Search chants
Displaying 38601 - 38650 of 62370
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast |
|---|---|---|---|
| a08269 | L | Convenientibus vobis in unum jam non est dominicam coenam manducare unusquisque enim suam coenam praesumit ad manducandum et alius quidem esurit alius autem ebrius est numquid domos non habebitis ad manducandum et bibendum aut ecclesiam dei contemnitis et confunditis eos qui non habent quid ducam vobis laudo vos in hoc non laudo ego enim accepti a domino qod et tradidi vobis quoniam dominus Jesus in qua noctre tradebatur accepit panem et gratias agens fregit et dixit accipite et manducate hoc est corpus meum quod per vobis tradetur hoc facite in meam conmemorationem similiter et calicem postquam cenavit dicens hic calix novum testamentum est in sancuine meo hoc facite quotienscumque bibetis in meam conmemorationem | Fer. 5 in Cena Dom. |
| a08270 | L | Exacuerunt tanquam gladium linguas suas fili hominum dentes eorum arma et sagittae et lingua eorum gladius acutus quod dixit alius psalmus sict et hic exacuerunt tanquam gladius linguas suas non dicant Judaei non occidimus Christum etenim propterea dederunt eum judici Pilato ut quasi a morte ejus ipsi viderentur inmunes nam cum dixisset Pilatus vos eum occidite responderunt nobis non licet occidere quemquam iniquitatem facinoris sui in judicem hominem refundere volebant sem numquid deum judicem fallebant | Fer. 6 in Parasceve |
| a08271 | L | Christus assistens pontifex futurorum bonorum per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum idest non hujus creationis neque per sanguinem hyrcorum aut vitulorum sem per proprium sanguinem introivit semel in sancta aeterna redemptione inventa si enim sanguis hyrcorum et taurorum et cinis victulae aspersos inquinatos sanctificat ad emundationem carnis quanto magis sanguis Christi qui per spiritum sanctum semetipsum obtulit inmaculatum deo emundabit contientiam nostram ab operibus mortuis ad serviendum deo viventi et ideo novi testamenti mediator est ut morte intercedente in redemptione earum praevaricationum quae erant sub priori testamento repromissionem accipiant qui vocati sunt aeternae hereditatis | Fer. 6 in Parasceve |
| a08272 | L | Repente sagittabunt eum et non timebunt o cordurum occidere velle hominem qui mortuos suscitabat repente idest insidiosae quasi in opinatae quasi non provise similes enim nescienti erat inter eos dominus ignorantes quid nesciret et quid sciret imo ignorantes eum nihil sciret et omnia scire et ad hoc venisse illi facerent quod se potestate facere arbitrabantur repente saggitabunt et non timebunt firmaverunt sibi Symonem malignum ob firmaverunt facta sunt tanta miracula non sunt moti perstiterunt in consilio sermonis maligni | Sabbato Sancto |
| a08273 | L | Festinemus ingredi in illam requiem ut ne in idipsum quis incidat incredulitatis aexemplum vivus est enim dei sermo et eficax et penetrabilior omni gladio accipiti et pertigens usque ad divisionem animae ac spiritus conpagum quoque ac medularum et distretor cogitationum et intentionum cordis et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus omnia autem nuda et aperta sunt ejus ad quem nobis sermo habentes autem pontificem magnum qui penetravit caelos Jesu filium dei teneamus confessionem | Sabbato Sancto |
| a08274 | A | Laudabilis et gloriosus dominus cujus passionis per multos labores socius factus est Joannes beatissimus evangelista | Joannis Evang. |
| a08276 | I | Trinum deum et unum pronis mentibus adoremus virginique matri gratulantibus animis jugiter jubilemus | |
