Search chants

Displaying 40551 - 40600 of 61244
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
ah53240 Sq Haec est sancta sollemnitas cunctis veneranda | Beata illius et honoranda | Ipse namque et gaudia | Possideret caelestia | Christi secutus est vestigia | Idcirco adeptus est praemia | Jam nunc ergo ipsius petamus suffragia nostra solvat debita | Atque precatu benigno adjuti aeterna digne captemus munera | Ubi videamus regem aeterna reddentem praemia sequentibus sua monita | Quibus medium credimus te fore beate Stephane et luce fulgentem rutila | Ideoque praecelsa tua imploramus auxilia | Uti clara gaudia percipiamus splendida per saecula Amen
ah53240.1 Sq Haec est sancta sollemnitas cunctis veneranda | Beata illius et honoranda | Ipse namque et gaudia | Possideret caelestia | Christi secutus est vestigia | Idcirco adeptus est praemia | Jam nunc ergo ipsius petamus suffragia nostra solvat debita | Atque precatu benigno adjuti aeterna digne captemus munera | Ubi videamus regem aeterna reddentem praemia sequentibus sua monita | Quibus medium credimus te fore beate Stephane et luce fulgentem rutila | Atque domini sequens vestigia cum innumera populi milia | Dulces canora odas resonabis candidissima cum turba maxima | Et voce decantabis angelica | Cum quattuor caeli animalia | Ter agius agius agius kyrios | Hoc est sanctus sanctus sanctus dominus | Et domino decantabis munera | Et maxima videberis in gloria | Ideoque praecelsa tua imploramus auxilia | Uti clara gaudia percipiamus splendida per saecula amen De Sanctis
ah53241 Sq Adest nobis dies alma et magno gaudio plena | In qua sancta deo grata congaudet haec ecclesia | Hodie caelestis laetatur turba quae gloriam cantat in excelsis voce dulcisona cum symphonia | Hodie polorum sancta agmina collaudant regem Deum nostrum natum ex virgine sancta Maria | Ave inclite praesul Christi N. flos pulcherrimae | Tu vestigia Christi secutus es fide devota | Aeterni regis adeptus es regna jam gratularis in domo superna possidens sedes almas | Quem postulamus et poscimus una adjuvent tua sancta suffragia fragilem vitam nostram | O beate o sancte N. salva catervam hanc | O beate o sancte N. pro vobis supplica ut una | Mereamur sancta caelorum templa | Possidere cernentes alma | Gaudia quae sunt plena | Sit deo laus honor et jubilatio casta | Qui regnat per omnia saeculorum saecula | Amen dicant omnia
ah53242 Sq Organicis canamus modulis in N. sollemnia | Omnigenis domino vocibus reddentes odas debitas | Qui in suis sanctis mirabilis nimis multiplici virtutum flore eosdem decorat ac mirifice adornat | Nam in ipsis quasi quibusdam musicis instrumentis digito proprio fides agitat fides virtutum sonoras | Has numerose percurrens singulas permiscet singulis diatessaron mellifluam melodiam | Quam generat virtutum mater illa quae aliis decenter composita reddit suavem symphoniam | Qua sine cuncta fiunt dissona necnon et frivola | Qua cum omnia fiunt consona necnon utilia | Qua justi bene | Morati rite | Petentes excelsa poli sidera | Alacres decantant nova cantica | In cithara Threicia | Quorum agentes festa consortium mereamur in caelesti patria
ah53243 Sq Rex regum deus noster colende | Tu moderaris militiam christianam | Bellandi gnaros horribili proelio destinando | Consules scios rei publicae | Dando magistros tuis populis | Nec enim falleris eligendi sapiens | Quem cui subroges ministerio deus | Ex quibus est sacer iste sacerdos | Qui in pace degens ecclesiae sanctae | Consiliatus est qualiter hostis irruptionem | Quae solet incautis saepe evenire praemunivisset | Iste haereticis invisus atque paganis necnon regi omnium malorum | Gaudet se domini participatum tenere hostes ejus perferens cum illo | Tu nobis triticum dispensator optime | Doctrinae domini impertire jugiter | Caelestem quatenus remeare patriam | Possimus abundantibus alimoniis | O miles dei praecelse Comm. unius Confessoris
