Search chants

Displaying 44451 - 44500 of 62403
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
g00920o CmR In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui Fer. 5 in Cena Dom.
g00920p CmR Aufer a me obprobrium et contemptum quia mandata tua exquisivi Fer. 5 in Cena Dom.
g00920q CmR Vias meas enuntiavi et exaudisti me doce me justificationes tua Fer. 5 in Cena Dom.
g00920r CmR Viam mandatorum tuorum cucurri cum dilatasti cor meum Fer. 5 in Cena Dom.
g00922 PS Deus judicium tuum regi da et justitiam tuam filio regis Judicare populum tuum in justitia et pauperes tuos in judicio Suscipiant montes pacem populo et colles justitiam Judicabit pauperes populi et salvos faciet filios pauperum et humiliabit calumniatorem Et permanebit cum sole et ante lunam in generatione et generationem Descendet sicut pluvia in vellus et sicut stillicidia stillantia super terram Orietur in diebus ejus justitia et abundantia pacis donec auferatur luna Et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrarum Coram illo procident Aethiopes et inimici ejus terram lingent Reges Tharsis et insulae munera offerent reges Arabum et Saba dona adducent et adorabunt eum omnes reges terrae omnes gentes servient ei Quia liberabit pauperem a potente et pauperem cui non erat adjutor Parcet pauperi et inopi et animas pauperum salvas faciet Ex usuris et iniquitate redimet animas eorum et honorabile nomen eorum coram illo Et vivet et dabitur ei de auro Arabiae et adorabunt de ipso semper tota die benedicent ei Et erit firmamentum in terra in summis montium superextolletur super Libanum fructus ejus et florebunt de civitate sicut fenum terrae Sit nomen ejus benedictum in saecula ante solem permanet nomen ejus Et benedicentur in ipso omnes tribus terrae omnes gentes magnificabunt eum Benedictus Dominus Deus Israel qui facit mirabilia solus Et benedictum nomen majestatis ejus in aeternum et replebitur majestate ejus omnis terra Fiat fiat Ad Mandatum
g00926 R Domine audivi auditum tuum et timui consideravi opera tua et expavi
g00927 V In medio duorum animalium innotesceris dum appropinquaverint anni cognosceris dum advenerit tempus ostenderis
g00928 V In eo dum conturbata fuerit anima mea in ira misericordiae memor eris
g00929 V Deus a Libano veniet et Sanctus de monte umbroso et condenso
g00930 V Operuit caelos majestas ejus et laudis ejus plena est terra
g00931 R Eripe me Domine ab homine malo a viro iniquo libera me
g00932 V Qui cogitaverunt malitias in corde tota die constituebant proelia
g00933 V Acuerunt linguas suas sicut serpentes venenum aspidum sub labiis eorum
g00934 V Custodi me Domine de manu peccatoris et ab hominibus iniquis libera me
g00935 V Qui cogitaverunt supplantare gressus meos absconderunt superbi laqueum mihi
g00936 V Et funes extenderunt in laqueum pedibus meis juxta iter scandalum posuerunt mihi
g00937 V Dixi Domino Deus meus es tu exaudi Domine vocem orationis meae
g00938 V Domine Domine virtus salutis meae obumbra caput meum in die belli
g00939 V Ne tradas me a desiderio meo peccatori cogitaverunt adversum me ne derelinquas me ne umquam exaltentur
g00940 V Caput circuitus eorum labor labiorum ipsorum operiet eos
g00941 V Verumtamen justi confitebuntur nomini tuo et habitabunt recti cum vultu tuo
g00944 [M] Quia eduxi te de terra Aegypti parasti Crucem Salvatori tuo
g00945 [M] Hagios o Theos Sanctus Deus Hagios Ischyros Sanctus Fortis Hagios Athanatos eleison hymas Sanctus Immortalis miserere nobis
g00946 [M] Quia eduxi te per desertum quadraginta annis et manna cibavi te et introduxi in terram satis optimam parasti Crucem Salvatori tuo
g00948 [M] Ego propter te flagellavi Aegyptum cum primogenitis suis et tu me flagellatum tradidisti
g00949 [M] Popule meus quid feci tibi Aut in quo contristavi te Responde mihi
g00950 [M] Ego te eduxi de Aegypto demerso Pharaone in Mare Rubrum et tu me tradidisti principibus sacerdotum
g00951 [M] Ego ante te aperui mare et tu aperuisti lancea latus meum
g00952 [M] Ego ante te praeivi in columna nubis et tu me duxisti ad praetorium Pilati
g00952.1 VaHW Ego te praeivi in columna nubis ignis et tu me eduxisti ad pretorium Pilati
g00953 [M] Ego te pavi manna per desertum et tu me cecidisti alapis et flagellis
g00954 [M] Ego te potavi aqua salutis de petra et tu me potasti felle et aceto
