Search chants

Displaying 38051 - 38100 of 62370
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
a07774 A Intellige clamorem nostrum domine et intende voci orationis meae inclite rex Jesu Christe qui es benedictus in saecula Decem Millium Martyrum
a07775 A Quam admirabile est nomen tuum domine in universa terra quia gloria et honore coronasti milites tuos et constituisti eos super opera manuum tuarum Decem Millium Martyrum
a07776 A In tabernaculo tuo domine requiescunt hodie animae sanctorum quos vocasti pater pie de valle miseriae et de fraude impiorum Decem Millium Martyrum
a07777 R O quam gloriosum est regnum dei ad quod invitati sunt milites Christi calicem passionis biberunt et amici illius facti sunt in aevum Decem Millium Martyrum
a07777a V Tradiderunt corpora sua propter deum ad supplitia Decem Millium Martyrum
a07778 R Stabant justi invicti in magna constantia dum spreverunt diis offerre libamina in regis praesentia Decem Millium Martyrum
a07778a V Erue nos deus in mirabilibus tuis et da gloriam nomini tuo Decem Millium Martyrum
a07779 R O benedicti martyres o veri laudatores Christi o pater Hermolae horum ductor inclite cum his ora deum hodie Decem Millium Martyrum
a07779a V Tu pro clero exorare et post hoc pro omni plebe ut det nobis veniam Decem Millium Martyrum
a07780 A Conserva plebem hac die in te confidentem domine ut te possit collaudare cum sanctis tuis hodie Decem Millium Martyrum
a07781 A Haec est viri Salomonis generatio quae accepit benedictionem a domino Decem Millium Martyrum
a07782 A In tempore opportuno sancti dominum orabant dum Hadriani complices eos spinis coronabant Decem Millium Martyrum
a07783 A Aspexit maria ad filium suum unigenitum quem confixerunt impii et planxit super eum quid sunt plage iste in medio manuum tuarum fera pessima devoravit filium meum. In Comm. Septem Dolorum B. Mariae V.
a07784 Cap Cum esset rex in accubitu suo nardus mea dedit odore suum In Comm. Septem Dolorum B. Mariae V.
a07785 W Praesentatio est hodie sanctae Mariae virginis R. Cujus inclita vita cunctas illustrat ecclesias Praesentatio Mariae
a07786:01 LiV Aufer a nobis domine iniquitates nostras ut mereamur puris mentibus introire ad sacra sanctorum
a07786:02 LiV Exaudi exaudi exaudi domine preces nostras
a07786:03 LiV Miserere miserere miserere domine populo tuo quem redemisti Christe sanguine tuo ne in aeternum irascaris nobis
a07787 R Sancti martyres dum compellerentur idolis servire idolis surdis et mutis thura non offerimus domino nostro Jesu Christo Decem Millium Martyrum
a07787a V Sacrificium vivum et immaculatum nosmetipsos offerimus Decem Millium Martyrum
a07788 R Audiens haec imperator iratus est valde et jussit eos torqueri fortissime Decem Millium Martyrum
a07788a V Invicti laudant dominum qui salvat sperantes in se Decem Millium Martyrum
a07789 R Cum venissent ad locum ubi diversa machinamenta erant eis parata dixerunt respice domine hanc passionem quae similis est passioni tuae Decem Millium Martyrum
a07789a V Memento nostri deus noster in hoc patibulo crucis Decem Millium Martyrum
a07790 R Passi sunt martyres Christi feria sexta hora diei tertia servantes diem et horam qua Christus pro totius mundi redemptione passus est Decem Millium Martyrum
a07790a V Omnia tormenta quae passus est dominus Jesus Christus illata sunt eis Decem Millium Martyrum
a07791 R Hora sexta diei illius terra mota est et petrae scissae sunt et tenebrae factae sunt super universam terram Decem Millium Martyrum
a07791a V Solque obscuratus est et omnia signa quae in passione domini apparuerunt in passione eorum visa sunt Decem Millium Martyrum
a07792 R Audita est vox de caelo dicens eis quae petistis dilectissimi scitote vos impetrasse Decem Millium Martyrum
a07792a V Gaudete quoque et laetamini quia oratio vestra coram Christo exaudita est Decem Millium Martyrum
a07793 A Hodie electi ducti sunt ad mortem in terra Armeniae super excelsum montem qui pro Christi nomine non recusant mori et electa corpora pro Christo immolari effuderunt sanguinem gloriosum super terram inde manavit rivulus habens virtutem magnam caeci claudi surdi muti sunt sanati restituti sit laus deo et gloria per infinita saecula Decem Millium Martyrum
