Search chants

Displaying 33401 - 33500 of 62816
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
a00532 A Nunc aperuit nobis clausa porta quod serpens in muliere suffocavit unde lucet in aurora flos de virgine Maria De BMV
a00533 A Quia ergo femina mortem instruxit clara virga illum interemit et ideo est summa benedictio in feminea forma prae omni creatura quia deus factus est homo in dulcissima et beata virgine De BMV
a00534 A Cum processit factura digiti dei formata ad imaginem dei in ortu mixti sanguinis per peregrinationem casus Adae elementa susceperunt gaudia vitae o laudabilis Maria caelo rutilante et in laudibus sonant te De BMV
a00535 A Cum erubuerint infelices in progenie sua procedentes in peregrinatione casus tunc tu clamas clara voce hoc modo homines elevans de isto malitioso casu De BMV
a00536 A O quam magnum miraculum est quod in subditam femineam formam rex introivit hoc deus fecit quia humilitas super omnia ascendit et o quam magna felicitas est in ista forma quia malitia quae de femina fluxit hanc femina postea detersit et omnem suavissimum odorem virtutum aedificavit ac caelum ornavit plus quam terram prius turbavit De BMV
a00537 R Ave Maria o auctrix vitae reaedificando salutem quae mortem conturbasti et serpentem contrivisti ad quem se Eva erexit erecta cervice cum sufflatu superbiae hunc conculcasti dum de caelo genuisti quem inspiravit spiritus dei De BMV
a00537a V O dulcissima atque amantissima mater salve quae natum tuum de caelo missum mundo edidisti quem inspiravit De BMV
a00539 R O clarissima mater sanctae medicinae tu unguenta per sanctum filium tuum infudisti in plangentia vulnera mortis quae Eva aedificavit in tormenta animarum tu destruxisti mortem aedificando vitam ora pro nobis ad tuum natum stella maris Maria De BMV
a00539a V O vivificum instrumentum et laetum ornamentum et dulcedo omnium deliciarum quae in te non deficient De BMV
a00541 R O tu suavissima virga frondens de stirpe Jesse o quam magna virtus est quod divinitas in pulcherrimam filiam aspexit sicut aquila in solem oculum suum ponit cum supernus pater claritatem virginis attendit ubi verbum suum in ipsa incarnari voluit De BMV
a00541a V Nam in mystico mysterio dei illustrata mente virginis mirabiliter clarus flos ex ipsa virgine exivit De BMV
a00543 R O quam pretiosa est virginitas virginis hujus quae clausam portam habet et cujus viscera sancta divinitas calore suo infudit ita quod flos in ea crevit et filius dei per secreta ipsius quasi aurora exivit De BMV
a00543a V Unde dulce germen quod filius ipsius est per clausuram mentis ejus paradisum aperuit De BMV
a00545 A O gloriosissimi lux vivens angeli qui infra divinitatem divinos oculos cum mystica obscuritate omnis creaturae aspicitis in ardentibus desideriis unde numquam potestis satiari o quam gloriosa gaudia illa vestra habet forma quae in vobis est intacta ab omni pravo opere quod primum ortum est in vestro socio perdito angelo qui volare voluit supra intus latens pinnaculum dei unde ipse tortuosus demersus in ruinam sed ipsius instrumenta casus consiliando facturae digiti dei instituit De Angelis
a00546 R O vos angeli qui custoditis populos quorum forma fulget in facie vestra et o vos archangeli qui suscipitis animas justorum et vos virtutes potestates principatus dominationes et throni qui estis computati in quintum secretum numerum et o vos cherubin et seraphin sigillum secretorum dei sit laus vobis qui loculum antiqui cordis in fonte aspicitis De Angelis
a00546a V Videtis enim interiorem vim patris quae de corde illius spirat quasi facies De Angelis
