Search chants

Displaying 38101 - 38150 of 62370
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
a07811a AV Pie deprecantibus depellitur incommodum ibi enim caeci illuminantur daemonia effugantur leprosi mundantur surdis auditus redditur mutorum lingua solvitur et debilis quisque integer regreditur ergo pater piissime deus ejus meritis et precibus transfer a nobis quidquid deviando deliquimus ut cum eo paradisi gaudiis perfruamur amen
a07812 H Dominice dignissime ovile tuum protege et opem dona caelitus te devote petentibus | Nil in actis fidentibus condescende propitius atque redne ad aethera laborantes per infima | Tui securus optimae tuorum casus respice sanorum mentes robora infirmorum consolida | Ut gaudemus de corpore laetemur de solamine mereamur te cernere ubi gaudes cum requie | Hoc praesta clemens trinitas quae es perfecta deitas quae regis mundi climata canta vivens per saecula | Amen
a07813 R Ipsa hora exitus ejus quidam de pueris viderunt tres coronas aureas super caput ejus nimia claritate fulgentes et praeeunte splendido lumine in caelum ferebatur alleluia Dominici Silensis
a07813a V Hoc modo Dominice verus famulus Christi ad superni paradisi haereditatem pervenit Dominici Silensis
a07813b V Ecce recipies mercedem tuam quam ego promisti tibi Dominici Silensis
a07814 R Dilecti filioli non contristemini nam sine dubio vobiscum sanctum habetis cujus meritis et suffragiis omnibus vicinis et sociis vestris non eritis inferiores Dominici Silensis
a07814a V Si boni fueritis et mandata dei atque mea monita custodieritis sanctum habetis Dominici Silensis
a07815 A O vir eximie monachorum pater et dux egregie speculum vita angelice qui multum dilectus es in pace tua alleluia Dominici Silensis
a07816 W Dedit mihi dominus stolam candidam R. Et ornavit me corona Dominici Silensis
a07817 R Beatus Dominicus virtutibus innumeris beatus Dominicus insignis die tertio ante suum obitum a Christo rege et regina virginum Maria visitari meruit et confortari Dominici Silensis
a07817a V O pater charissime precamur ut jam de tua caelesti gloria securus pro nobis apud dominum intercedas Dominici Silensis
a07818 A O beate Dominice qui pro Christi nomine saeculum reliquisti et non formidasti versutias inimici o vinctorum redemptor oegrorum salus et medice o pater sanctissime quia caeli rege tres coronas suscepisti et superna conscendisti alleluia Dominici Silensis
a07819 W Sanctorum ossa germinabunt de loco suo R. Et nomina eorum sicut lilia munda florebunt Dominici Silensis
a07820 R Ecce dies praeclarus in quo beatus Dominicus de mansione sua surgens loca sanctificavit plebem benedixit et glorioso translati corporis triumpho cunctos laetificavit alleluia Dominici Silensis
a07820a V Cum jucunditate exivit et cum gaudio deductus est ad locum requiei suae
a07821 R O pastor ovium o pastor monachorum o pastor nostrum gaudium serva gregem fidelium jam tibi commissorum alleluia Dominici Silensis
a07821a V Da tutum hoc collegium da tutas mentes omnium a morsibus luporum Dominici Silensis
a07822 R Habebis fiduciam reposita tibi spe et depositus in locum tuum securus dormies et requiesces et non erit qui exterreat alleluia Dominici Silensis
a07822a V Hic est civitas et salvatio justorum pone murum et juxta murum congregationem sanctorum Dominici Silensis
a07823 R Tu qui tot captivorum vincula ferrea rupisti nos pariter solutis peccati nexibus educe custodia satanae ut post exitum nostrum in regno suo deum nos tecum admittat Dominici Silensis
a07823a V Cumque dominus in tremenda majestate judicare nos venerit tu nobis intercessor adesto Dominici Silensis
a07824 R Jam caelesti gloria potius et angelorum coetibus sociatus filiorum tuorum memor esto semper ut gloriae tuae mereantur fieri consortes Dominici Silensis
a07824a V Qui sacrum corpus tuum assiduis excubiis venerantur perpetuum te gaudeant habere intercessorem Dominici Silensis
a07825 A Egressus est a filia sion omnis decor ejus In Comm. Septem Dolorum B. Mariae V.