ah53244 Sq Alleluia | Candida contio melos concrepa | Tinnula cantibus jungens organa | NN resultet casta liquido sonore symphonia | Artificis plectro perita sillabatim stringere pneumata | Fluxerat quondam sopor immanior praesulis fessa per membra | Cui praebens sacra Christus viatica intulit grata famina | Quare quid haesitas non est quod metuas dulcem mox petiturus patriam | Reposcunt sidera civem ad supera quo manent sine fine gaudia | Diva monita come exipit aegrimonia membra carpens languida | Die septima supera sequens caeli convexa felix scandit anima | Plaudens Gallia funus excipit ac inclita servat in aula | Cujus per sacra Christe suffragia nostra guberna tempora | Amen dicant omnia
ah53245 Sq Scalam ad caelos subrectam tormentis cinctam | Cujus ima draco servare cautus invigilat jugiter | Ne quis ejus vel primum gradum possit insaucius scandere | Cujus ascensus extracto Aethiops gladio vetat exitium minitans | Cujus supremis innixus juvenis splendidus ramum aureolum retinet | Hanc ergo scalam ita Christi amor feminis fecit perviam ut dracone conculcato et Aethiopis gladio transito | Per omne genus tormentorum caeli apicem queant capere et da manu confortantis regis auream lauream sumere | Quid tibi profecit profane serpens quondam unam decepisse mulierem | Cum virgo peperit incarnatum dei patris unicum dominum Jesum | Qui praedam tibi tulit et armilla maxillam forat | Ut egressus Evae natis fiat quos tenere cupis | Nunc ergo temet virgines vincere cernis invide | Et maritatas parere filios deo placitos | Et viduarum maritis fidem nunc ingemis integram | Qui creatori fidem negare persuaseras virgini | Feminas nunc vides in bello contra te facto duces existere | Quae filios suos instigant fortiter tua tormenta vincere | Quin et tua vasa meretrices dominus emundat | Et haec sibi templum dignatur efficere purgatum | Pro his nunc beneficiis in commune dominum nos glorificemus et peccatores et justi | Qui et stantes corroborat et prolapsis dexteram porrigit ut saltim post facinora surgamus Comm. plurimorum Virginum
ah53246 Sq Virginis venerandae de numero sapientum festa celebremus socii | Filiae matris summi regis sacrosanctae Mariae | Quam sibi in sororem Dei adoptavit filius | Haec corpus suum domuit ferro jejunii | Et luxuriam secuit ense agoniae | Istaec contra cunctos mortis dimicavit impetus | Et hostem cruentum freta Christi dextra straverat | Haec sponsum ab aula caeli sese invisentem alacris | Corde jucundo secuta ejus est ingressa thalamum | Tute jam dulcibus plena deliciis | Christo miserias nostras suggerito | Nobis consolationem precando
ah53247 Sq Psallat ecclesia mater illibata et virgo sine ruga honorem hujus ecclesiae | Haec domus aulae caelestis probatur particeps | In laude regis caelorum et cerimoniis | Et lumine continuo aemulans civitatem sine tenebris | Et corpora in gremio confovens animarum quae in caelo vivunt | Quam dextra protegat dei | Ad laudem ipsius diu | Hic novam prolem gratia parturit foecunda spiritu sancto | Angeli cives visitant hic suos et corpus sumitur Jesu | Fugiunt universa corpori nocua | Pereunt peccatoris animae crimina | Hic vox laetitiae personat | Hic pax et gaudia redundant | Hac domo trinitati laus et gloria semper resultant In Dedicatione Ecclesiae
ah53248 Sq Tu civium deus conditor et sanctificator caelestium et mansionum eorundem | Intra templum majestati nominis tui consecratum | Tibi populum congregatum | Tua gratia sanctifica | Ut tuo dono largiente tibi fieri gratum templum mereamur nunc et semper et in aevum deus qui neminem vis perire In Dedicatione Ecclesiae
ah53249 Sq Ad templi hujus ... fundata (...)