a00548 A O spectabiles viri qui pertransistis occulta aspicientes per oculos spiritus et annuntiantes in lucida umbra acutam et viventem lucem in virga germinantem quae sola floruit de introitu radicantis luminis vos antiqui sancti praedixistis salvationem exsulum animarum quae immersae fuerant morti qui circuistis ut rotae mirabiliter loquentes mystica montis qui caelum tangit pertransiens ungendo multas aquas cum etiam inter vos surrexit lucida lucerna quae ipsum montem praecurrens ostendit De Patriarchis
a00549 R O vos felices radices cum quibus opus miraculorum et non opus criminum per torrens iter perspicuae umbrae plantatum est et o tu ruminans ignea vox praecurrens limantem lapidem subvertentem abyssum gaudete in capite vestro De Patriarchis
a00549a V Gaudete in illo quem non viderunt in terris multi qui ipsum ardenter vocaverunt De Patriarchis
a00551 A O cohors militiae floris virgae non spinatae tu sonus orbis terrae circuiens regiones insanorum sensuum epulantium cum porcis quas expugnasti per infusum adjutorem ponentis radices in tabernacula pleni operis verbi patris tu etiam nobilis es gens salvatoris intrans viam regenerationis aquae per agnum qui te misit in gladio inter saevissimos canes qui suam gloriam destruxerunt in operibus digitorum suorum statuentes non manufactum in subjectionem manuum suarum in quo non invenerunt eum Comm. Apostolorum
a00552 R O lucidissima apostolorum turba surgens in vera agnitione et aperiens clausuram magisterii diaboli abluendo captivos in fonte viventis aquae tu es clarissima lux in nigerrimis tenebris fortissimumque genus columnarum sponsam agni sustentans in omnibus ornamentis ipsius per cujus gaudium ipsa mater et virgo est vexillata Comm. Apostolorum
a00552a V Agnus enim immaculatus est sponsus ipsius sponsae immaculatae Comm. Apostolorum
a00554 A O speculum columbae castissimae formae qui inspexisti mysticam largitatem in purissimo fonte o mira floriditas quae numquam arescens cecidisti quia altissimus plantator misit te o suavissima quies amplexuum solis tu es specialis filius agni in electa amicitia novae subolis Joannis Evang.
a00555 R O dulcis electe qui in ardore ardentis effulsisti radix et qui in splendore patris elucidasti mystica et qui intrasti cubiculum castitatis in aurea civitate quam construxit rex cum accepit sceptrum regionum praebe adjutorium peregrinis Joannis Evang.
a00555a V Tu enim auxisti pluviam cum praecessoribus tuis qui miserunt illam in viriditatem pigmentariorum Joannis Evang.
a00557 A O victoriosissimi triumphatores qui in effusione sanguinis vestri salutantes aedificationem ecclesiae intrastis sanguinem agni epulantis cum vitulo occiso o quam magnam mercedem habetis quia corpora vestra viventis despexistis imitantes agnum dei ornantes poenam ejus in qua vos introduxit in restaurationem hereditatis Comm. plurimorum Martyrum
a00558 R Vos flores rosarum qui in effusione sanguinis vestri beati estis in maximis gaudiis redolentibus et sudantibus in emptione quae fluxit de interiori mente consilii manentis ante aevum in illo in quo non erat constitutio a capite Comm. plurimorum Martyrum
a00558a V Sit honor in consortio vestro qui estis instrumentum ecclesiae et qui in vulneribus vestri sanguinis undatis Comm. plurimorum Martyrum
a00560 R O vos imitatores excelsae personae in pretiosissima et gloriosissima significatione o quam magnus est vester ornatus ubi homo procedit solvens et stringens in deo pigros et peregrinos etiam ornans candidos et nigros et magna onera remittens Comm. plurimorum Confessorum