g00955 [M] Ego propter te Chananaeorum reges percussi et tu percussisti arundine caput meum
g00956 [M] Ego dedi tibi sceptrum regale et tu dedisti capiti meo spineam coronam
g00957 VaHW Ego te exaltavi magna virtute et tu me suspendisti in patibulo crucis
g00959 H Crux fidelis inter omnes arbor una nobilis nulla silva talem profert fronde flore germine dulce lignum dulces clavos dulce pondus sustinet
g00959a HV Tenebrae et umbrae mortis patefactus infernus praevidens ruinam mundi gustatoque inferno inde salvat quod perierat crucis fructus exhibens Fer. 6 in Parasceve
g00959b HV Viso redemptore mundi mox infernus tremvit bella vincla bellatorum quos perversos perdidit ascendit sedem et celsam salutemque reddidit Fer. 6 in Parasceve
g00959c HV Quaesumus salva damnatos agmina lugentium te prophetae cecinerunt redemptorem omnium trophaeumque mortis gustans dans vexillum frontibus Fer. 6 in Parasceve
g00959d HV Quem totus mundus non portat monumento clavditur tertia die resurgit saxum retro volvitur telli pontus astra mundi adest auctor omnium Fer. 6 in Parasceve
g00959e HV Quem totus mundus non capit uno saxo clauditur atque morte jam perempta inferni claustra abigit sic Christe deus et homo die surgit tertia Fer. 6 in Parasceve
g00959f HV Gloriam deo canamus hymnicis concentibus quam simul magna nobiscum tota mundi machina voce consona celebret sempiterna in saecula amen Fer. 6 in Parasceve
g00961 H De parentis protoplasti fraude Factor condolens quando pomi noxialis In necem morsu ruit ipse lignum tunc notavit damna ligni ut solveret
g00964 H Vagit infans inter arcta conditus praesepia membra pannis involuta Virgo Mater alligat Et Dei manus pedesque stricta cingit fascia
g00965 H Lustra sex qui jam peracta tempus implens corporis se volente natus ad hoc passioni deditus agnus in crucis levatur immolandus stipite | Qui acetum fel arundo sputo clavi lancea mite corpus perforatur sanguis unda profluit terra pontus astra mundus quo lavantur flumine | Crux fidelis inter omnes arbor una nobilis nulla talem silva profert flore fronde germine dulce lignum dulces clavo dulce pondus sustinens | Flecte ramos arbor alta tensa laxa viscera et rigor lentescat illi quem dedit nativitas ut superni membra regis mite tendas stipite | Sola digna tu fuisti ferre saecli pretium atque portum praeparare nauta mundo naufrago quem sacer cruor perunxit fusus agni corpore
g00965.1 H Lustra sex qui jam peregit tempus implens corporis sponte libera redemptor passioni deditus agnus in crucis levatur immolandus stipite | Felle potus ecce languet spina clavi lancea mite corpus perforarunt unda manat et cruor terra pontus astra mundus quo lavantur flumine | Crux fidelis inter omnes arbor una nobilis silva talem nulla profert fronde flore germine dulce ferrum dulce lignum dulce pondus sustinent | Flecte ramos arbor alta tensa laxa viscera et rigor lentescat ille quem dedit nativitas et superni membra regis tende miti stipite | Sola digna tu fuisti ferre mundi victimam atque portum praeparare arca mundo naufrago quam sacer cruor perunxit fusus agni corpore | Sempiterna sit beatae trinitati gloria aequa patri filioque par decus paraclito unius trinique nomen laudet universitas | Amen Dom. de Passione
g00965.2 H Lustra sex qui jam peracta tempus implens corporis se volente natus ad hoc passioni deditus agnus in crucis levatur immolandus stipite | Hic aceto fel arundo sputa clavi lancea mite corpus perforatur sanguis unda profluit terra pontus astra mundus quo lavantur flumine | Crux * | Flecte ramos arbor alta tensa laxa viscera et rigor lentescat illi quem dedit nativitas ut superni membra regis intra tendas stipite | Crux * | Sola digna tu fuisti ferre saeculi pretium atque portum praeparare nauta mundo naufrago quam sacer cruor perunxit fusus agni sanguine | Crux * | Gloria et honor deo usquequo altissimo uni patri filioque inclyto paraclito cujus hono et potestas per aeterna saecula Amen Fer. 6 in Parasceve
g00967 H Flecte ramos arbor alta tensa laxa viscera et rigor lentescat ille quem dedit nativitas et superni membra regis tende miti stipite
g00969 H Sempiterna sit beatae Trinitati gloria aequa Patri Filioque par decus Paraclito unius Trinique nomen laudet universitas Amen
g00970 H Pange lingua gloriosi Praelium certaminis et super crucis trophaeum dic triumphum nobilem qualiter redemptor orbis immolatus vicerit

Pages