Search chants
Displaying 32501 - 32550 of 61313
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast |
|---|---|---|---|
| 920024 | PS | In finem psalmus David ad te domine levavi animam meam | Deus meus in te confido non erubescam | Neque irrideant me inimici mei etenim universi qui sustinent te non confundentur | Confundantur omnes iniqua agentes supervacue vias tuas domine demonstra mihi et semitas tuas edoce me | Dirige me in veritate tua et doce me quia tu es deus salvator meus et te sustinui tota die | Reminiscere miserationum tuarum domine et misericordiarum tuarum quae a saeculo sunt | Delicta juventutis meae et ignorantias meas ne memineris secundum misericordiam tuam memento mei tu propter bonitatem tuam domine | Dulcis et rectus dominus propter hoc legem dabit delinquentibus in via | Diriget mansuetos in judicio docebit mites vias suas | Universae viae domini misericordia et veritas requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus | Propter nomen tuum domine propitiaberis peccato meo multum est enim | Quis est homo qui timet dominum legem statuit ei in via quam elegit | Anima ejus in bonis demorabitur et semen ejus hereditabit terram | Firmamentum est dominus timentibus eum et testamentum ipsius ut manifestetur illis | Oculi mei semper ad dominum quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos | Respice in me et miserere mei quia unicus et pauper sum ego | Tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de necessitatibus meis erue me | Vide humilitatem meam et laborem meum et dimitte universa delicta mea | Respice inimicos meos quoniam multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me | Custodi animam meam et erue me non erubescam quoniam speravi in te | Innocentes et recti adhaeserunt mihi quia sustinui te | Libera deus Israel ex omnibus tribulationibus suis | |
| 920025 | PS | In finem psalmus David judica me domine quoniam ego in innocentia mea ingressus sum et in domino sperans non infirmabor | Proba me domine et tenta me ure renes meos et cor meum | Quoniam misericordia tua ante oculos meos est et complacui in veritate tua | Non sedi cum concilio vanitatis et cum iniqua gerentibus non introibo | Odivi ecclesiam malignantium et cum impiis non sedebo | Lavabo inter innocentes manus meas et circumdabo altare tuum domine | Ut audiam vocem laudis et enarrem universa mirabilia tua | Domine dilexi decorem domus tuae et locum habitationis gloriae tuae | Ne perdas cum impiis deus animam meam et cum viris sanguinum vitam meam | In quorum manibus iniquitates sunt dextera eorum repleta est muneribus | Ego autem in innocentia mea ingressus sum redime me et miserere mei | Pes meus stetit in directo in ecclesiis benedicam te domine | |
| 920026 | PS | Psalmus David priusquam liniretur dominus illuminatio mea et salus mea quem timebo dominus protector vitae meae a quo trepidabo | Dum appropiant super me nocentes ut edant carnes meas qui tribulant me inimici mei ipsi infirmati sunt et ceciderunt | Si consistant adversum me castra non timebit cor meum si exsurgat adversum me praelium in hoc ego sperabo | Unam petii a domino hanc requiram ut inhabitem in domo domini omnibus diebus vitae meae ut videam voluptatem domini et visitem templum ejus | Quoniam abscondit me in tabernaculo suo in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui | In petra exaltavit me et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos circuivi et immolavi in tabernaculo ejus hostiam vociferationis cantabo et psalmum dicam domino | Exaudi domine vocem meam qua clamavi ad te miserere mei et exaudi me | Tibi dixit cor meum exquisivit te facies mea faciem tuam domine requiram | Ne avertas faciem tuam a me ne declines in ira a servo tuo adjutor meus esto ne derelinquas me neque despicias me deus salutaris meus | Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me dominus autem assumpsit me | Legem pone mihi domine in via tua et dirige me in semitam rectam propter inimicos meos | Ne tradideris me in animas tribulantium me quoniam insurrexerunt in me testes iniqui et mentita est iniquitas sibi | Credo videre bona domini in terra viventium | Exspecta dominum viriliter age et confortetur cor tuum et sustine dominum | |
| 920027 | PS | Psalmus ipsi David ad te domine clamabo deus meus ne sileas a me nequando taceas a me et assimilabor descendentibus in lacum | Exaudi domine vocem deprecationis meae dum oro ad te dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum | Ne simul trahas me cum peccatoribus et cum operantibus iniquitatem ne perdas me quiloquuntur pacem cum proximo suo mala autem in cordibus eorum | Da illis secundum opera eorum et secundum nequitiam adinventionum ipsorum secundum opera manuum eorum tribue illis redde retributionem eorum ipsis | Quoniam non intellexerunt opera domini et in opera manuum ejus destrues illos et non aedificabis eos | Benedictus dominus quoniam exaudivit vocem deprecationis meae | Dominus adjutor meus et protector meus in ipso speravit cor meum et adjutus sum et refloruit caro mea et ex voluntate mea confitebor ei | Dominus fortitudo plebis suae et protector salvationum christi sui est | Salvum fac populum tuum domine et benedic hereditati tuae et rege eos et extolle illos usque in aeternum | |
| 920028 | PS | Psalmus David in consummatione tabernaculi afferte domino filii dei afferte domino filios arietum | Afferte domino gloriam et honorem afferte domino gloriam nomini ejus adorate dominum in atrio sancto ejus | Vox domini super aquas deus majestatis intonuit dominus super aquas multas | Vox domini in virtute vox domini in magnificentia | Vox domini confringentis cedros et confringet dominus cedros Libani | Et comminuet eas tamquam vitulum Libani et dilectus quemadmodum filius unicornium | Vox domini intercidentis flammam ignis | Vox domini concutientis desertum et commovebit dominus desertum Cades | Vox domini praeparantis cervos et revelabit condensa et in templo ejus omnes dicent gloriam | Dominus diluvium inhabitare facit et sedebit dominus rex in aeternum dominus virtutem populo suo dabit dominus benedicet populo suo in pace | |