| a08277 | A | Ab omnibus iniquitatibus nostris erue nos domina nostra reconciliando nos filio tuo piissimo qui ex justitia delinquentem corripuit hominem | |
| a08278 | A | Adjuva nos sponsa regis altissimi ne perdantur animae nostrae cum impiis qua redemit verbigena deus veritatis | |
| a08279 | A | Angeli archangeli virtutes potestates principatus dominationes throni cherubim et seraphim regem caelorum pro virgine quam sibi in reginam praeelegit collaudate nos quoque ad ipsorum laudem dignos efficite | |
| a08280 | A | Angelorum imperatrix nos ipsorum assigna custodiae ne circumiens ferox leo inveniat quem devoret in tua plebicula | |
| a08281 | A | Annuntietur in universa terra quam magnifice fecit quem nobis peperit sponsa regis aeterni in pulvere clausus est ut de pulvere plasmatos in regno claritatis collocaret a morte captus est ut mortis auctorem captivaret fregit mortis clausuras vitaeque januam patefecit | |
| a08282 | A | Averte oculos nostros honestissima mater ne videant vanitatem disciplina filii tui nos instrue ejus enim manus plasmaverunt nos | |
| a08283 | A | Beati metuentes dominum et filii virginis a dextris patris residentis mandata observantes illis enim dicturus est venite benedicti patris mei percipite regnum vobis paratum ab origine mundi | |
| a08284 | A | Beatus populus cujus est Jesus quem virgo lactabat deus ejus vae confidentibus in principibus filiis hominum in quibus non est salus | |
| a08285 | A | Benedicta filia tua domino quia per te fructum vite communicavimus | |
| a08286 | A | Benedicta sis tu Maria aula pulchritudinis templum regis gloriae cujus misericordiam suscepimus e medio tui sacratissimi uteri | |
| a08287 | A | Benedictum sit nomen majestatis Mariae virginis filii qui nobis vitam sua morte mercatus est repleatur omnis terra laude ejus et dicat omnis lingua fiat fiat | |
| a08288 | A | Benedictus dominus deus Israel pater et filius et spiritus sanctus deus noster quia sicut locutus est ore prophetarum visitavit nos per virginem quam ab aeterno praeordinavit fieri intemeratam matrem fecitque per eam redemptionem plebis suae | |
| a08289 | PS | Dominus pascit me et nihil mihi deerit. In loco pascuae ibi me collocavit. | Pro defunctis |
| a08290 | PS | Misericordias Domini in aeternum cantabo. | Pro defunctis |
| a08291 | PS | Laetatus sum in eo quod dixerunt mihi: In domum domini laetantes ibimus. | Pro defunctis |
| a08292 | PS | Laetatus sum in eo quod dixerunt mihi: In domum domini laetantes ibimus.Alleluia, alleluia. | Pro defunctis |
| a08293 | PS | In convertendo dominus captivitatem Sion. Facti sumus sicut consolati. | Pro defunctis |
| a08294 | PS | In convertendo dominus captivitatem Sion: Alleluia. facti sumus quasi somniantes. Alleluia. | Pro defunctis |
| a08295 | A | Qui exspectant dominum ipsi hereditabunt terram | Pro defunctis |
| a08296 | A | Haec porta domini justi intrabunt in eam | Pro defunctis |
| a08297 | A | Benedictus dominus quem pro suae matris dignissimis precibus exaudire speramus vocem deprecationis nostrae | |
| a08298 | A | Benedictus sis tu dignissime sator qui optimi frumenti granum optimae terrae sancti spiritus rore irrigante inseruisti quod mirabiliter multiplicatum est mortuum quo reficiuntur angeli quo reviviscunt mortui quo sanantur aegroti quo vivunt omnia quo restaurantur universa | |
| a08299 | A | Birgitta Christi famula fidelis in officio tu felix Anna vidua templi vacans servitio Rachel amore fervida Jacob placens consortio salus egrotis placida devotis consolatio splendens justorum semita mestorum recreatio fiat per tua merita grata nostra devotio quem reseras abscondita nos offer lucis radio | |
