Search chants

Displaying 34501 - 34600 of 62811
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
a01493 D Nil pro veritate Dom. in Palmis
a01494 D Quare ergo in cruce quasi non sit rex gloriae splendor et decus Sion pulcherimae bonus suus pater nimia victus caritate Dom. in Palmis
a01495 D Sic voluit sic filium tradidit pro servus ingratis et perditis gracias deo soli Dom. in Palmis
a01496 A Ave rex noster tu solus nostros miseratus errores patri obediens ductus es ad crucem mansuetus ut ovis ad occisionem tibi gloria tibi gloriosum hosanna tibi triumphus et victoria tibi summa laudis et honoris corona Dom. in Palmis
a01498 A Dixit autem dominus Simoni intravi in domum tuam oleo caput meum non unxisti haec vero lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit Ad Mandatum
a01499 R Surgit Jesus a cena et ponit vestimenta sua et cum accepisset lintheum precinxit se dixitque discipulis suis vos vocatis me magister et domine et vos benedicitis sum etenim si ego lavi vestros pedes dominus et magister et vos debetis alter alterius lavare pedes Ad Mandatum
a01499a V Misit denique aquam in pelvim et coepit lavare pedes discipulorum et ex tergere lintheo quo erat praecinctus dixitque discipulis suis Ad Mandatum
a01500 A Cum rex gloriae Christus infernum debellaturus intrasset et chorus angelicus portas principium tolli praeceperat sanctorum animae quae tenebantur in morte captive voce lacrimabile clamaverunt advenisti desiderabilis quem expectabamus in tenebris ut educeres hac nocte vinculatos de claustris te nostra vocabant suspiria te larga requirebant lamenta factus es spes desolatis magna consolatio in tormentis Fer. 6 in Parasceve
a01501 D Quid est hoc tam dure quod in vestro manet pectorae amarumque ductis animum Dom. Resurrectionis
a01502 D De Jesu nobis est dure manet in nos mors Jesu et ipsa nobis est incognita | Mortis ligno dampnaverunt impii quem cum impiis dire cruci dampnaverunt eum cum lanceaque perfuderunt Dom. Resurrectionis
a01503 D O vos Christicole quem quaeritis esse dolentes unguentoque sacro unguere quem cupitis Dom. Resurrectionis
a01504 D Quaerimus o superi cives Jesum crucifixum dicite quis nobis sustulit hunc miseris Dom. Resurrectionis
a01505 D Non jacet hic quia surrexit nolite timere en ecce locus ubi positus erat dominus Dom. Resurrectionis
a01506 D Venite et vidite locum ubi positus erat dominus alleluia alleluia Dom. Resurrectionis
a01507 D Vultum tristem jam mutate Jesum vivum suis nuntiate | Galilaeam nunc adite si placet videre festinate Dom. Resurrectionis
a01508 D Alleluia resurrexit dominus hodie resurrexit leo fortis Christus filius dei deo gratias dicite eia Dom. Resurrectionis
a01509 D Assunt feminae mente devote ferunt unguenta nimis optima corpus condire volunt quem amant Jesum | Quas tunc angelus sermone pio mentes pavidas demulcet ita cur hic viventem Jesum quaerites qui caeli tentet sceptra per saecula | Quae cum audissent nimis admirantes magno simul tremor concusse gaudentes et laetantes currere coeperunt Dom. Resurrectionis
a01510 D Adest Jesus carne innovatus visu pulchro nimisque amabilis salutans feminas purificans animas pedes ejus strinxerunt venerantes eis pia oscula praebuerunt Dom. Resurrectionis
a01511 D Meis haec nuntiate Galilaeam eant ibi a fratribusque videbor Dom. Resurrectionis
a01512 D Mane valde diluculo venit nimis ardens corpus quaerens in sepulchro qui continet omnia Dom. Resurrectionis
a01513 D En prospexit vidit angelos non esse ibi Jesum nimis tristatur animo |Flere coepit dicunt angeli cur ita tuas genas perfudit lacrimis | Tunc conversa vidit dominum hortulanum putat ignara fatur taliter Dom. Resurrectionis
