Search chants

Displaying 49501 - 49550 of 61250
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
g03488a SCRV David quidem percutiebat organum et saltabat totis viribus ante dominum accinctus ephot lineo et universi deducebant archam domini in jubilo et in clangore bucinae introduxerunt eam et posuerunt eam in loco suo in medio tabernaculi quod ei rex tetenderat
g03488b SCRV Benedixit David populum in nomine domini constituitque coram archa dei de levitis qui ministrarent et recordarentur operum ejus et glorificarent atque laudarent dominum deum Israel quoniam in saeculum misericordia ejus
g03490 SCR Data est lex a domino per Moysen dicens virgo quae pariet puerum tollet munera et eradet sacerdoti ut offeret pro ea sacrificium in conspectu domini alleluia
g03490a SCRV Audite filii Israel praeceptum domini mulier que genuit masculum custodiet se diebus septem et in die octavo circumcidetur infantulus illa vero postulavit sacerdotem
g03490b SCRV Dum suppleti fuerint dies purgationis ejus tollet filium suum et ingredietur in tabernaculum tertimonii portans parturturum aut duos pullos columbae unum ad holocaustum et alium pro purgatione sua et tradet illos sacerdoti ut offerat
g03491 SCR Dominus Jesus Christus in qua nocte tradebatur accepti panem et benedixit fregit ac dedit discipulis suis dicens accipite et comedite hoc enim est corpus meum quod pro vobis tradetur hoc facite in meam commemorationem
g03491a SCRV Similiter et calicem postquam cenavit accepit et gratias egit deditque illis dicens bibite ex hoc omnes hic est sanguis novi testamenti quod pro vobis effundetur in remissione peccatorum hoc facite in meam commemorationem
g03492 SCR Dominus Jesus Christus misit discipulos suos et dixit eis euntes parate nobis pascha ut manducemus quia desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum antequam patiar
g03492a SCRV Cenantibus autem illis accepit Jesus panem et benedixit deditque discipulis suis et dixit accipite et comedite
g03492b SCRV Accepit et calicem postquam cenavit deditque illis dicens bibite ex hox omnes hic est enim sanguis meus novi testamenti qui pro multis effundetur in remissione peccatorum non bibam amodo genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam vobiscum novum in regno patris mei
g03493 SCR Elevavit Aaron munera coram domino deo super altare holocausti et suscepit dominu de manibus ejus sacrificium in odorem suavitatis alleluia alleluia
g03493a SCRV Locutus est Moyses ad Aaron dicens accede ad altare et offer holocaustum quod est pro peccato et deprecare pro te et pro omni populo cumque mactaberis hostias domino ora pro nobis sicut praecepit dominus accessit autem Aaron ad altare et obtulit sacrificium
g03493b SCRV De regionibus congregavit eos a solis ortu et occasu ab aquilone et mare
g03493c SCRV Gloria et honor patri et filio et spiritui sancto in saecula saeculorum amen
g03494 SCR Erit hic vobis dies memorialis alleluia et diem festum celebrabitis sollemnem domino in progenies vestras legitimum sempiternum diem alleluia alleluia
g03494a SCRV Alleluia dixit Moysen ad populum bono animo estote et veniet vobis salus a domino deo et pugnavit pro vobis
g03494b SCRV Alleluia in mente habete diem istum in qua existis de terra Aegypti de domo servitutis in manu enim potenti liberavit vos dominus deus
g03495 SCR Fulgebit justus sicut splendor firmamenti et sicut stellae caeli dantes claritatem lucis ita et justus splendebit in perpetuas aeternitates alleluia
g03495a SCRV Fulgebit et tamquam scintillae in arundineto discurrunt judicavit nationes et dominabitur populis et regnavit cum domino
g03495b SCRV Ecce sicut lumen desiderabile clarificatus est justus et sicut sol procedens sic illuminatus est et effudit super eam dominus misericordiam suam ad implevit propitiationem suam in illo et ostendit et viam aequitatis et justitiae posuit eum dominus in gloria magna et in bracchio suo confirmabit eum in perpetuas
g03496 SCR Haec dicit dominus dabo servientibus mihi nomen novum quod benedicetur super terram et benedicent me jurantes in nomine meo et pronuntiabunt gloriam meam in civitatem sanctam Jerusalem alleluia
g03496a SCRV Adducent fratres suos de universis locis ut offerant munus domino in psalmis et canticis et cum intulerint mihi hostias summam ex eis sacerdotes et levitas qui adorent me et benedicent nomen meum super altare meum