a07826 R Cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis vestrae convivificavit cum illo donans vobis omnia delicta delens quod adversum vos erat chirographum decreti quod erat contrarium vobis et ipsum tulit de medio affigens illud cruci Exaltatio Crucis
a07826a V Expolians principatus et potestates traduxit confidenter palam triumphans illos in semetipso Exaltatio Crucis
a07857 R Factum est autem cum exissent sacerdotes de sanctuario nebula implevit domum domini et non poterant sacerdotes stare et ministrare propter nebulam
a07857a V Impleverat enim gloria domini domum domini Dom. 2 p. Pent.
a07858 A Dum crudelissimus Dacianus christianos Hispaniis cruciaret per domino Justus et Pastor urbe orti Compluto germani fide et genere in suo tirocinio martyrium adquisierunt Justi, Pastoris
a07858a AV Decollati in campo laudabili meruerunt palmam de manu domini Justi, Pastoris
a07859 A Post adventum Christi perfide quam docuit Justus simul atque Pastor tenti sunt a perfidis pueri nobiles in campo laudabili decollati sunt et modo permanent viventes Justi, Pastoris
a07860 A Praeclari fratres caelestis regni participes Justus et Pastor qui post tormenta laeti praevenistis ad Christum vestrum nobis praebete ducatum quo mereamur perfrui nostra dignitate in caelesti sede Justi, Pastoris
a07862 R Egredietur virga de radice Jesse
a07862a V Et flos de radice ejus ascendet
a07864 A Praeclara sancti merita Dominici cum debita laude jam memoremur siderum hunc ternario ornatum caeli solio devote veneremur Dominici Silensis
a07865 R Vir illustrans scientia exemplis et doctrina coruscans per miracula tu captivorum vincula disolvis in divina Dominici Silensis
a07865a V Jam pater prece sedula quos nectit culpe macula nos solvere festina Dominici Silensis
a07866 A O mira caritas semper collaudanda dei qui suum militem militare docuit sanctum Dominicum cujus interventio nostra vulnera sanet Dominici Silensis
a07867 A O sidus Hispaniae decus et ecclesiae presidens speculum forma monachorum qui virtutum radiis verbis et prodigiis illustrati saeculum esto lux tuorum Dominici Silensis
a07868 R Cum domini Jesu Christi fides docentibus apostolis Hispaniarum partes jam illustraret beati genere et fide germani sancti martyres Justus et Pastor urbe compluto effuso sanguine sanctam decoraverunt ecclesiam Justi, Pastoris
a07868a V Postquam salvator omnium ad solium ascendit paternum Justus et Pastor pariter in campo laudabili martyrium sustinentes Justi, Pastoris
a07869 R Dum crudelissimus Dacianus concilio diaboli rabidus per diversas mundi regiones christianos variis tormentorum generibus cruciaret hi duo infantuli Justus et Pastor quasi probati Christi discipuli ad martyrii cucurrerunt Justi, Pastoris
a07869a V Relictis scholae tabulis in quibus eorum etates imbuebantur Justi, Pastoris
a07871 AV Laudabant eam in portis opera ejus Conceptio Mariae
a07872 AV Dignum dilecto meo ad potandum Conceptio Mariae
a07873 AV Et ideo amavit eam rex plus quam omnes mulieres Conceptio Mariae
a07874 R Omnes moriemini quia in Adam peccavistis quid habes Hester elevata in populis ego sum frater tuus noli timere non morieris non enim pro te sed pro omnibus haec lex constituta est Conceptio Mariae
a07875 V Non extinguetur in nocte lucerna tua et non timebis a frigore nivis Conceptio Mariae
a07876 A Tota pulchra est amica nostra columba nostra et macula originalis non est in te alleluia Conceptio Mariae
a07877 AV Adorate scabellum pedum ejus quoniam sanctum est Conceptio Mariae

Pages