a01514 D Si tu scire vis quidnam ego sum Jesus vocitor dei sum unicus filius tuum agnosce deum redemptorem | Tu es Maria quam ego amo meos omnium tibi primo cupio visus monstrare novum ut tuum inde sit laudabile cum gloria per saecula Dom. Resurrectionis
a01515 A Venite adoremus dominum et procidamus ante eum qui fecit nos quia ipse est dominus noster qui semet ipsum obtulit pro nobis deo patri sacrificium in odorem suavitatis affixus namque patibulo crucis redemit nos a peccatis referamus ergo illi gratias quia eruit nos a morte perpetua et transduxit nos ad caelestia sempiterna gaudia alleluia Dom. 4 p. Pascha
a01518 D Meum namque hic dominum quaesieram si tu eum scis dicito mihi ut inde eum auferam Dom. Resurrectionis
a01520 Li Miserere domine supplicantibus omnibus da nobis veniam | Rerum creator omnium ad te preces fundimus | Ecclesiam catholicam ab errore libera | Pro rege nostro petimus ejusque exercitu | Pontificique nostro vitae spatium tribue | Qui totum mundum respicis peccata nostra ablue | Dimitte nobis domine remissor clementissime | Exaudi preces supplicum pius redemptor omnium | Pacem rogamus omnibus parce aegrotantibus | Aerias temperies tu largiris domine Fer. 3 in Letaniis
a01521 Li Miserere pater juste et omnibus indulgentiam dona | Christe qui surrexisti tertia die a mortuis sedes ad dexteram patris aequitatem judicas suspende iram et gladium | Pontificique nostro vitae spatium tribue et omnem clerum ejus tibi laudes dicere precantes pro populo | Bracchium regis nostri aequitatem teneat barbaras omnes gentes illi converte domine petentes auxilium | Gemitum sacerdotum aspice piissime aperi pias aures et benignos oculos respice et exaudi nos | Lacrimas viduarum tu vide omnipotens et orphanos gementes Christe manum porrige clamantes assidue | Omnes ad te clamamus omnes preces fundimus ut deleas peccata et relaxes crimina afflictis crudeliter | Sic nobis pius pater misereri jubeas securi veniamus omnes ad judicium redempti tuo sanguine | Exaudi preces nostras pius pater omnium libera nos de morte rex aeternae gloriae hic et in perpetuum Fer. 2 in Letaniis
a01522 PS Benedicite omnia opera domini domino laudate et superexaltate eum in saecula Exaltatio Crucis
a01523 H Omnipotentem semper adorent et benedicant omne per aevum | Astra polorum cuncta chorique solque sororque lumina caeli | Sic quoque lymphae quaeque supernae ros pluviaeque spiritus omnis | Ignis et aestus cauma geluque frigus et ardor atque pruina | Nix glaciesque noxque diesque lux tenebraeque fulgura nubes | Arida montes germina colles flumina fontes pontus et undae | Omnia viva quae vehit aequor quae vehit aer terraque nutrit | Cuncta hominum gens Israel ipse Christicolaeque servuli quique | Sancti humilesque corde benigno tresque pusilli exsuperantes | Rite camini ignei flammas jussa tyranni temnere prompti
a01523.1 H Omnipotentem semper adorant et benedicunt omne per aevum || Astra polorum cuncta chorique solque sororque lumina caeli || Omni || Sic quoque lymphae quaeque supernae ros pluviaeque spiritus omnis || Omnipotentem || Ignis et aestus cauma geluque frigus et ardor atque pruina || Omni || Nix glacies noxque diesque lux tenebraeque fulgura nubes || Omnipotentem || Arida montes germina colles flumina fontes pontus et undae || Omni || Omnia viva quae venit aequor quae vehit aer terraque nutrit || Omni || Cuncta hominum gens Israel ipse christicolaeque servuli quique || Sancti humilesque corde benigno tresque pusilli exsuperantes || Omnipotentem || Rite camini ignei flammas jussa tyranni tempore prompti || Omni || Sit genitori laus genitoque lausque beato flamine sacro || Omni Sabbato Q.T. Sept.