| a08300 | A | Birgitta vas gratiae rosaque munditiae virtutum officina castitatis lilium confragrans per saeculum o felix Katherina o mater et filia vestra per suffragia salvemur a ruina | |
| a08301 | A | Castitatem vovit altissimo tenera puellula inter homines vitam ducens angelicam cujus virginitatem deus honorifice fecundavit | |
| a08302 | A | Christe patris excelsi et humillimae virginis unigenite in cruce pro nobis exaltate humilia misericorditer nostra tumentia corda ut cum tuis angelis te valeamus humiliter adorare | |
| a08303 | A | Confiteantur regi caelorum ejus magnae misericordiae qui non dedignatus est inter latrones deputari ut devicto iniquissimo praedone nos suis angelis sociaret cujus piissimis manibus sua reverentissima mater nostras animas repraesentet | |
| a08304 | A | Congratulamini filio dei filii hominum qui ovantibus angelis factus est filius virginis hic enim confregit molas leonum nos atrociter corrodentium | |
| a08305 | A | Converte domina mater gaudii luctum in gaudium et circumda nos laetitia ut laetantes annuntiemus dei veritatem | |
| a08306 | A | Corrige virgo prudentissima nostra corda insipientia ut respiciens de caelo tuus filius videat nos intelligentes et requirentes | |
| a08307 | A | Deus et angeli de nativitate Mariae virginis sunt laetati nos igitur eam recolamus cum jucunditate | |
| a08308 | A | Deus noster es tu bone Jesu filii virginis illibatae recta igitur fide corda nostra illumina ardenti caritate inflamma et spe firma corrobora succurre nobis o mater gratiae tu es enim porta domini per quam justi intrabunt in regnum gloriae | |
| a08309 | A | Domum tuam domine Mariam virginem in qua decorem induisti et te virtute precinxisti decet sanctitudo in longitudinem dierum | |
| a08310 | A | Emitte nobis fili dei lucem et veritatem tuam ut perducamur in sinum misericordiae gloriosae matris tuae | |
| a08311 | A | Exsulta feliciter mater invictissimi triumphatoris qui mortem mortificavit superbos disperdidit humiles exaltavit captivos redemit fetidos purgavit famelicos saturavit et te sibi matrem ac sponsam amantissimam sua gloriosa resurrectione laeeficavit benedicat eum et veneretur omnis creatura et ad ejus gloriam te aeternaliter beatam proclament omnes generationes | |
| a08312 | A | Exsultant sancti de Maria sanctificationis quae ex gratiae quam apud deum invenit plenitudine omnium ad se fugientium depellit inopiam | |
| a08313 | A | Filii hominum afferte filio virginis gloriam et honorem ut filii dei efficiamini | |
| a08314 | A | Flectatur tibi benedicte Jesu omne genu qui virginem matrem et te hominem fieri voluisti ut hereditatem dares timentibus nomen tuum | |
| a08315 | A | Gaude aeternaliter intacta mater quae omnibus facta es trinitati summa gloria angelis laetitia captivis liberatrix aegrotantibus curatrix desolatis consolatrix justis promotrix reis adjutrix filio dei genetrix benedicta sis tu perenniter et benedictus fructus ventris tui | |
| a08316 | A | Gaude Birgitta canticum tibi debetur gloriae deduc in refrigerium de lacu nos miseriae | |
| a08317 | A | Gloriosa dei matris gratia eripiat animas nostras de morte et pedes nostros a lapsu ut placeamus coram deo in lumine viventium | |
| a08318 | A | Jesu benigne redemptor sicut pro patris obedientia longe a nobis fecisti nostras iniquitates tua passione ita et nunc oculorum et carnis concupiscentiam vitaeque superbiam a nobis procul dimoveas tuae matris intercessione | |
| a08319 | A | In odorem unguentorum tuorum currimus adolescentulae diluxerunt te nimis |
Pages
No search term provided.