a07794 A Sancti martyres fundentes orationem suam unanimiter ad dominum dixerunt te petimus domine ut quicumque memoriam nostrae passionis egerint mereantur a te consequi fructuosam mercedem omnem languorem ab eis longe repelle ut unus dies nostrae passionis paenitentialem animum concludat observantibus eam devote Decem Millium Martyrum
a07796 H Crux benedicta nitet dominus qua carne pependit atque cruore suo vulnera lavit | Mitis amore pio pro nobis victima factus traxit ab ore lupi qua sacer agnus oves | Sic manus illa fuit clavis confixa cruentis quae eripuit Paulum crimine morte Petrum | Fertilitatem potens o dulce nobile lignum quando tuis ramis tam nova poma geris | Tu plantata micas secus est ubi cursus aquarum sparsis et ornatas flores recente comas | Tu benedicta manens super omnes valle refulgens arbores et signo oves a morte salvas Fer. 6 in Parasceve
a07796.1 H Crux benedicta nitet dominus qua carne pependit atque cruore suo vulnera lavit | Mitis amore pio pro nobis victima factus traxit ab ore lupi qua sacer agnus oves | Transfixis palmis ubi mundum ac lade redemit atque suo clausit funere muriter | Hic manus illa fuit clavis confixa cruentis quae eripuit Paulum crimine morte Petrum | Fertilitatem potens o dulce nobile lignum quando tuis ramis tam nova poma geris | Cujus odore novo defuncta cadavera surgunt et redeunt vite qui cur vere die | Nullum uret estus sub frondibus arboris hujus luna nec in nocte sol neque miri die | Tu plantata micas secus est ubi cursus aquarum sparsis et ornatas flores recente comas | Appensa est vitis inter tua brachia degna dulcia sanguineo rubore fluunt
a07797 A Adorate scabellum pedum ejus alleluia quoniam sanctum est alleluia Epiphania
a07798 H Jesu dulcis memoria dans vera cordis gaudia sed super mel et omnia ejus dulcis praesentia | Nil canitur suavius nil auditur jucundus nil cogitatur dulcius quam Jesus dei filius | Jesus spes paenitentibus quam pius es petentibus quam bonus te quaerentibus sed quid invenientibus | Nec lingua valet dicere nec littera exprimere expertuspotest credere quid sit Jesum diligere | Sis Jesu nostrum gaudium qui es futurus praemium sit nostra in te gloria per cuncta semper saecula | Amen Nominis Jesu
a07799 H Jesu rex admirabilis et triumphator nobilis dulcedo ineffabilis totus desiderabilis | Quando cor nostrum visitas tunc lucet ei veritas mundi vilescit vanitas et intus fervet caritas | Jesu dulceo cordium fons vivus lumen menitum excedens omne gaudium et omne desiderium | Jesum omnes agnoscite amorem ejus poscite Jesum ardenter quaerite quaerendo inardescite | Te nostra Jesu vox sonet nostri te mores exprimant te corda nostra diligant et nunc et in perpetuum | Amen Nominis Jesu
a07800 H Jesu decus angelicum in aure dulce canticum in ore mel mirificum in corde nectar caelicum | Qui te gustant esuriunt qui bibunt adhuc sitiunt desiderare nesciunt nisi Jesum quem diligunt | O Jesu mi dulcissime spes suspirantis animae te quaerunt piae lacrimae te clamor mentis intimae | Mane nobiscum et nos illustra lumine pulsa mentis caligine mundum reple dulcedine | Jesu flos matris virginis amor nostrae dulcedinis tibi laus honor nominis regnum beatitudinis | Amen Nominis Jesu
a07801 H Tempsit que tui gratia cosmi ridentis bassia malens coelitheoricam sequi quam practicam | Trine mundi gloria sit perpes pangant omnia simplo semperque triplici laus decus vitus parilis Gertrudis Nivellensis
a07802 A Sacrificabo hostiam laudis et nomen domini invocabo Nominis Jesu
a07804 R Stola vitae redimite confessor Dominice in hoc festo praesens esto praesenti familiae quo vocatus et locatus in superna requie aeternorum proemiorum consertus es gloriae Dominici Silensis
a07804.Tp1 Psl Consors lucis sempiterne confessor Dominice contemplator sume vitae nostras voces suscipe sed te Christo supplicante pro nobis assidue | Postulamus ut queamus a peccatis surgere confer mores potiores fultos vita celibe quos reatus veteratus inquinat cottidie | Quo sanctorum confessorum consertur es gloriae ordo tuus non te finit gregis vota spernere quem indigni profitemur sola fore specie | Dum cantamus dum laudamus auctorem justitiae fac ut latens bene patens sit cor voci simile fovens mentes te colentes pietatis fomite ad superna tecum regna duc nos recto tramite Dominici Silensis