a01524 A Martyr Christi ille regis semper invicti miles invictissime ora et in cercede pro cuntis fidentibus cuis patrocinus ut nobis dominus peccata dimmittat pacem tribuat morbos repellat aeristem periem et fruges nobis terrem concedat seritatem gentium comprimat atque in omni necessitate se in vocatibus ad esse dignetur amen
a01525 A Super populum tuum domine quaesumus benedictio copiosa descendat indulgentia veniat consolatio tribuatur fides sancta subcrescat redemptio sempiterna firmentur
a01526 A Monasterium istud circumda domine et angeli tui custodiant portas ejus et famulos tuos exaudi omnipotens
a01526a AV Signum salutis pone domine Jesu non permittas introire angelum percutientem alleluia
a01527 R Adducentur regi virgines domino XI milium Virginum
a01527a V Post eam proxime ejus offerentur tibi XI milium Virginum
a01528 H Fortem virili pectore laudemus omnes feminam quae sanctitatis gloria ubique fulget inclyta | Haec Christi amore saucia dum mundi amorem noxium horrescit ad caelestia iter peregit arduum | Carnem domans jejuniis dulcique mentem pabulo orationis nutriens caeli potitur gaudiis | Rex Christe virtus fortium qui magna solus efficis hujus precatu quaesumus audi benignus supplices | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito et nunc et in perpetuum Pro nec Virgine nec Martyre
a01529 R Michael et angeli ejus pugnabant cum dracone et draco pugnabat et angeli ejus et non praevaluerunt neque locus inventus est amplius eorum in caelo Michaelis
a01532 A Quae est spes nostra aut gaudium aut corona gloriae nisi tu domine jesu bone
a01533 A Adhuc me loquente in oratione ecce vir Gabriel quem videram a principio cito volans tetigit me in tempore sacrificii vespertini Gabrielis, Archang.
a01534 A Gaude mater magnae prolis ex te enim processit rutilans stella summi solis Annae
a01535 A Jucundare genetrix Mariae quae virgo deum peperit et mater est messiae Annae
a01536 A De torrente in via bibet propterea exaltabit caput et regnabit indutus decorem et fortitudinem De Corona Spinea
a01537 A Requievit super eum spiritus timoris domini corona sapientiae et exultationis decoravit illum De Corona Spinea
a01538 A Induit eum dominus vestimentis salutis et indumento justitiae quasi sponsum decoratum corona De Corona Spinea
a01539 A Rex aeternae gloriae pro nobis coronatus benedicet coronae anni benignitatis suae De Corona Spinea
a01540 A Exivit Jesus portans spineam coronam et purpureum vestimentum De Corona Spinea
a01541 A Cinxerunt David in modum coronae Saul et viri ejus Tiburtii, Susannae
a01542 A Et genuflexo ante eum illudebant ei dicentes ave rex judeorum et expuentes in eum acceperunt arundinem et percutiebant caput ejus Tiburtii, Susannae
a01543 H Quicumque christum quaeritis oculos in altum tollite illic licebit visere signum perennis gloriae Transfiguratio Dom.
a01543:02 HV Hæc stella quæ solis rotam vincit decore ac lumine venisse terris nuntiat cum carne terrestri Deum Epiphania
a01543:05 HV Hoc sidus æternum manet hæc stella numquam mergitur nec nubis occursu abditam obumbrat obductam facem Epiphania
a01543:16 HV Videte quod postquam magi eo apromunt munera stratique votis offerunt thus myrram aurum regium Epiphania
a01543:50 HV Gaudete quicquid gentium est Iudæa Roma Græcia Aegypte Thrax Persa Scytha rex unus omnes possidet Epiphania
a01543.1 H Quicumque Christum quaeritis oculos in altum tollite illic licebit visere signum perennis gloriae | Illustre quiddam cernimus quod nesciat finem pati sublime celsum interminum antiquius caelo et chao | Hic ille rex est gentium populique rex judaici promissus Abrahae patri ejusque in aevum semini | Hunc et prophetis testibus isdemque signatoribus testator et pater jubet audire nos et credere | Jesu tibi sit gloria qui te revelas parvulis cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula | Amen Transfiguratio Dom.