g03498 SCR Haec dicit dominus effundam de spiritu meo super omnem carnem et prophetaverunt fili vestri alleluia alleluia
g03498a SCRV Ego sum dominus deus vester et non est alius praeter me dabo vobis fructum vinum et oleum et saturavimini in diebus illis super servos et ancillas meas effundam de spiritu meo
g03498b SCRV Filii Sion gaudete et exultate et jucundamini in domino deo vestro quia dedit vobis spiritum pacis et non dabo vos in opprobrium gentibus
g03499 SCR Haec dicit dominus formans te ab utero auxiliator tuus noli timere serve meus rectissime cum elegi quia ego tecum sum alleluia alleluia
g03499a SCRV Effundam spiritum meum super te et super semen tuum benedictionem meam et germinabitis inter herbas quasi salices juxta fluentes aquas
g03499b SCRV Memento horum serve meus et non obliviscaris mei ego deleo ut ibem iniquitates tuas et quasi nebula peccata tua esto fortis in me quoniam redemit te adhuc adjuvaberis ne timeas ego dominus et non est praeter me si transeas per aquas flumina te non concludent et flamma te non comburet in gloria enim mea constitui te quia ego tecum sum
g03500 SCR Hii dies ex orationis sancti erunt vobis et humiliabitis animas vestras officiantes holocaustu domino deo vestro
g03500a SCRV Omnis anima quaecumque se non observaverit exterminabitur de populo suo isti enim vobis sunt dies
g03500b SCRV Si feceritis omnes justificationes domini et omnia judicia ejus et observaveritis et feceritis ea habitabitis in terram confidenter et jam non erant qui noceant vos et terra dabit fructum suum et hedetis et saturavimini
g03501 SCR In medio crepidinis altaris plorabunt sacerdotes dicentes parce domine populo tuo et hereditatem tuam ne des in maledicto ut imperent illis gentes nequando dicant in gentibus ubi est deus deorum alleluia
g03501a SCRV Scindite corda vestra et non vestimenta vestra et convertimini ad dominum deum vestrum quia benignus et misericors est et pius et multae miserationis
g03501b SCRV Tuba canite in Sion sanctificate jejunium vocate majores natu colligite infantes sugentes ubera
g03502 SCR In pascha domini erit vobis sollemnitas septem diebus quarum dies prima venerabilis erit alleluia alleluia
g03502a SCRV Tunc pontifex offeret oblationem pro peccato ut expietur pro vobis praeter holocaustum sempiternum quod semper offertur
g03502b SCRV Ita facietis per singulos dies in fornite ignis in odorem suavissimum domino qui surgit de holocaustis et libaminibus singulorum
g03503 SCR In tempore illo proximum erat pascha et ascenderunt multi Jerosolymis de regione ut santificarent se ipsos clamantes osanna benedictus qui venit in nomine domini
g03503a SCRV Venit Jesus Bethania ante sex dies paschae cum discipulis suis et fecerunt ibi cenam magnam et discumbentibus cum eo accepit Maria libram unguenti nardi pistici pretiosi et unxit pedes Jesus domus enim impleta est ex odore unguenti
g03503c SCRV Cum cognovisset turba multa quia venit Jesus Jerosolymam ad diem festum tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo ut clarificetur filius hominis acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam ei cum gaudio magno
g03504 In Probavit eum Deus et scivit cor suum cognovit semitas suas deduxit illum in via aeterna et nimis confortatus est principatus ejus Martialis, Apost.
g03504.Tp01 Tp Martialem prae secla cunctipotens legit nobisque apostolum dedit | PROBAVIT Martialis, Apost.
g03504.Tp02 Tp Quia dignum fore praevidit ideoque illum digne ornavit | COGNOVIT Martialis, Apost.
g03504.Tp03 Tp Galliam cunctam tanto pastore per ornans | DEDUXIT Martialis, Apost.
g03504.Tp03.1 Tp Lemovicam sedem tanto pastore perornans | DEDUXIT Martialis, Apost.
g03504.Tp04 Tp Quem decenter adornans polorum adeptus est regna ubi cum Deo regnant | ET NIMIS Martialis, Apost.
g03504.Tp05 Tp Plebs devota Deo nostrum nunc suscipe carmen nempe virum colimus de quo sapientia fatur | PROBAVIT Martialis, Apost.
g03504.Tp06 Tp Extulit atque suis coram altaribus almis Martialis, Apost.
g03504.Tp07 Tp Lemovicis famulum statuens dicare patronum Martialis, Apost.
g03504.Tp08 Tp Martialem duodenus apex quia jure beavit | PROBAVIT Martialis, Apost.

Pages