Search chants
Displaying 40151 - 40200 of 61227
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast |
|---|---|---|---|
| ah49401 | L | Omnis Christi actio nostri sit instructio ergo pangat haec lectio quae sit Johannes visio | LECTIO libri apocalypsis Johannis apostoli | Qui mentis vidit acie caelestis numen curiae | IN DIEBUS illis | Dum quod ab aevo latuit per Johannem patuit revelantem caelica voce evangelica | VIDI supra montem Sion agnum stantem | Inmunem ab omni peccato communem hominum sub peccato nato | ET CUM eo centum quadraginta quattuor milia habentes nomen ejus et nomen patris ejus scriptum in frontibus suis | Qui heredes Christi constitui legem sui calicis sunt consecuti | ET AUDIVI vocem de caelo tamquam vocem aquarum multarum | Sanctimoniam deitatis vociferantem in sedesque deitatis agnum magnificantem | ET VOCEM quam audivi sicut cytharoedorum citharizantium in citharis suis | Quia caelesti munere freti aeterno gaudio sunt repleti | ET CANTABANT quasi canticum novum ante sedem et ante quattor animilia et seniores | Hymnum et gloriam salutem et victoriam | ET NEMO poterat dicere canticum illud nisi illa centum quadraginta quattuor milia qui empti sunt de terra | Quorum corpora morte cruentata sacrificium Deo sunt inmolata et qui de terra empti sanguine ipsius sunt redempti | HI SUNT qui cum mulieribus non sunt coinquinati virgines enim sunt | Hi sunt qui castitatis florem ab illecebris mundi et delitus crebris converterunt in divinitatis amorem | HI SEQUUNTUR agnum quocumque ierit | Animi integritate perfecta caritate et corporis sinctitate | HI EMPTI sunt ex hominibus primitiae Deo et agno | Hos sibi dextera patris delegit pugiles ecclesiae matris | ET IN ore ipsorum non est inventum mendacium | Quia gratia Dei amplexati impius monitis nequaeunt esses frustrati | SINE macula sunt ante thronum Dei | O dulcis contemplatio miranda relatio stupet naturae ratio quod deitatis actio in carne sit locatio | Nat. Innocentium |
| AH49403 | L | Laus honor virtus Deo nostro decus et imperium regi nostro de sanctorum innocentum tripudio qui canto praepolleant honoris titulo praesens nobis ostendit | Nat. Innocentium |
| ah49403 | Tp | Laus honor virtus deo nostro decus et imperium regi nostro de sanctorum innocentium tripudio qui quanto preponeat honoris titulo praesens vobis ostendit LECTIO LIBRI APOCALYPSIS JOHANNIS APOSTOLI Qui ut aquila soli defigens lumina caeli petiit limina et testimonium perhibet de his IN DIEBUS ILLIS Ecce ego Johannes VIDIT SUPRA (..) Unde Christe supplices tanti doni memores laudes tibi reddimus altisonis vocibus | Laudis ergo gloria tibi sit et gratia patre cum altissimo qui regnat per saecula | Amen dicant omnia | Nat. Innocentium |
| ah49404 | Tp | Ad decus aeterni regis civisque superni umbra revelatur hodie vetus et recitatur | LECTIO Isaias prophetae | Vox laeatabunda vates sanctissimae de te psallit jocunda jubilans haec verba prophetae | HAEC dicit Dominus | Mundi salvator et facturae dominator | AUDITE insulae et attendite populi de longe | Omnis factura miretur in hac genitura | DOMINUS ab utero vocavit me de ventre matris meae recordatus est nominis mei | Cum te de sterili produxit ventre senili | ET POSUIT os meum quasi gladium acutum sub umbra manus suae protexit me | Ut non sentires mala sed tutissimus ires | ET POSUIT me quasi sagittam electam in pharetra sua abscondit me Et dixit mihi | Ne timidus fueris quae mando cuncta loqueris | SERVUS meus es tu Israel quia in te glorificabor | Ecce palam gestes nomenque meum manifestes | ET NUNC haec dicit Dominus formans me ex utero servum sibi | In praecursorem baptistae dans et honorem | DEDI te in lucem gentium ut sit salus mea usque ad extremum terrae | Et peccatores ad me revocare labores | REGES videbunt et consurgent principes | Reges et gentes convertes signa videntes | ET ADORABUNT Dominum Deum tuum | Qui nihil ignorat orbis quem totus adorat | ET SANCTUM Israel qui elegit te | O vox clamantis o signifer altitonantis turbae sperantis in te memor esto praecantis | Joannis Baptistae |