a01543d HV Gloria tibi domine qui apparuisti hodie cum patre et sancto spiritu in sempiterna secula amen Epiphania
a01544 W Potens in terra erit semen ejus R. Generatio rectorum benedicetur Joachimi
a01552 R O nephandum execrandum crudele convivium in quo mors prophetae datur saltatrici premium Decoll. Jo. Bapt.
a01552a V Detestetur omnis orbis talem conventiculum Decoll. Jo. Bapt.
a01553 R O beate Jo[hanne ...]m lux prophetarum gaudium apostolorum praeco [...] fidelium et sic tua sanctissima interevent[...]gere gaudia aeternae vitae Decoll. Jo. Bapt.
a01553a V Absolve quaesumus delicta populorum qui meruisti digito ostendere Christum Decoll. Jo. Bapt.
a01554 H Corona aurea ... Decoll. Jo. Bapt.
a01555 W Non fuit ... Decoll. Jo. Bapt.
a01563 H Non illam crucians ungula non ferae non virgae horribili vulnere commovent hinc lapsi e superum sedibus angeli caelesti dape recreant | Quin et deposita saevitie leo se rictu placido projicit ad pedes te Martina tamen dans gladius neci caeli coetibus inserit | Te thuris redolens ara vaporibus quae fumat precibus jugiter invocat et falsum perimens auspicium tui delet nominis omine | A nobis abigas lubrica gaudia tu qui martyribus dexter ades deus une trine tuis da famulis jubar quo clemens animos beas | Amen Martinae
a01564 H Tu natale solum protege tu bonae da pacis requiem christiadum plagis armorum strepitus et fera proelia in fines age Thracios | Et regum socians agmina sub crucis vexillo Solymas nexibus eximae vindexque innocui sanguinis hosticum robur funditus erue | Tu nostrum columen tu decus inclytum nostrarum obsequium respice mentium Romae vota libens excipe quae pio te ritu canit et colit | A nobis abigas lubrica gaudia tu qui martyribus dexter ades deus une trine tuis da famulis jubar quo clemens animos beas | Amen Martinae
a01566 H Regali solio fortis Iberiae Hermenegilde jubar gloria martyrum Christi quos amor almis caeli coetibus inserit | Ut perstas patiens pollicitum deo servans obsequium quo potius tibi nil proponis et arces cautus noxia quae placent | Ut motus cohibes pabula qui parant surgentis vitii non dubios agens per vestigia gressus quo veri via dirigit | Sit rerum domino jugis honor patri et natum celebrant ora precantium divinumque supremis flamen laudibus efferant | Amen Hermenegildi
a01567 H Egregie doctor Paule mores instrue et nostra tecum pectora in caelum trahe velate dum meridiem cernat fides et solis instar sola regnet caritas | Sit trinitati sempiterna gloria honor potestas atque jubilatio in unitate quae gubernat omnia per universa aeternitatis saecula | Amen Conversio Pauli
a01568 H Domare cordis impetus Elisabeth fortis inopsque deo servire regno praetulit | En fulgidis recepta caeli sedibus sidereaeque domus ditata sanctis gaudiis | Nunc regnat inter caelites beatior et premit astra docens quae vera sint regni bona | Patri potestas filioque gloria perpetuumque decus tibi sit alme spiritus | Amen Elisabeth Reginae Portugalliae
a01569 H Opes decusque regium reliqueras Elisabeth dei dicata numini recepta nunc bearis inter angelos libens ab hostium tuere nos dolis | Praei viamque dux salutis indica sequemur o sit una mens fidelium odor bonus sit omnis actio tuis id innuit rosis operta caritas | Beata caritas in arce siderum potens locare nos per omne saeculum patrique filioque summa gloria tibique laus perennis alme spiritus | Amen Elisabeth Reginae Portugalliae