ah53250 Sq Adesto nobis propitius (...)
ah53252 Sq Martyr milesque Christi (...)
ah54001 Sq Caeleste organum hodie sonuit in terra (...)
ah54002 Sq Laetabundus exsultet fidelis chorus alleluia | Regem regum intactae profudit thorus res miranda | Angelus consilii natus est de virgine sol de stella | Sol occasum nesciens stella semper rutilans semper clara | Sicut sidus radium profert virgo filium pari forma | Neque sidus radio neque mater filio fit corrupta | Cedrus alta Libani conformatur hyssopo valle nostra | Verbum mens altissimi corporari passum est carne sumpta | Isaias cecinit synagoga meminit nunquam tamen desinit esse caeca | Si non suis vatibus credat vel gentilibus Sibyllinis versibus haec praedicta | Infelix propera crede vel vetera cur damnaberis gens misera | Quem docet litera natum considera ipsum genuit puerpera
ah54003 Sq Gaudete vos fideles gentium plebs electa (...)
ah54004 Sq Quem non praevalent propria magnitudine (...)
ah54005 Sq Ave Jesu Christe qui pro redemptione (...)
ah54006 Sq Salve crux sancta salve lignum triumphale (...)
ah54007 Sq Victimae paschali laudes immolent christiani | Agnus redemit oves Christus innocens patri reconciliavit peccatores | Mors et vita duello conflixere mirando dux vitae mortuus regnat vivus | Dic nobis Maria quid vidisti in via sepulcrum Christi viventis et gloriam vidi resurgentis | Angelicos testes sudarium et vestes surrexit Christus spes mea praecedet suos in Galilaeam | Credendum est magis soli Mariae veraci quam Judaeorum turbae fallaci | Scimus Christum surrexisse a mortuis vere tu nobis victor rex miserere Dom. Resurrectionis
ah54007:01 SqV Victimae paschali laudes immolent christiani Dom. Resurrectionis
ah54007:02 SqV Agnus redemit oves Christus innocens patri reconciliavit peccatores Dom. Resurrectionis
ah54007:03 SqV Mors et vita duello conflixere mirando dux vitae mortuus regnat vivus Dom. Resurrectionis
ah54007:04 SqV Dic nobis Maria quid vidisti in via sepulcrum Christi viventis et gloriam vidi resurgentis Dom. Resurrectionis
ah54007:05 SqV Angelicos testes sudarium et vestes surrexit Christus spes mea praecedet suos in Galilaeam Dom. Resurrectionis
ah54007:06 SqV Credendum est magis soli Mariae veraci quam Judaeorum turbae fallaci Dom. Resurrectionis
ah54007:07 SqV Scimus Christum surrexisse a mortuis vere tu nobis victor rex miserere Dom. Resurrectionis
ah54007:cs Sq Veliká noc již nám nastala (...) Dom. Resurrectionis
ah54007.1 D Dic nobis Maria quid vidisti in via sepulchrum Christi viventis et gloriam vidi resurgentis | Angelicos testes sudarium et vestes surrexit Christus spes mea precedet vos in Galilaea | Credendum est magis soli Mariae veraci quam Iudeorum turba fallaci | Scimus Christum surrexisse a mortuis vere tu nobis victor rex miserere Dom. Resurrectionis
ah54007.2 Sq Alleluia | Agnus redemit oves Christus innocens patri reconciliavit peccatores | Mors et vita duello conflixere mirando dux vitae mortuus regnat vivus | Dic nobis Maria quid vidisti in via | Sepulcrum Christi viventis et gloriam vidi resurgentis | Angelicos testes sudarium et vestes | Surrexit Christus spes mea praecedet suos in Galilaeam | Credendum est magis soli Mariae veraci quam Judaeorum turbae fallaci | Scimus Christum surrexisse a mortuis vere tu nobis victor rex miserere
ah54008 Sq Laudantes triumphantem Christictum pangamus ymnum (...)
ah54009 Sq Ecce vocibus carmina comparibus (...)
ah54010 Sq Eia armoniis socii laudum resonis (...)