| ah49405 | L | Ad laudem regis gloriae vox intonet ecclesiae propter Johannis merita haec recitans preconia | LECTIO libri Sapientiae | Proclamat saluberrime spiritus sancti carmine quam fideles perpendite | QUI TIMET Deum faciet bona | Ut percipiat gaudia conditoris perennia | ET QUI continens est justitiae apprehendet illam et obviabit illi quasi mater honorificata | Quia dulcis est gratia suavis misericordia mirabilis in gloria | CIBAVIT illum pane vitae et intellectus | Dum supra pectus Domini recumberet altissimi | ET AQUA sapientiae salutaris potavit illum | Ut paradysi fluminis totum orbem caelestibus irrigaret dogmatibus | ET FIRMABITUR in illo et non flectetur et continebit illum et non confundetur | Ut arce Syon positus premineat virtutibus | ET EXSULTABIT illum apud proximus suos | Cum aequo mundi judice et throno sedentem gloriae | IN MEDIO ecclesiae aperuit os ejus | In voce evangelica ad divina praeconia | ET IMPLEVIT illum spiritu sapientiae et intellectus | Ut more volans aquilae solem spectat justitiae | ET STOLA gloriae induit eum | Inter sanctorum agmina coronis rutilantia et luce solis candida | JUCUNDITATEM et exultationem thesaurizavit super eum | In angelorum curia perfecta immortalia | ET NOMINE aeterno hereditavit illum | Quem dilexit prae omnibus unicus Dei filius | DOMINUS Deus noster O Johannes theologe o Christi dilectissime tuis laetos solemnis caeli conjunge gaudiis | Joannis Evang. |
| AH49408 | L | Hac clara die turma festiva dans praeconia | Concrepans Nicolaum laudem ejus pronuntiat | Lectio libri sapientiae | Salutis causa vitae porta perpetua | (...) | Nicolai |
| ah49410 | Tp | Laudabilis miles et praepotens quem visitavit exaltis oriens In hora mortis quam fuit patiens pulchre declarat praesens | Stephani |
| ah49415 | Tp | Venturum te cuncti dixerunt prophetae | Nasciturum esse de virgine | Cuncti te exspectant et omni plebe | |
| ah49445 | Sq | Ad cenam uberem invitate (...) | |
| ah49454 | Tp | Rector summe creans et regens omnia IN TABERNA | Supplices nos tuos adjuva | Tua nos salvet gratia | Nostra delens peccamina | Paradisiaca ducens ad gaudia | Illuc nos perduca divina gratia | Ut te laudemus in saecula CULIS JUSTO | In Dedicatione Ecclesiae |
| ah49461 | Tp | Psalle ludens Thalia et melos chorda nobili concrepa | In tanta matris Dei gratia | Qua plena manebit per saecula | ALLELUIA Post paterni verbi partum virgo inviolata Maria et intacta permansisti POST PARTUM VIRGO INVIOLATA PERMANSISTI | Dei genitrix quia sic meruisti fieri ideoque fragilis memor esto saeculi et totius sceleris oratrix DEI GENITRIX | Intercede pro nostris pia delictis et multimodis simul nequitiis qui nostris non valemus meritis tuis adjuvemur suffragiis INTERCEDE PRO NOBIS | Purificatio Mariae |
| ah49490 | Tp | ALLELUIA Alma agmina splendida super sidera tot civium supernorum adorant conlaudant | Dominum omnium viventem regnantem tot laeta per saecula VOX EXULT Et salutis et laetae jucunditatis aeternae juventutis ET SALUTIS In tabernaculis justorum pax | Lux jucundaque laetitia | Gaudentes laetentur omnes | Jubilant juvenes senes | Sedulo dulcibus cantibus Domino INTABERNACULIS Justorum electorum omnium bone Domine rex aeternae jam salva nos omnipotens creator caelibum angelorum omnium caeli terrae maris omnium rex regum JUSTORUM | |
