus et amemus deum verum ubi caritas et amor ibi deus Sabbato Sancto
a07356a VaHW Una sabbati surrexit valde mane sic apparuit Mariae Magdalenae quae discipulis occurrit nuntiare vere dominus surrexit sicut dixit de sepulcro resurrexit pastor bonus Sabbato Sancto
a07356b VaHW Duo angeli sedebant ad sepulcrum mulieres lamentabant et dicebant ubi posuistis eum et dicebant vere dominus Sabbato Sancto
a07356c VaHW Sanguine suo nos redemit pretioso claustra inferni confregit miserando ad baptismum nos vocavit renascendo spem nobis repromisit resurgendo Sabbato Sancto
a07367 L Cantemus domino cantica gloriae beati Jacobi haec festa hodie colentes praemiis caelicae gratiae ut praesens lectio divina docuit Herodis fladium compati voluit hinc caelum Jacobus ingredi meruit L. Lectio libri ecclesiasticae historiae C. In qua Jacobi lucida narrantus ovanter proelia de Herode superbo quem ipse triumphavit pulchrae minas illius perimens teterrimas L. Immisit inquit Herodes rex manus suas affligere aliquos de ecclesia et interfecit Jacobum fratrem Joannis gladio C. Ad sui damni cumulum Jacobum dei famulum vera docentem populum deccolavit apostolum L. De hoc autem Jacobo clemens Alexandrinus etiam historiam dignam memoria in septimo dispositionum suarum libro scribit C. Ut in memoria aeterna sit justus L. Per latam ad se usque extraditione majorum C. Ut cognoscat generatio altera L. Quoniam quidem inquit et his qui obtulerat Jacobum judici ad martyrium motus poenitentia C. Viso aegroti miraculo Josias extraxit funem decollo apostoli L. Etiam ipse confessus est se esse christianum C. Et confessus est et non negavit Christum dominum L. Ducti sunt inquit ambo pariter ad supplicium C. Ut mererentur accipere coronam gloriae alleluia L. Et cum ducerentur in via rogavit Jacobum dare sibi remissionem C. Sanctorum communionem remissionem peccatorum L. At ille parumper de liberans C. Baptizavit eum Jacobus in patris et filii et sancti spiritus clementia L. Pax tibi inquit C. Pacem pius consolator tibi praestet L. Et osculatus est eum C. O admiranda divini amoris basia L. Et ita ambo simul capite plaeixi sunt C. Et ideo coronas triumphales meruerunt L. Sed tunc inquit ut ait scriptura divina videns Herodes quia de Jacobi nece gratum esse Judaeis C. Qui cum male fecerunt exultant in rebus pessimis L. Addidit ad huc et Petrum conjecit in carcerem C. Tradensque quattuor quatter monibus militum custodiendum L. Sine dubio etiam ipsum punire volens nisi divinum ad fuisset auxilium quo angelis ei noctu assistens C. Et lumen refulsit in habitaculo carceris L. Mirabiliter eum vinculorum nexibus solvit C. Et ceciderunt catenae de manibus ejus L. Et ad ministeriom praedicationis irae liberum jussit et cum Petro quidem haec gesta sint regis vero facinus in apostolos perpetratum dilationem non patitur ultionis sed continuo vindex adest divina dextera C. Quia delictum sine ultione non deserit dominus L. Sicut historia in apostolorum actibus conscripta nos edocet qum inquit Caesaream descendisset Herodes et in diea sollemni praeclara veste regia indutus pro tribunali consedisset ac de sublimi concionaretur ad populum C. O caecum divitem juxta est dies perditionis ejus et ad esse festinant tempora L. Cumque populus ad clamaret ei dei voces et non hominis statim inquit percussit eum angelus domini eo quod non declisset gloriam deo C. A planta pedis usque ad verticem capitis non est in eo sanitas L. Et scatens vermibus ex spiravit C. Qui quasi putredo consumitur et quasi vestimenta quod comeditur a tinea L. Laus deo sit et gloria C. A L. Pax decus et victoria C. A L. Qui Herodem ad Tartara C. A L. Sua misit nequitia C. A L. Et Jacobum sedilia C. A L. Transvexit ad caelestia C. A L. Cum quo et nos siderea C. A L. Perfruamur laetitia C. Amen Jacobi
a07368 BD Regi perennis gloriae sit canticum laetitiae qui triumphum victoriae Jacobo dedit hodie decoravit Hispaniam apostolus provinciam illamque gentem impiam Christi fecit ecclesiam tandem pro dei filio sub Herodis imperio se obtulit martyrio | Benedicamus domino | Nam Herodis insania furens in Christi menia stimulante superbia ejus odit collegia ad sui damni cumulum Jacoum dei famulum vera docentem populum decollavit apostolum sic manus regis impias superavit et furias quia sedes ethereas ascendit | Deo gratias Jacobi
a07369 A Post primitive ecclesiae tempora a beato Petro apostolorum principe jam Romae summo praesule septem discipulis missis Hispanias ex illis Indalaetius refulsit praedicationis gratia et virtutum gloria
a07370 A Praesens ut psalmus monet Indalaetius almus nobis laudandi sit causa deumque praecandi
a07371 A Vir sanctus Indalaetius Christi quidem discipulus est praedicandi gratia delegatus Hispanias
a07372 A Septem quidem discipulis destinatis Hispanias ex illis Indalaetius emicuit egregius
a07373 A Septem Christi discipuli praedicarunt Hispanias ex tam digno collegio fulgenite Indalaetius
a07374 A Jam Jesu Christo domino ascendente ad superos hi septem viri Jacobo adhaeserunt apostolo
a07375 A A Petro septem traditis Hispaniae episcopis ex his est Indalaetius urci factus episcopus
a07376 A Confessor Indalaetius tam verbis quam virtutibus is convertit ad dominum urcensis urbis populum
a07377 R Coetus apostolicus Christi virtutis amicus septem doctores fidei jubet esse datores

Pages