a01570 H Pater superni luminis cum Magdalenam respicis flammas amoris excitas geluque solvis pectoris | Amore currit saucia pedes beatos ungere lavare fletu tergere comis et ore lambere | Adstare non timet cruci sepulchro inhaeret anxia truces nec horret milites pellit timorem caritas | O vera Christe caritas tu nostra purga crimina tu corda reple gratia tu redde caeli praemia | Patri simulque filio tibique sancte spiritus sicut fuit sit jugiter saeclum per omne gloria | Amen Mariae Magdalenae
a01570.1 H Pater superni luminis cum Margaritae respicis flammas amoris excitas geluque solvis pectoris | Repente tacta caelitus dolore currit saucia lavare fletu tergere vitae peractae vulnera | Vestes monile projicit impuri amoris pabulum artusque sacco hispido | O vera Christe caritas tu nostra purga crimina tu corda reple gratia tu redde caeli gaudia | Uni deo sit gloria pro multiforme gratia peccatium qui crimina remittit et dat praemia | Amen Margaritae Cortonensis
a01571 H Maria castis osculis lambit dei vestigia fletu rigat tergit comis detersa nardo perlinit | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito nunc et per omne saeculum | Amen Mariae Magdalenae
a01572 H Summi parentis unice vultu pio nos respice vocans ad arcem gloriae cor Magdalenae poenitens | Amissa drachma regio recondita est aerario et gemma deterso luto nitore vincit sidera | Jesu medela vulnerum spes una poenitentium per Magdalenae lacrymas peccata nostra diluas | Dei parens piissima Hevae nepotes flebiles de mille vitae fluctibus salutis in portum vehas | Uni deo sit gloria pro multiformi gratia peccantium qui crimina remittit et dat praemia | Amen Mariae Magdalenae
a01572.1 H Summi parentis unice vultu pio nos respice vocans ad arcem gloriae cor Margaritae poenitens | Amissa drachma regio recondita est aerario et gemma deterso luto nitore vincit sidera | Jesu medela vulnerum spes una poenitentium per Margaritae lacrimas peccata nostra diluas | Dei parens piissima hevae nepotes flebiles de mille vitae fluctibus salutis in portum vehas | Uni deo sit gloria pro multiformi gratia peccantium qui crimina remittit et dat praemia | Amen Margaritae Cortonensis
a01573 H Miris modis repente liber ferrea Christo jubente vincla Petrus exuit ovilis ille pastor et rector gregis vitae recludit pascua et fontes sacros ovesque servat creditas arcet lupos | Patri perenne sit per aevum gloria tibique laudes concinamus inclytas aeterne nate sit superne spiritus honor tibi decusque sancta jugiter laudetur omne trinitas per saeculum | Amen Vincula Petri
a01573:02 HV Patri perenne sit per aevum gloria tibique laudes concinamus inclytas aeterne nate sit superne spiritus honor tibi decusque sancta jugiter laudetur omne trinitas per saeculum Vincula Petri
a01575 H Regis superni nuntia domum paternam deseris terris Teresa barbaris Christum datura aut sanguinem | Sed te manet suavior mors poena poscit dulcior divini amoris cuspide in vulnus icta concides | O caritatis victima tu corda nostra concrema tibique gentes creditas Averni ab igne libere | Sit laus patri cum filio et spiritu paraclito tibique sancta trinitas nunc et per omne saeculum | Amen Teresiae Virginis
a01576 H Haec est dies qua candidae instar columbae caelitum ad sacra templa spiritus se transtulit Teresiae | Sponsique voces audiit veni soror de vertice Carmeli ad agni nuptias veni ad coronam gloriae | Te sponse Jesu virginum beati adorent ordines et nuptiali cantico laudent per omne saeculum | Amen Teresiae Virginis
a01577 H Placare Christe servulis quibus patris clementiam tuae ad tribunal gratiae patrona virgo postulat | Et vos beata per novem distincta gyros agmina antiqua cum praesentibus futura damna pellite | Apostoli cum vatibus apud severum judicem veris reorum fletibus exposcite indulgentiam | Vos purpurati martyres vos candidati praemio confessionis exsules vocate nos in patriam | Chorea casta virginum et quos eremus incolas transmisit astris caelitum locate nos in sedibus | Auferte gentem perfidam credentium de finibus ut unus omnes unicum ovile nos pastor regat | Deo patri sit gloria natoque patris unico sancto simul paraclito in sempiterna saecula | Amen Omnium Sanctorum