| ah49490.1 | Tp | ALLELUIA VOX EXULTATIONES Et salutis et laetae jucunditatis aeternae juventutis | In tabernaculis justorum pax | Vox jucundaque laetitia | Laetentur juvenes senes | Jubilent dulcibus hymnis | Et viri feminae sic sine jam fine | |
| ah49497 | Tp | lUSTUS UT | Et sicut lilior candor In gloria splendebat coram Christo beate Johannes | ET SICUT rosarum pulchritudo magis hoc magnum decorem quasi arbor in tellulas quem vocitatur nomine CEDRUS | Joannis Baptistae |
| ah49498 | Sq | Felix floridae palmae assimilabitur justus altior cedris omnibus ex meritis suis vivit in laude Dei cottidie sanctum istum nobis ut conterat oramus insidiantes ALLELUIA JUSTUS UT PALMA FLOREBIT || ET SICUT liliorum candor | In gloria splendebit coram Christo beato | Et ceu rosarum pulchritudo rutilabit in magno decore | Et sicut arbor odora | Quae vocitatur nomine CAEDRUS | |
| ah49499:1 | Tp | Laetetur alma fidelium ecclesia quae Christi morte redempta felix permanet in saecula regnans in gloria perpetua retinens caelica in caelestibus praemia ALLELUIA | Comm. unius Confessoris |
| ah49499:2 | Tp | Justus ac probitate dignus Germinans pacis et vitae dona hereditavit Sicut lilium et gloria rosarum | Comm. unius Confessoris |
| ah49499:3 | Tp | Et floret gratia cum lucis lampade perpetuae fulgebit feliciter Ditatus munere justitiae virtutum meritis florebit IN AETERNUM | Comm. unius Confessoris |
| ah49499:4 | Tp | Ante Dominum Deum qui Dominus est omnium qui salvat omne saeculum qui fert omnium subsidium qui condolens nostrum interitum pro nobis sui sanguinis pretium dedit | Comm. unius Confessoris |
| ah49509 | Tp | Salvator mundi te resurgente rex adorande pastor bone gregem conservare digneris precare | Dom. Resurrectionis |
| ah49515 | Sq | Ecce puerpera genuit Emmanuel regem in saecula | Deum oraculis prophetarum promissum magnum in saecula | Nobis det ut omnia que sunt patris et sua premia aeterna | Salus et victoria illi sit et gratia omnia per saecla | | Nativitas Domini |
| ah49516 | Sq | Alleluia Rex in aeternum suscipe benignus praeconia nostra | Victor ubique morte superata atque triumphata | Ortus de tribu Juda leo potens surrexisti in gloria | Regna petens supera justis reddens praemia in saecula | Ergo pie rex Christe nobis dans peccamina | Fac tecum resurgere ad beatam gloriam | Dom. Resurrectionis |
| ah49518 | Sq | Spiritus almus invisere dignetur corda nostra | Noxia quaeque pellat profutura concedat | Mereamur doxa largiente praemia | Caelica gaudia fruamur per saecla | Dom. Pentecostes |
| ah49519 | Sq | Suscipe laus angelorum laudum carmina laeta Prece voto supplici nostra quae mittit caterva | Te collaudant adorant sancte rex in hac aula Et dona per saecula sancta tabernacula | In Dedicatione Ecclesiae |
| ah49520 | Sq | Gloria victoria | Salus et in saecula | Christo sit per omnia | Qui dedicata delubra | Conservet per tempora | Rex erit per saecula | In Dedicatione Ecclesiae |
| ah49524 | Sq | Nam Zachariam senio labentem caelestis affatur | Est exaudita gravida manebit Elisabeth uxor | Gemma sanctorum clara paradisi diadema mundi stella | Sublimatus exultas inter choros angelorum cernens altam | Rex regum deus semper tibi summa potestas | Jam nostra clemens vota fac tibi dignissima | In Dedicatione Ecclesiae |
| ah49525 | Sq | Alleluia Jesu redemptor clemens suscipe sancte cantica nostra | Qui te secutus est aetatis tria cum volveret lustra | Lemovicas firmasti bone pastor Marcialis pontificem | Fundans ecclesiam et confirmans eam supra firmam petram | Oramus o pater suscipe nostra carmina | Jungens uranicis civibus in aeterna gloria | Martialis, Apost. |