a00560a V Nam et angelici ordinis officia habetis et fortissima fundamenta praescitis ubicumque constituenda sunt unde magnus est vester honor Comm. plurimorum Confessorum
a00562 A O successores fortissimi leonis inter templum et altare dominantes in ministratione ejus sicut angeli sonant in laudibus et sicut assunt populis in adjutorio vos estis inter illos qui haec faciunt semper curam habentes in officio agni Comm. plurimorum Confessorum
a00563 A O mirum admirandum quod absconsa forma praecellit ardua in honesta statura ubi vivens altitudo profert mystica unde o Disibode surges in fine succurrente flore omnium ramorum mundi ut primum surrexisti Disibodi
a00564 R O viriditas digiti dei in qua deus constituit plantationem quae in excelso resplendet ut statuta columna tu gloriosa in praeparatione dei Disibodi
a00564a V Et o altitudo montis quae numquam dissipaberis in differentia dei tu tamen stas a longe ut exul sed non est in potestate armati qui te rapiat Disibodi
a00566 R O felix anima cujus corpus de terra ortum est quod tu cum peregrinatione hujus mundi conculcasti unde de divina rationalitate quae te speculum suum fecit coronata es Disibodi
a00566a V Spiritus sanctus etiam te ut habitaculum suum intuebatur Disibodi
a00568 A O beata infantia electi Disibodi quae a deo ita inspirata est quod postea sanctissima opera in mirabilibus dei ut suavissimum odorem balsami exsudasti Disibodi
a00569 A O felix apparitio cum in amico dei Ruperto flamma vitae coruscavit ita quod caritas dei in corde ejus fluxit timorem domini amplectens unde etiam agnitio ejus in supernis civibus floruit Ruperti Bingensis
a00570 A O beatissime Ruperte qui in flore aetatis tuae non produxisti nec portasti vitia diaboli unde naufragum mundum reliquisti nunc intercede pro famulantibus tibi in deo alleluia Ruperti Bingensis
a00571 A Quia felix pueritia in laudabili Ruperto ad deum anhelavit et mundum reliquit ideo ipse in caelesti harmonia fulget et ideo etiam angelica turba filium dei laudando concinit Ruperti Bingensis
a00572 A O pulchrae facies deum aspicientes et in aurora aedificantes o beatae virgines quam nobiles estis in quibus rex se consideravit cum in vobis omnia caelestia ornamenta praesignavit ubi etiam suavissimus ortus estis in omnibus ornamentis redolentes Comm. plurimorum Virginum
a00573 R O nobilissima viriditas quae radicas in sole et quae in candida serenitate luces in rota quam nulla terrena excellentia comprehendit tu circumdata es amplexibus divinorum ministeriorum Comm. plurimorum Virginum
a00573a V Tu rubes ut aurora et ardes ut solis flamma Comm. plurimorum Virginum
a00575 R Favus distillans Ursula virgo fuit quae agnum dei amplecti desideravit mel et lac sub lingua ejus quia pomiferum ortum et flores florum in turba virginum ad se collegit XI milium Virginum
a00575a V Unde in nobilissima aurora gaude filia Sion XI milium Virginum
a00577 R Spiritui sancto honor sit qui in mente Ursulae virginis virginalem turbam velut columbas collegit unde ipsa patriam suam sicut Abraham reliquit et etiam propter amplexionem agni desponsationem viri sibi abstraxit XI milium Virginum
a00577a V Nam iste castissimus et aureus exercitus in virgineo crine mare transivit o quis umquam talia audivit XI milium Virginum
a00579 A O rubor sanguinis qui de excelso illo fluxisti quod divinitas tetigit tu flos es quem hiems de flatu serpentis numquam laesit XI milium Virginum
a00580 A Studium divinitatis in laudibus excelsis osculum pacis Ursulae virgini cum turba sua in omnibus populis dedit XI milium Virginum
