Search chants

Displaying 38501 - 38550 of 62370
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
a08188 R Gloriosissimo confessori Maximino tanta virtus contulit divina ut suis sanctissimis interventionibus omnem fugaret infirmitatem ab insanis corporibus Maximini
a08188a V Inter innumera virtutum insignia quibus chorusco splendebat jubare fideli suo dominus tale concessit meritum Maximini
a08189 A Comperta relatione hujus viri beatus Maximinus tali honore se indignum fatebatur Maximini
a08190 A Omnibus ut patefieret dignum fore tantum honore episcopo sancto revelatio signat ut sibi eum denotet successorem Maximini
a08191 A Consensu igitur totius plebis ac vicinis episcopis pontificali excellentia sublimatur alleluia Maximini
a08192 R Praesul insignis Maximinus claris pollens virtutibus numquam ab officio cessabat praedicationis quo sibi plebs commissa salubriter erudiretur Maximini
a08192a V Fidelis namque et prudens in magni patris familias domo dispensator constitutus cura pervigili sollicitus erat Maximini
a08193 R Gloriosi praemium laboris dum a domino Christo praesul Maximinus sibi praesciret recompensandum cordi fuit propriam visere patriam qua carne exemptus transfusus est gloriam palma donatus aeterna Maximini
a08193a V Maximinus praesul angelico coetu susceptos sidereos caelos penetravit Maximini
a08194 R Inclitus pontifex Maximinus Martini collega hospes Athanasii nam alteri miraculo alteri fide compar qui caelitus ex nomine Treverim subrogatur quam ut praesulatu insignis sic jam caeli consul jugiter hanc gubernat Maximini
a08194a V Succiduos gradus faciat sibi consortes canonicorum gregem ac plebis cohortem urbem ut peculiarem tueatur Maximini
a08195 A Sanctus pater Maximinus divina virtute praecinctus exsurgentes haereticorum fructus potenter compressit quo domus regis aeterni sibi commissa permaneat in longitudine dierum alleluia Maximini
a08196 A Sciens ergo quoniam dominus Jesus ipse est deus Euphraten episcopum huic sacrae fidei rebellem gradu movit atque ab ovium Christi pascua segregavit alleluia Maximini
a08197 A Constantissimum fidei Athanasium propugnatorem os arianae perfidiae obstruentem ex sede propria depulsum honorifice suscepit intrepidus alleluia Maximini
a08198 A Benedictus es domine de cujus dono sanctus Maximinus ursi immani rabiem servituti propriae subegit allleuia Maximini
a08199 A Inclitus pontifex Maximinus propinquorum patriam recusit cujus ibi spiritus carne solutus angelorum gloriae conjunctus sempiternae te deum laudat semper in caelis alleluia Maximini
a08200 A Pretiosum beati Maximini corporis thesaurum clerus populusque Trevericus angelicis judiciis et amminiculis ab Aquitania revexit quem divinis in via clarificatum miraculis insignis praesul Paulinus magnifice sepelivit cujus meritis tuae Christe gratiae petimus commendari alleluia Maximini
a08201 A Pater sancte praesul Christi egregie Maximine dum in caelis gaudes cum angelis nostri devotarum ovium sis memor in terris orans tuum quem imitatus es Christum ut nos te pastore ducat ad aeterna pascua cujus hic celebravimus temporalia festa alleluia Maximini
a08203 R (...) beatorum (...) perituri semperque in luce mansuri Pro defunctis
a08203a V Domine quidquid vitiorum fallente diabolo contraxerunt tu pius et misericors ablue indulgendo Pro defunctis
a08205 R Iniquitates meae supergressae sunt caput meum sicut onus grave gravatae sunt super me (...) inferni deglutivit (...) ego autem non spero nisi in tuam misericordiam quia tu domine dignatus es dicere nolo mortem peccatoris sed ut convertatur et vivat Pro defunctis
a08205a V Si enim descendero in profundum inferni ades domine abstrahere inde me ego autem non spero nisi in tua misericordia Pro defunctis
a08206 R He(...) intemerata (...) quorum virginitas ut sidus splendidus fulget per orbem quos unda cruoris propria abluit quorum florida juventus ut balsami nectar unctis redolet quia cum Christo regnant perenniter Nat. Innocentium
a08206.Tp1 Tp Luciflui luminus agnum sequentes | e | Ultionem cruoris sui petentes | e | Non cessant caelitus poscere | e | Ut simus omnes in requiem | Perenniter | [Quia cum Christo] Nat. Innocentium
a08206a V D(...)us mundi bella (...)reis cetibus connexi sanguinis (...) Nat. Innocentium
a08207 A Hodie quas Christus aquas baptismo sanctificat nuptiis in vinum versas sapore nobilitat quo primo signo ipsius panditur potentia Epiphania
a08208 R Post agones apostolicos et diras mortes martyrum Hispaniarum ecclesias Felix martyr inclitus roboravit eloquio et ornavit martyrio
a08209 A Ecce veniet dominus quem vultis et angelus testamenti quem vos desideratis et liberabit nos alleluia
a08210 R Vigilate et orate omnes dies magnus domini appropinquabit de quo per prophetam antea praenuntiavit dicens beati qui parati sunt occurrere illi
a08211 R O dilecte domini sancte Joannes apostolus qui verbum in principio semper manentem et eundem verbum deum esse testatus es pro nobis illum deprecare ut sicut te prae ceteris familiaribus dilexit discipulus ita nos secum regnare faciat in caelestibus Joannis Evang.
a08211.Tp1 Tp O beate domini clines capite et theologe | E | Cuis (...) Joannis Evang.
a08211a V Humilites a te poscimus ut sicut Christus in cruce matrem tibi virginem virgini commendavit Joannis Evang.
a08212 AV Virgine (...) gloria patri et filio et spiritui sancto Nativitas Domini
a08213 A Cum probasset Simon magus signorum potentiam mercari sancti spiritus temptat aurum gratiam at Simon Joannis damnat perversi stultitiam Petri, Pauli
a08214 A Si caelum cum angelis et paradisum promitteres numquam tuis promissionibus adquiescerem
a08214a AV Felix perfectissimus Rufino dixit misero
a08215 A Felicem invictissimum jussit Rufinus impius ferreis artari viminibus et per plateas ab indomitis jussit mulis attrahi
a08215a AV In lacerato corpore fides manebat integra
a08216 A Discede a me ille cebrosa temptatio suffragia tua opus non habeo
a08216a AV Sanctus Felix Rufino dixit
a08217 A Gratias tibi ago domine deus meus Jesu Christe quia appropinquavit mihi gratia tua
a08217a AV Sanctus Felix gaudio magno repletus ait
a08218 A O quos caecitas diaboli per insipientiam cordis graviter occupavit
a08218a AV Vir dei dixit carnificibus
a08219 A Vere servus dei fidelissimus est quem nos custodire jussisti
a08219a AV Custodes carceris nuntiaverunt Rufino
a08220 A Ora pro nobis ad dominum martyr dei ut dimittantur nobis peccata nostra
a08220a AV Nautae metuentes exclamaverunt dicentes
a08220a.1 AV Nautae navigantes exclamaverunt dicentes
a08221 W Ora pro nobis ad dominum (...)

Pages