| ah49529 | Sq | Via lux veritas paxque tuorum omnium per tempora Preces et munera hac domo sacra suscipe per saecula Et piis precibus almi Stephani martyri relaxans peccamina Regna concede beata sanctorum in gloria et sancta tabernacula | Stephani |
| ah49530 | Sq | Adest dies sacra et valde praeclara Stephani martyris sancta atque veneranda Qua coronatus scandit ad aethera Poli tenet sceptra glorificatus aeterna | Stephani |
| ah49530b | Sq | O alma | Jam nunc intonant praeconia | Christum Dominum laudantia per saecula | Cujus clara rutilant dona quis aeternae vitae consequimur magna praemia | Quam beata sanctorum sunt agmina | Trinitatem sancta cernentia in gloria aeterna | De Trinitate |
| ah49575 | Tp | Incesto Herodes graviter stimulatus amore justitiaeque carens bella nefanda gerens MISIT REX Vertice multatur Domini praecursor honesto QUO AUDITO Ubice constricto palmas utrasque peraltans MEDIO | Decoll. Jo. Bapt. |
| ah49615 | Sq | Laetemur gaudiis quos redemit verbum patris | A reatus laqueo primi parentis | Dei jussa spernentis artem per hostis | Heu quando paradisum deserens exul venit in exitiales | Mundi istius labores | Postuma hinc proles omnis rueret nisi hanc in carne Christus natus levaret | Et prima corona vestiret atque rursus in caelo collocaret | Nativitas Domini |
| ah49763 | Cm | Ave David regis nata virga Jesse fecundata o radix alti germinis mater Mariae virginis funde preces cum filia ad summi patris filium pro salute fidelium | Annae |
| ah49778:cs | Sq | Poslyš země slyš veliký okol moře | Pro defunctis |
| ah49779 | Sq | Audi tellus audi magni maris nymbus (...) | |
| ah49779.1 | Sq | Audi tellus audi magni maris limbus audi omne quod vivit sub sole hujus mundi decus et gloria quam sit vana et transitoria ut testantur haec temporalia non in uno statu manentia nullum salvat genus aut species nulli valet auri congeries nil valet regalis dignitas nihil de orum falsa civinitas nil artium valet profunditas nichil valet corporis quantitas transierunt rerum materies ut liquescit a sole glacies ubi Plato ubi Porphirius ubi Hector Trojae fortissimus ubi Cesar Ubi Pompeii us ubi Nero ubi Virgilius ubi Sampson dux potens virium ubi Salomon gloria sapientiae dum Helena Paris pulcherrimus ac Achilles ubi magnammus Alexander ubi rex maximus Aristoteles ubi doctissimus qui cena rex ubi Avertois commentator ubi et Seneca transierunt legem mortalium per unius diei spatium ceciderunt in profundum ut lapides quis scit sidetur eis requies sed tu deus potens fidelium fac te nobis Christe propitium cum de malis fiet judicium in die illa quando caeli movendi sunt et terra | Pro defunctis |
| ah50025 | H | Quid est quod artum circulum sol jam recurrens deserit Christusne terris nascitur qui lucis auget tramitem Heu quam fugacem gratiam festina volvebat dies quam paene subductam facem sensim recisa extinxerat Caelum nitescat laetius gratetur et gaudens humus scandit gradatim denuo iubar priores lineas Emerge dulcis pusio quem mater edit castitas parens et expers conjugis mediator et duplex genus Ex ore quamlibet patris sis ortus et verbo editus tamen paterno in pectore Sophia callebas prius Quae prompta caelum condidit caelum diemque et cetera virtute verbi effecta sunt haec cuncta nam verbum Deus Sed ordinatis saeculis rerumque digesto statu fundator ipse et artifex permansit in patris sinu Donec rotata annalium transvolverentur milia atque ipse peccantem diu dignatus orbem viseret | Nativitas Domini |