a00581 A Unde quocumque venientes perrexerunt velut cum gaudio caelestis paradisi susceptae sunt quia in religione morum honorifice apparuerunt XI milium Virginum
a00582 A De patria etiam earum et de aliis regionibus viri religiosi et sapientes ipsis adjuncti sunt qui eas in virginea custodia servabant et qui eis in omnibus ministrabant XI milium Virginum
a00583 A Deus enim in prima muliere praesignavit ut mulier a viri custodia nutriretur XI milium Virginum
a00584 A Aer enim volat et cum omnibus creaturis officia sua exercet et firmamentum eum sustinet ac aer in viribus istius pascitur XI milium Virginum
a00585 A Et ideo puellae istae per summum virum sustentabantur vexillatae in regali prole virgineae naturae XI milium Virginum
a00586 A Deus enim rorem in illas misit de quo multiplex fama crevit ita quod omnes populi ex hac honorabili fama velut cibum gustabant XI milium Virginum
a00587 A Sed diabolus in invidia sua istud irrisit qua nullum opus dei intactum dimisit XI milium Virginum
a00588 R Rex noster promptus est suscipere sanguinem innocentum unde angeli concinunt et in laudibus sonant sed nubes super eundem sanguinem plangunt Nat. Innocentium
a00588a V Tyrannus autem in gravi somno mortis propter malitiam suam suffocatus est Nat. Innocentium
a00590 A O virgo ecclesia plangendum est quod saevissimus lupus filios tuos de latere tuo abstraxit o vae callido serpenti sed o quam pretiosus est sanguis salvatoris qui in vexillo regis ecclesiam ipsi desponsavit unde filios illius requirit In Dedicatione Ecclesiae
a00591 A Nunc gaudeant materna viscera ecclesiae quia in superna symphonia filii ejus in sinum suum collocati sunt unde o turpissime serpens confusus es quoniam quos tua aestimatio in visceribus suis habuit nunc fulgent in sanguine filii dei et ideo laus tibi sit rex altissime alleluia In Dedicatione Ecclesiae
a00592 A O orzchis ecclesia armis divinis praecincta et hyacintho ornata tu es caldemia stigmatum loifolum et urbs scientiarum o o tu es etiam crizanta in alto sono et es chorzta gemma In Dedicatione Ecclesiae
a00593 A O coruscans lux stellarum o splendidissima specialis forma regalium nuptiarum o fulgens gemma tu es ornata in alta persona quae non habet maculatam rugam tu es etiam socia angelorum et civis sanctorum fuge fuge speluncam antiqui perditoris et veniens veni in palatium regis In Dedicatione Ecclesiae
a00594 H O ignee spiritus laus tibi sit qui in tympanis et citharis operaris mentes hominum de te flagrant et tabernacula animarum eorum vires ipsarum continent inde voluntas ascendit et gustum animae tribuit et ejus lucerna est desiderium intellectus te in dulcissimo sono advocat ac aedificia tibi cum rationalitate parat quae in aureis operibus sudat tu autem semper gladium habes illud abscidere quod noxiale pomum per nigerrimum homicidium profert quando nebula voluntatem et desideria tegit in quibus anima volat et undique circuit sed mens est ligatura voluntatis et desiderii cum vero animus se ita erigit quod requirit pupillam mali videre et maxillam nequitiae tu eum citius in igne comburis cum volueris sed et cum rationalitas se per mala opera ad prona declinat tu eam cum vis stringis et confringis et reducis per infusionem experimentorum quando autem malum ad te gladium suum educit tu illud in cor illius refringis sicut in primo perdito angelo fecisti ubi turrim superbiae illius in infernum dejecisti et ibi aliam turrim in publicanis et peccatoribus elevasti qui tibi peccata sua cum operibus suis confitentur unde omnes creaturae quae de te vivunt te laudant quia tu pretiosissimum ungentum es fractis et fetidis vulneribus ubi illa in pretiosissimas gemmas convertis nunc dignare nos omnes ad te colligere et ad recta itinera dirigere amen