a07804a V Mox exuto ac soluto corporali carcere tibi pulchrum praestat lucrum sempiternum vivere Dominici Silensis
a07805 H Hymnus cantetur hodie Christo regi melodicus in cujus aula gloriae jam jubilat Dominicus | Vita verbo prodigiis hic fulsit in Hispania bonis vacabit studiis hic semper ab infantia | Ejus curae committitur dei matris ecclesia per eum mox reficitur et reformantur omnia | Carnem domare studuit mundi declinans scelera sic vixit sicut docuit verbis concordant opera | Patri nato paraclito decus honor et gloria Dominicique merito det nobis Christus gaudia | Amen Dominici Silensis
a07806 H Intronizatur hodie Dominicus vir inclytus in sede regni gloria coronae tribus preditus | Mundi certans aureola auream victor meruit bina gaudet aureola dum virgo et doctor docuit | Dominicus hic dicitur quod fuit custos domini cunctis pius obsequitur invidiosus nemini | Hic velut stella rutilans sic splendet in Hispania jam coram deo jubilans ovat in caeli curias | Sit deitati simplici decus honor imperium Christus prece Dominici det nobis virae proemium | Amen Dominici Silensis
a07807 H Beata nobis gaudia haec praesens dies attulit Dominico caelestia qua Christus ei contulit | Beati quorum oculi hunc meruerunt cernere beati qui sunt seduli hunc puro corde colere | Beatus ad quem veniunt rex et regina gloriae veni frater huc inquiunt ad nostrae mensam curiae | Beatus jam in gloria corona gaudet triplici a culpae nos miseria solvant preces Dominici | Beata semper trinitas det nobis vivere ut sibi laudes debitas hic demus et in aethere | Amen Dominici Silensis
a07808 H Dominice Christi militis micat corona nobilis quem supera Jerusalem Christo pretendit nobilem | Dominice consors felicium accepta preces supplicium hoc tuum gregem visita cuncta pellens fantasmata | Membra tua felicia haec retinet basilica te venerantes subleva impetrando caelestia | Hoc da pater ingenite hoc praesta fili genite hoc tribue paraclite regnans perenni culmine
a07809 H Dominicum patri supero laudes dicamus jubilo Dominicum sanctum maximo qui decoravit xenio | Coheredem et genitum patri clamemus filium Dominicum qui sanctissima hereditavit gloria | Adsit nobis et spiritus qui dicitur paraclitus Dominicum nostrum mystica dotavit qui scientia | Dominice adesto famulis lotis unda baptismatis [...] proemit criminis | Cives venustas superos ornans eorum cuneos [...] honestas sedule tuo translato corpore | Invisos pelle daemones et tenebrarum principes praessuras mundi comprime actus felices tribue | Errata nostra termina nos a peccatis libera ignes aeternos vacua aethereis consocia | Hoc praesta summa trinitas quae crederis et unitas cuncta gubernans condita per saecula sine nescia | Amen
a07810 H Exsultantes et psallentes voce cordi consona praetollamus conditorem cujus providentia minus digni proteguntur sanctorum per merita | Hujus donis exornatus confessor Dominicus spretis carnis illecebris et terrenis sordibus | Digne choris interesse meruit caelestibus | Ipsum Christe te precamus patronum da miseris per quem cuncta restinguamus incentiva sceleris atque laeti conscendamus plagas etheris | O sacerdos gloriose gemma Christo placita hac indie pater pie gregem tuum visita neque in ea perturbetur tua canens merita | Delictorum solvat nexus tua supplicatio tergat sordes viciorum frequens intercessio quae nos tandem dignos reddat superno palatio | Quo caelestis Jerusalem mirantes insignia semper Christo digna laudum solvamus praeconia cujus jure dilatatur orbe toto gloria | Patri summo laus perennis invicta potentia nato decus atque virtus claritas eximia flaminique cum utroque compar excellentia
a07811 A O Christi pietas omni laude decantanda qui sui famuli Dominici merira longe lateque declarat praedicanta ad sacrum cujus tumulum omne praestatus commodum Dominici Silensis

Pages