| ah50026 | H | Corde natus ex parentis ante mundi exordium alpha et o cognominatus ipse fons et clausula omnium quae sunt fuerunt quaeque post futura sunt saeculorum saeculis O beatus partus ille virgo cum puerpera edidit nostram salutem feta sancto spiritu et puer redemptor orbis sacratum protulit saeculorum saeculis Psallat altitudo caeli psallant omnes angeli quidquid est virtutis usquam psallat in laudem dei nulla linguarum silescat vox et omnis consonet saeculorum saeculis Ecce quem vates vetustis concinebant saeculis quem prophetarum fideles paginae spoponderant emicat promissus olim cuncta collaudent eum saeculorum saeculis Te senes et te juventus parvulorum te chorus turba matrum virginumque simplices puellulae voce concordes pudicis perstrepant concentibus saeculorum saeculis Tibi Christe sit cum patre hagioque spiritu hymnus melos laus perennis gratiarum actio honor virtus victoria regnum aeternaliter saeculorum saeculis | Nativitas Domini |
| ah50026:cs | H | Narozený od věčnosti (...) | Nativitas Domini |
| ah50031 | H | Inventor rutili dux bone luminis qui certis vicibus tempora dividis merso sole chaos ingruit horridum lumem redde tuis Christe fidelibus | Quamvis innumero sidere regiam lunarique polum lampade pinxeris incussu silicis lumina nos tamen monstras saxigeno semine quaerere | Ne nesciret homo spem sibi luminis in Christi solido corpore conditam qui dici stabilem se voluit petram nostris igniculis unde genus venit | Pinguis quos olei rore madentibus lychnis aut faucibus pascimus aridis quin et fila favis scirpea floreis presso melle prius conlita tingimus | Vivax flamma viget seu cava testula succum linteolo suggerit ebrio seu pinus piceam feret alimoniam seu ceram teretem stuppa calens bibit | Nectar de liquido vertice fervidum guttatim lacrimis stillat olentibus ambustum quoniam vis facit ignea imbrem de madido flere cacumine | Splendent ergo tuis muneribus pater flammis mobilibus scilicet atria absentemque diem lux agit aemula quam nox cum lacero victa fugit peplo | Sed quis non rapidi luminis arduam manantemque deo cernat originem Moyses nempe deum spinifera in rubo vidit conspicuo lumine flammeum | O res digna deus quam tibi roscidae noctis principio grex tuus offerat lucem quam tribuis nil pretiosus lucem qua reliqua praemia cernimus | Tu lux vera oculis lux quoque sensibus intus tu speculum tu speculum foris lumen quod famulans offero suscipe tinctum paciferi chrismatis unguine | Per Christum genitum summe pater tuum in quo visibilis stat tibi gloria qui noster dominus qui tuus unicus spirat de patrio corde paraclitum | Per quem splendor honor laus sapientia majestas bonitas et pietas tua regnum continuat numine triplici texens perpetuis saecula saeculis | Sabbato Sancto |
| ah50031.1 | H | Inventor rutili dux bone luminis qui certis vicibus tempora dividis merso sole chaos ingruit horridum lucem redde tuis Christe fidelibus | Per Christum genitum summe pater tuum in quo visibilis stat tibi gloria qui noster dominus qui tuus unicus spirat de patrio corde paraclitum | Splendent perspicuo lumine ardua flammis mobilibus scilicet atria absentenque diem lux agit emula noctem clarificans fulgore previo | Nos festis trahimus per pia gaudia noctem concliis votaque prospera concentu parili suave sonantibus hymnorum modulis ore resolvimus | O res digna deus quam tibi roscidae noctis principio gres tuus offered lumen quod tribuis nil pretiosius luce qua reliqua premia cernimus | Tu lux vera oculis lux quoque sensibus intus tu speculum tu speculum foris lumen quod famulat plebs tua suscipe | Flagrant et redolent Christi sacraria ambustaque fumant thurea virgula lignum quod superat gratia balsamum guttam vel folium rorentque cinnamum | Quamuis innumero sidere regiam sit lunari polum lampade pinxeris incussu silicis lumina no stamen monstras saxigeno semine querere | Nesciretque homo spem