a00595 H Ave generosa gloriosa et intacta puella tu pupilla castitatis tu materia sanctitatis quae deo placuit nam haec superna infusio in te fuit quod supernum verbum in te carnem induit tu candidum lilium quod deus ante omnem creaturam inspexit o pulcherrima et dulcissima quam valde deus in te delectabatur cum amplexione caloris sui in te posuit ita quod filius ejus de te lactatus est venter enim tuus gaudium habuit cum omnis caelestis symphonia de te sonuit quia virgo filium dei portasti ubi castitas tua in deo claruit viscera tua gaudium habuerunt sicut gramen super quod ros cadit cum ei viriditatem infundit ut et in te factum est o mater omnis gaudii nunc omnis ecclesia in gaudio rutilet ac in symphonia sonet propter dulcissimam virginem et laudabilem Mariam dei genetricem amen De BMV
a00596 H Matthias sanctus per electionem vir proeliator per victoriam ante sanguinem agni electionem non habuit sed tardus in scientia fuit quasi homo qui perfecte non vigilat donum dei illum excitavit unde ipse prae gaudio sicut gigas in viribus suis surrexit quia deus illum praevidit sicut hominem quem de limo formavit cum primus angelus cecidit qui deum negavit homo qui electionem vidit vae vae cecidit boves et arietes habuit sed faciem suam ab eis retrosum duxit et illos dimisit unde foveam carbonum invasit et desideria sua osculatus in studio suo illa sicut Olympum erexit tunc Matthias per electionem divinitatis sicut gigas surrexit quia deus illum posuit in locum quem perditus homo noluit o mirabile miraculum quod sic in illo resplenduit deus enim ipsum praevidit in miraculis suis cum nondum haberet meritum operationis sed mysterium dei in illo gaudium habuit quod idem per institutionem suam non habebat o gaudium gaudiorum quod deus sic operatur cum nescienti homini gratiam suam impendit ita quod parvulus nescit ubi magnus volat cujus alas deus parvulo tribuit deus enim gustum in illo habet qui seipsum nescit quia vox ejus ad deum clamat sicut Matthias fecit qui dixit o deus deus meus qui me creasti omnia opera mea tua sunt nunc ergo gaudeat omnis ecclesia in Matthia quem deus in foramine columbae sic elegit amen Matthiae
a00597 A O Bonifaci lux vivens vidit te similem viro sapienti qui puros rivulos ex deo fluentes ad deum remisisti cum viriditatem florum rigasti unde es amicus dei viventis et cristallus lucens in benevolentia rectarum viarum in quibus sapienter cucurristi Bonifacii
a00598 R O Euchari columba virtutem illius in signis tibi dedit qui olim in medio rotae clamitavit quem cum amplius corporaliter non vidisti plena signa in umbra illius perfecisti Eucharii
a00598a V Et sic in pectore ejus fulsisti ac in cherubin sigillum fecisti Eucharii
a00600 H Cum vox sanguinis Ursulae et innocentis turbae ejus ante thronum dei sonuit antiqua prophetia venit per radicem Mambrae in vera ostensione trinitatis et dixit iste sanguis nos tangit nunc omnes gaudeamus et postea venit congregatio agni per arietem in spinis pendentem et dixit laus sit in Jerusalem per ruborem hujus sanguinis deinde venit sacrificium vituli quod vetus lex ostendebat sacrificium laudis circumamicta varietate et quae faciem dei Moysi obnubilabat dorsum illi ostendens hoc sunt sacerdotes qui per linguas suas deum ostendunt et perfecte eum videre non possunt et dixerunt o nobilissima turba virgo ista quae in terris Ursula vocatur in summis columba nominatur quia innocentem turbam ad se collegit turba magna quam incombustus rubus significat et quam deus in prima radice plantaverat in homine quem de limo formaverat ut sine commixtione viri viveret cum clarissima voce clamavit in purissimo auro topazio et sapphyro circumamicta in auro nunc gaudeant omnes caeli et omnes populi cum illis ornentur amen XI milium Virginum