a01578 H Salutis aeternae dator Jesu redemptis subveni virgo parens clementiae dona salutem servulis | Vos angelorum milia patrumque caetus agmina canora vatum vos reis precamini indulgentiam | Baptista Christi praevius summique caeli claviger cum ceteris apostolis nexus resolvant criminum | Cohors triumphans martyrum almus sacerdotum chorus et virginalis castitas nostros reatus abluant | Quicumque in alta siderum regnatis aula principes favete votis supplicum qui dona caeli flagitant | Virtus honor laus gloria deo patri cum filio sancto simul paraclito in saeculorum saecula Omnium Sanctorum
a01578:01 HV Salutis aeternae dator Jesu redemptis subveni virgo parens clementiae dona salutem servulis Omnium Sanctorum
a01578:02 HV Vos angelorum milia patrumque coetus agmina canora vatum vos reis precamini indulgentiam Omnium Sanctorum
a01578:03 HV Baptista Christi praevius summique caeli claviger cum ceteris apostolis nexus resolvant criminum Omnium Sanctorum
a01578:04 HV Cohors triumphans martyrum almus sacerdotum chorus et virginalis castitas nostros reatus abluant Omnium Sanctorum
a01578:05 HV Quicumque in alta siderum regnatis aula principes favete votis supplicum qui dona caeli flagitant Omnium Sanctorum
a01578:06 HV Virtus honor laus gloria deo patri cum filio sancto simul paraclito in saeculorum saecula Omnium Sanctorum
a01578.1 H Avete solitudinis claustrique mites incolae qui pertulistis impios coetus furentis tartari | Cohors triumphans martyrum almus sacerdotum chorus et virginalis castitas nostros reatus abluant | Quicumque in alta siderum regnatis aula principes favete votis supplicum qui dona caeli flagitant | Virtus honor laus gloria deo patri cum filio sancto simul paraclito in saeculorum saecula
a01578.1:01 HV Avete solitudinis claustrique mites incolae qui pertulistis impios coetus furentis tartari
a01579 H Exsultet orbis gaudiis caelum resultet laudibus apostolorum gloriam tellus et astra concinunt | Vos saeculorum judices et vera mundi lumina votis precamur cordium audite voces supplicum | Qui templa caeli clauditis serasque verbo solvitis nos a reatu noxios solvi jubete quaesumus | Praecepta quorum protinus languor salusque sentiunt sanate mentes languidas augete nos virtutibus | Ut cum redibit arbiter in fine Christus saeculi nos sempiterni gaudii concedat esse compotes | Patri simulque filio tibique sancte spiritus sicut fuit sit jugiter saeculum per omne gloria Comm. Apostolorum et Evangelistarum
a01579:01 HV Exsultet orbis gaudiis caelum resultet laudibus apostolorum gloriam tellus et astra concinunt Comm. Apostolorum et Evangelistarum
a01579:02 HV Vos saeculorum judices et vera mundi lumina votis precamur cordium audite voces supplicum Comm. Apostolorum et Evangelistarum
a01579:03 HV Qui templa caeli clauditis serasque verbo solvitis nos a reatu noxios solvi jubete quaesumus Comm. Apostolorum et Evangelistarum
a01579:04 HV Praecepta quorum protinus languor salusque sentiunt sanate mentes languidas augete nos virtutibus Comm. Apostolorum et Evangelistarum
a01579:05 HV Ut cum redibit arbiter in fine Christus saeculi nos sempiterni gaudii concedat esse compotes Comm. Apostolorum et Evangelistarum
a01579:06 HV Patri simulque filio tibique sancte spiritus sicut fuit sit jugiter saeculum per omne gloria Comm. Apostolorum et Evangelistarum
a01588a HV Specie ...