sibi luminis in Christi solido corpore conditam qui dici stabilem se voluit petram nostris igniculis unde genus venit | Pinguis olei rore madentibus lychnis aut faucibus pascimus aridis quin et fila favis scirpea floreis presso melle prius conlita tingimus | Vivax flamma juget seu cava testula sucum linteolo suggerit ebrio seu pinus piceam fert alimoniam seu ceram teretem stupa calens bibit | Nectar de liquid vertice fervidum guttiam lacrimis stillat olentibus ambustum quoniam vis facit ignea imbrem de madido flere cacumine | Sed quis non rapidi lumina ardua mentemque deo cernat originem Moyses nempe deo spinifero in rubo vidit conspicuo lumine flameum | Felix qui meruit sensibus in sacris caelestis solii vissere principem jussus nexa pedum vincula solver nec sanctum involucris pollveret locum | Per quem splendour honor laus sapitentia magestas bonitas et pietas tua regnum contineat nomini triplici texens perpetuis saecula saeculis | |
| ah50031.2 | H | Inventor rutilis lux bone luminis qui certis vicibus tempora dividis mersos sole chaos ingruit horridum lumen redde tuis Christe fidelibus | Splendent praespicuo lumine arduo flammis luminibus scilicet atria abscentemque diem lux ait aemula noctem in luminans fulgore praevio | Nos festis trahimur per pia gaudia noctem concilii votaque prospera concenta parilis suavi sonantibus hymnorum modulis orare solvimus | O res digna deus quam tibi roscidet noctis principio grextuus offeret lumen quod tribuis nil praetiosus luce qua reliqua praemia cernimus | Tu lux vera oculis lux quoque sensibus intus tu speculum tu speculum foris lumen quod delibat plebs tua suscipe tinctum pacifici crismatis unguine | Per Christum genitum summae pater tuum inquo visibilis stat tibi gloria qui noster dominus qui tuus unicus spirat depatrio corde paraclito | Per quem splendor honor laus sapientia majestas bonitas et pietas tua regnum continuat nomini triplici texens perpetuis saecula saeculis | Amen | |
| ah50031.3 | H | Inventor rutilis dux bone luminis qui certis vicibus tempora dividis mersos sole chaos ingruit horridum lumen redde tuis Christe fidelibus | Per Christum genitum summae pater tuum inquo visibilis instat tibi gloria qui noster dominus qui tuus unicus spirante patrio corde paraclito | Per quem splendor honor laus sapientia majestas bonitas et pietas tua regnum continuat nomini triplici texens perpetuis saecula saeculis | Amen | |
| ah50052 | H | Cantemus socii domino cantemus honorem dulcis amor Christi personet ore pio | Primus ad ima ruit magna de luce superbus sic homo cum tumuit primus ad ima ruit | Unius ob meritum cuncti periere minores salvantur cuncti unius ob meritum | Sola fuit mulier patuit qua janua leto et qua vita redit sola fuit mulier | Frater iniquus erat justum qui perculit olim damnator Christi frater iniquus erat | Transitus ille monet quid prima amisit origo quid ventura parent transitus ille monet | (...) | Dunstani |
| ah50069 | H | Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus infernum vicit et astra tenet | Tempora florigero rutilant distincta sereno et majori poli lumine porta patet | Altius ignivomum solum caeli orbita ducit qui vagus oceanas exit et intrat aquas | Armatis radiis elementa liquentia lustrans adhuc nocte brevi tendit in orbe diem | Splendida sincerum producunt aethera vultum laetitiamque suam sidera clara probant | Terra favens vario fundit munuscula foetu cum bene vernales reddit et annus opes | Mollia purpureum pingunt violaria campum Prata virent herbis et micat herba comis | Paulatim subeunt stillantia lumina florum arridentque oculis gramina tincta suis | Semine deposito lactans seges exilit arvis spondens agricole