ah54011 Sq Laudum quis carmine umquam praevalet regum (...)
ah54012 Sq O qui perenni residens potestatis solio (...)
ah54013 Sq Ostio sepulcri Jesu (...)
ah54014 Sq Laudes deo devotas | Dulci voce ac sonora | Plebs resultet catholica | Spiritus sancti gratia | Apostolis die hodierna | In igneis linguis est infusa | Paracliti praesentia | Emundet nos a peccati macula | Pura sibi aptans habitacula | Charismatum et munera | Pectoribus nostris pius infundat | Vita nostra ei ut complaceat | Per saeculorum saecula | Conclamemus alleluia | Sit deo laus potestas honor virtus et gloria
ah54015 Sq Laus Deo patri filioque compari in unitate spiritus paracliti | Laus Deo omnipotenti qui in sapientia per spiritum sanctum creavit et gubernat omnia | Laus tibi antique dierum qui cum dilectissimo Jesu filio tuo et sancto regnas paraclito | Cujus imperium sine fine permanet in saecula saeculorum
ah54018 Sq Virgini Mariae laudes intonent christiani (...)
ah54019 Sq Virgine mariae laude immolent christiani (...)
ah54020 Sq Virgini Mariae laudes concinant jam fideles | Revocantes ad mentem Christi sub cruce flentem cum eam dilecto discipulo | Commendaret in matrem ipse vadens ad patrem nobis in exemplum linquens mundum | Dic nobis Maria quid sensisti in tua tunc mente quando vidisti sic morientem quem tu genuisti | Paene defecissem nisi fide stetissem quae firma me confortavit nec unquam nec tunc in me vacillavit | Ex vi magni amoris fuit vis doloris quod corde perpendat quisquis Christum amat | Johanni commendata nobis sic advocata ad tuum filium judicem nostrum
ah54021 Sq Virgini Mariae laudes concinant christiani | O beata Maria tua per suffragia reconcilientur peccatores | Fiant per te liberi a fermento veteri victimae paschalis praeceptor | Da nobis Maria pia per suffragia aspectu Christi viventis et gloria frui resurgentis | Tu prece nos pia Christo reconcilia quae sola mater intacta es genetrix verbi dei facta | Credendum est ex te deum et hominem natum resurrexisse glorificatum | Hunc credentes surrexisse a mortuis vere conserva mater nos et tuere
ah54024 Sq Corona sanctatis (...)
ah54025 Sq Sicut passer solitarius (...)
ah54026 Sq Ad auram post meridiem (...)
ah54027 Sq Gloriam deo patri canamus et filio (...)
ah54030 Sq Sacrosancta hodiernae festivitatis praeconia | Digna laude universa cathegorizet ecclesia | Mittissimi sanctorum sanctissima extollendo merita | Apostoli Andreae admiranda praefulgentis gratia | Hic accepto a Johanne Baptista quod venisset qui tolleret peccata mox ejus intrans habitacula audiebat eloquia | Inventoque fratre suo Bariona invenimus ait ovans Messiam et duxit eum ad dulcifluam salvatoris praesentiam | Hunc perscrutantem maria Christi vocavit clementia | Artem piscandi commutans dignitate apostolica | Hujus animam post sacra festi paschalis tempora | Sancti spiritus praeclara perlustravit potentia | Ad praedicandum populis poenitentiam | Et Dei patris per filium clementiam | Gratulare ergo tanto patre Achaia illustrata ejus salutari doctrina honorata multimoda signorum frequentia | Et tu gemens plora trux carnifex Aegea tu lues inferna et mors tenet aeterna sed Andream felicia per crucem manent gaudia | Jam regem tuum spectas jam adoras jam in ejus conspectu Andrea stas | Odorem suavitatis jam aspiras quem divini amoris aroma dat | Sis ergo nobis inclita | Dulcedo spirans intima | Caelestis vitae balsama
ah54031 Sq Alme confessor et professor fidei (...)
ah54032 Sq Illuminare Jerusalem illuminare Sion elevare (...)
ah54033 Sq Sancte confessor Augustine Doctor egregie (...)

Pages