a00601 A Hodie aperuit nobis clausa porta quod serpens in muliere suffocavit unde lucet in aurora flos de virgine Maria De BMV
a00602 A O frondens virga in tua nobilitate stans sicut aurora procedit nunc gaude et laetare et nos debiles dignare a mala consuetudine liberare atque manum tuam porrige ad erigendum nos De BMV
a00603 A Laus trinitati quae sonus et vita ac creatrix omnium in vita ipsorum est et quae laus angelicae turbae et mirus splendor arcanorum quae hominibus ignota sunt est et quae in omnibus vita est De Trinitate
a00604 R Venit mane Maria Magdalena cum adhuc tenebrae essent ad monumentum Mariae Magdalenae
a00604a V Igne amoris ejus accensa ardebat desiderio et recedentibus discipulis non recedebat a monumento Mariae Magdalenae
a00605 A Ave spes nostra dei genetrix intacta Nativitas Domini
a00605a AV Ave illud ave per angelum accipiens Nativitas Domini
a00605b AV Ave concipiens patris splendorem benedicta Nativitas Domini
a00605c AV Ave casta sanctissima virgo sola innupta te glorificat omnis creatura matrem luminis Alleluia Alleluia Nativitas Domini
a00606 R Locutus est dominus* Fer. 4 Hebd. 3 Adv.
a00608 R Felix illa femina lacrimarum flumina orans profundebat vincens quaeque crimina semper mentis lumina sursum dirigebat Hedwigis
a00608a V Accinxit fortitudine lumbos suos et roboravit bracchium suum Hedwigis
a00609 R Orta stirpe regia fertur ad humilia ut sit in exemplum quare plena gratia refulgens per omnia Christo fit in templum Hedwigis
a00609a V Et haec erat in omnibus famosissima quoniam timebat deum valde Hedwigis
a00610 R Sit laus dei filio in sollemni praemio Hedwigis beatae cujus interventio sit nostra tuitio in adversitate Hedwigis
a00610a V Astitit regina a dextris dei in vestitu deaurato circumdata varietate Hedwigis
a00611 A Fulget in orbe dies hodie celeberrima toto gaudia millesies repetamus supplici voto Hedwigis
a00612 A Lux celebris micat in tenebris dulcedine plena ecclesia fulget hodie matrona serena Hedwigis
a00613 A Digna fide domina tibi de meritis meritorum rex hodie dat regna pie super astra polorum Hedwigis
a00614 A Hedwigis celebris cujus clarissima crebris fama nitet signis omni modulamine dignis Hedwigis
a00615 A Gaude solum Silesiae nam tua colona Hedwigis decus Trebnitiae nobilis matrona facta caelestis patriae civis et patrona transit ad culmen gloriae regni cum corona Hedwigis
a00615.1 A Gaude solum Slesiae nam tua colona Hedwigis decus Trebnitiae civis et patrona transit ad culmen gloriae regni cum corona Hedwigis
a00616 I Assunt sollemnia Hedwigis beatae canat ecclesia cum jucunditate Hedwigis
a00617 A Ex praeclaro conubio nata ducis Meraniae copulatur conjugio Henrico duci Silesiae Hedwigis
a00618 A Potita matrimonio prole dotatur nobili sed castitatis optio voto manet immobili Hedwigis
a00619 A Christianis cultibus prolem mancipatam sub honestis moribus servat educatam Hedwigis
a00620 A Mundanis honoribus finem volens dare haec ad vitam caelibem coepit anhelare Hedwigis
a00621 A A lege tori libera viri de consensu virtutum agit opera cordis in ascensu Hedwigis
a00622 A Dictis evangelicis aurem impendebat quodquod dici poterant missas audiebat Hedwigis
a00623 W Speciosa et pulchra tua Hedwigis
a00624 R Gaude prole tali nata ex te o Merania laude cujus honorata jubilat Silesia haec est Hedwigis beata refulgens per prodigia Hedwigis

Pages