vincere posse famem | Caudice defecto lacrimat sua gaudia palmes unde merum tribuat dat modo vitis aquam | Cortice de matris tenera lanugine surgens praeparat ad partum turgida gemma sinum | Tempora sub hiemis foliorum crine revulso jam reparat viridans frondea tecta nemus | Mirta salix abies corilus siler ulmus acernus plaudit quaeque suis arbor amoena comis | Construitura favos apes hinc alvearia linquens floribus instrepitans poplite mella rapit | Ad cantus revocatur avis quae carmina clauso pigrior hiberno frigore muta fuit | Hinc philomena suis adtemperat organa cannis fitque repercusso dulcior aura melo | Ecce renascentis testatur gratia mundi omnia cum Domino dona redisse suo | Namque triumphanti post tristia tartara Christo undique fronde nemus gramina flore favent | Legibus inferni oppressis super astra meantem laudant rite Deum lux polus arva fretum | Qui crucifixus erat Deus ecce per omnia regnat dantque creatori cuncta creata precem | Nobilitas anni mensum decus arma dierum horarum splendor scripula puncta fovent | Hinc tibi silva comis plaudit hinc campus aristis hinc grates tacito palmite vitis agit | Hinc tibi nunc avium resonant virgulta susurro has inter minimus passer amore cano | Christe salus rerum bone conditor atque redemptor unica progenies ex deitate patris | Inrecitabiliter manans de corde parentis verbum subsistens et penetrare potens | Aequalis consors socius cum patre coaevus quo sumpsit mundus principe principium | Aethera suspendis sola congeris aequora fundis quaeque locis habitant quo moderante vigent | Qui genus humanum cernens mersisse profundo ut hominem eriperes es quoque factus homo | Nec voluisti etenim tantum te corpore nasci sed caro quae nasci pertulit atque mori | Funeris exequias pateris vitae auctor et orbis intras mortis iter dando salutis opem | Tristia cesserunt infernae vincula legis expavitque chaos luminis ore premi | Depereunt tenebrae Christi fulgore fugatae et taetrae noctis pallia crassa cadunt | Pollicitam sed redde fidem precor alma potestas tertia lux rediit surge sepulte meus | Non decet ut humili tumulo tua membra tegantur neu pretium mundi vilia saxa premant | Indignum est cujus clauduntur cuncta pugillo ut tegat inclusum rupe vetante lapis | Lintea tolle precor sudaria linque sepulchro tu satis es nobis et sine te nihil est | Solve catenatas inferni carceris umbras et revoca sursum quicquid ad ima ruit | Redde tuam faciem videant ut saecula lumen redde diem qui nos te moriente fugit | Sed plane implesti remeans pie victor ad orbem tartara pressa jacent nec sua jura tenent | Inferus insaturabiliter cava guttura pandens qui rapuit semper sit tua praeda Deus | Eripis innumerum populum de carcere mortis et sequitur liber quo suus auctor adit | Evomit absorptam trepide fera belua plebem et de fauce lupi subtrahit agnus oves | Hinc tumulum repetens post tartara carne resumpta Belliger ad caelos ampla trophea refers | Quos habuit poenale chaos jam reddidit in te et quos mors peteret hos nova vita tenet | Rex sacer ecce tui radiat pars magna triumphi cum puras animas sacra lavacra beant | Candidus egreditur nitidis exercitus undis atque vetus vitium purgat in amne novo | Fulgentes animas vestis quoque candida signat et grege de niveo gaudia pastor habet | Additur hac Felix consors mercede sacerdos qui dare vult Domino dupla talenta suo | Ad meliora trahens gentili errore vagantes bestia ne raperet munit ovile Dei | Quos prius Aeva nocens infecerat hos modo reddit ecclesiae partus ubere lacte sinu | Mitibus alloquiis agrestia corda colendo munere felici de vepre nata seges | Aspera gens Saxo vivens quasi more ferino Te medicante sacer bellua reddit ovem Centeno reditu tecum mansura per aevum messis abundantis horrea fruge reples | Immaculata tuis plebs haec vegetetur in ulnis atque Deo purum pignus ad astra feras | Una corona tibi de te tribuatur ab alto altera de populo vernet adepta tuo | Dom. Resurrectionis |