a01590 H Caelestis urbs Jerusalem beata pacis visio quae celsa de viventibus saxis ad astra tolleris sponsaeque ritu cingeris mille angelorum millibus | O sorte nupta prospera dotata patris gloria respersa sponsi gratia regina formosissima Christo jugata principi caeli corusca civitas | Hic margaritis emicant patentque cunctis ostia virtute namque praevia mortalis illuc ducitur amore Christi percitus tormenta quisquis sustinet | Scalpri salubris ictibus et tunsione plurima fabri polita malleo hanc saxa molem construunt aptisque juncta nexibus locantur in fastigio | Decus parenti debitum sit usquequaque altissimo natoque patris unico et inclyto paraclito cui laus potestas gloria aeterna sit per saecula | Amen In Dedicatione Ecclesiae
a01591 H Alto ex olympi vertice summi parentis filius ceu monte desectus lapis terras in imas decidens domus supernae et infimae utrumque junxit angulum | Sed illa sedes caelitum semper resultat laudibus deumque trinum et unicum jugi canore praedicat illi canentes jungimur almae sionis aemuli | Haec templa rex caelestium imple benigno lumine huc o rogatus adveni plebisque vota suscipe et nostra corda jugiter perfunde caeli gratia | Hic impetrent fidelium voces precesque supplicum domus beatae munera patrisque donis gaudeant donec soluti corpore sedes beatas impleant | Decus parenti debitum sit usquequaque altissimo natoque patris unico et inclyto paraclito cui laus potestas gloria aeterna sit per saecula | Amen In Dedicatione Ecclesiae
a01592 H Nullis te genitor blanditiis trahit non vitae caperis divitis otio gemmarumve nitore regnandive cupidine | Diris non acies te gladii minis nec terret perimens carnificis furor nam mansura caducis praefers gaudia caelitum | Nunc nos e superum protege sedibus clemens atque preces dum canimus tua quaesitam nece palmam pronis auribus excipe | Sit rerum domino jugis honor patri et natum celebrant ora precantium divinumque supremis flamen laudibus efferant | Hermenegildi
a01593 H Te splendor et virtus patris te vita Jesu cordium ab ore qui pendent tuo laudamus inter angelos | Tibi mille densa millium ducum corona militat sed explicat victor crucem Michael salutis signifer | Draconis hic dirum caput in ima pellit tartara ducemque cum rebellibus caelesti ab arce fulminat | Contra ducem superbiae sequamur hunc nos principem ut detur ex agni throno nobis corona gloriae | Patri simulque filio tibique sancte spiritus sicut fuit sit jugiter saeculum per omne gloria | Amen Appar. Michaelis
a01595 H Antra deserti teneris sub annis civium turmas fugiens petisti ne levi posses maculare vitam crimine linguae | Praebuit durum tegumen camelus artubus sacris strophium bidentes cui latex haustum sociata pastum mella locustis | Caeteri tantum cecinere vatum corde praesago jubar affuturum tu quidem mundi scelus auferentem indice prodis | Non fuit casti spatium per orbis sanctior quisquam genitus Joanne qui nefas saecli meruit lavantem tingere lymphis | Sit decus patri genitaeque proli et tibi compar utriusque virtus spiritus semper deus unus omni temporis aevo | Amen Joannis Baptistae

Pages