| ah50070 | H | Tibi laus perennis auctor baptismatis sacrator qui sorte passionis das praemium salutis | Nox clara plus et alma quam luna sol vel astra quae luminum corona reddis diem per umbram | Dulcis sacrata blanda electa pura pulchra sudans honore mella rigans odore chrisma | Accedite ergo digni ad gratiam lavacri quo fonte recreati refulgeatis agni | In qua redemptor orbis de morte vivus exit et quos catena vinxit sepultus ille solvit | Hic gurges est fidelis purgans liquore mentes dum rore corpus fudat peccata tergit unda | Quam Christus aperuit ad gentium salutem cujus salubre cura redit novata plasma | Gaudete candidati electa vasa regni in morte consepulti Christi fide renati | Sabbato Sancto |
| ah50122b | H | Omnipotentem semper adorant et benedicunt omne per aevum | Astra polorum cuncta chorique Solque sororque lumina quaeque | Frigus et aestus cauma roresque Nix glacies noxque diesque | Luxque tenebrae fulgura nec ne Montes et colles flumina fontes | Maria nec non aquae cunctaque Sic quoque nymfae quaeque supernae | Psallat et arva laudet et oret Coetus et ipsae volucres cunctae | Bestiae cuncte simul et omnes Spiritus et cuncta sacrata |Tres puerique simul honeste Sidrac et Misac Abdenagoque | Ternam personam unum collaudem | Sabbato Q.T. Adventus |
| ah50142 | H | Adest dies sanctus dei claro resplendens lumine quo victor ad caelos potens rex Christus exsultans petit Quem turba tunc cum laudibus fortem resultans praedicat regem triumphantem sequens intrat polorum januas Hoc tunc videntes principes hinc obstupescunt protinus quis sit tonans interrogant tanti ducis hic transitus Reddunt quibus mox praevia haec angelorum tum agmina rex gloriae fortis potens est iste virtutum deus Claustra ast patent mox omnia gaudent in alto milia Christum sedentem cum vident laetum superna gloria O rex supernae gloriae qui patris in dextra sedes tu nos vide clemens tuos nunc deprecantes servulos Da spem fidem et catholicam da caritatis munera grates pias rite ut tibi reddamus omni tempore | Ascensio Domini |
| ah50143 | H | Festum nunc celebre magnaque gaudia compellunt animos carmina promere cum Christus solium scandit ad arduum caelorum pius arbiter Conscendit jubilans laetus ad aethera sanctorum populus praedicat inclitum concinit pariter angelicus chorus victoris boni gloriam Qui scandens superos vincula vinxerat donans terrigenis munera plurima districtus rediet arbiter omnium qui mitis modo transiit Oramus domine conditor inclite devotos famulos respice protegens ne nos livor edax daemonis obruat demergat vel in inferos Ut cum flammivoma nube reverteris occulta hominum pandere judicans non des supplicia horrida noxiis sed justis bona praemia Praesta hoc genitor optime maxime hoc tu nate dei et bone spiritus regnans perpetuo fulgida trinitas per cuncta pie saecula | Ascensio Domini |
| ah50145 | Sq | Gratuletur omnis caro nato Christo domino quia culpa protoplasti carnem nostram induit Ut salvaret quos plasmavirt Dei sapientia | Verbum patris caro factum nascitur ex virgine Non amissa deitate formam servi suscepit Ut peccatum de peccato damnaret omnipotens | Magnam valde commendavit per Iohannes gratiam Baptizatus in Iordane lavit mundi crimina Ut credentium purgaret gentium piacula Alleluia alleluia patris unigenito Alleluia alleluia spiritu paraclito Alleluia alleluia sempiterna saecula Amen | Nativitas Domini |
Pages
No search term provided.