| 920029 | PS | Psalmus canti in dedicatione domus David | Exaltabo te domine quoniam suscepisti me nec delectasti inimicos meos super me | Domine deus meus clamavi ad te et sanasti me | Domine eduxisti ab inferno animam meam salvasti me a descendentibus in lacum | Psallite domino sancti ejus et confitemini memoriae sanctitatis ejus | Quoniam ira in indignatione ejus et vita in voluntate ejus ad vesperum demorabitur fletus et ad matutinum laetitia | Ego autem dixi in abundantia mea non movebor in aeternum | Domine in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem avertisti faciem tuam a me et factus sum conturbatus | Ad te domine clamabo et ad deum meum deprecabor | Quae utilitas in sanguine meo dum descendo in corruptionem numquid confitebitur tibi pulvis aut annuntiabit veritatem tuam | Audivit dominus et misertus est mei dominus factus est adjutor meus | Convertisti planctum meum in gaudium mihi conscidisti saccum meum et circumdedisti me laetitia | Ut cantet tibi gloria mea et non compungar domine deus meus in aeternum confitebor tibi | |
| 920030 | PS | In finem psalmus David pro extasi | In te domine speravi non confundar in aeternum in justitia tua libera me | Inclina ad me aurem tuam accelera ut eruas me esto mihi in deum protectorem et in domum refugii ut salvum me facias | Quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu et propter nomen tuum deduces me et enutries me | Educes me de laqueo hoc quem absconderunt mihi quoniam tu es protector meus | In manus tuas commendo spiritum meum redemisti me domine deus veritatis | Odisti observantes vanitates supervacue ego autem in domino speravi | Exsultabo et laetabor in misericordia tua quoniam respexisti humilitatem meam salvasti de necessitatibus animam meam | Nec conclusisti me in manibus inimici statuisti in loco spatioso pedes meos | Miserere mei domine quoniam tribulor conturbatus est in ira oculus meus anima mea et venter meus | Quoniam defecit in dolore vita mea et anni mei in gemitibus infirmata est in paupertate virtus mea et ossa mea conturbata sunt | Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium et vicinis meis valde et timor notis meis qui videbant me foras fugerunt a me | Oblivioni datus sum tamquam mortuus a corde factus sum tamquam vas perditum | Quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu in eo dum convenirent simul adversum me accipere animam meam consiliati sunt | Ego autem in te speravi domine dixi deus meus es tu | In manibus tuis sortes meae eripe me de manu inimicorum meorum et a persequentibus me | Illustra faciem tuam super servum tuum salvum me fac in misericordia tua | Domine non confundar quoniam invocavi te erubescant impii et deducantur in infernum | Muta fiant labia dolosa quae loquuntur adversus justum iniquitatem in superbia et in abusione | Quam magna multitudo dulcedinis tuae domine quam abscondisti timentibus te perfecisti eis qui sperant in te in conspectu filiorum hominum | Abscondes eos in abscondito faciei tuae a conturbatione hominum proteges eos in tabernaculo tuo a contradictione linguarum | Benedictus dominus quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita | Ego autem dixi in excessu mentis meae projectus sum a facie oculorum tuorum ideo exaudisti vocem orationis meae dum clamarem ad te | Diligite dominum omnes sancti ejus quoniam veritatem requiret dominus et retribuet abundanter facientibus superbiam | Viriliter agite et confortetur cor vestrum omnes qui speratis in domino | |
| 920031 | PS | Ipsi David intellectus beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata | Beatus vir cui non imputavit dominus peccatum nec est in spiritu ejus dolus | Quoniam tacui inveteraverunt ossa mea dum clamarem tota die | Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua conversus sum in aerumna mea dum configitur spina | Delictum meum cognitum tibi feci et injustitiam meam non abscondi dixi confitebor adversum me injustitiam meam domino et tu remisisti impietatem peccati mei | Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno verumtamen in diluvio aquarum multarum ad eum non approximabunt | Tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me exsultatio mea erue me a circumdantibus me | Intellectum tibi dabo et instruam te in via hac qua gradieris firmabo super te oculos meos | Nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellectus in camo et freno maxillas eorum constringe qui non approximant ad te | Multa flagella peccatoris sperantem autem in domino misericordia circumdabit | Laetamini in domino et exsultate justi et gloriamini omnes recti corde | |
| 920032 | PS | Psalmus David exsultate justi in domino rectos decet collaudatio | Confitemini domino in cithara in psalterio decem chordarum psallite illi | Cantate ei canticum novum bene psallite ei in vociferatione | Quia rectum est verbum domini et omnia opera ejus in fide | Diligit misericordiam et judicium misericordia domini plena est terra | Verbo domini caeli firmati sunt et spiritu oris ejus omnis virtus eorum | Congregans sicut in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos | Timeat dominum omnis terra ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem | Quoniam ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt | Dominus dissipat consilia gentium reprobat autem cogitationes populorum et reprobat consilia principum | Consilium autem domini in aeternum manet cogitationes cordis ejus in generatione et generationem | Beata gens cujus est dominus deus ejus populus quem elegit in hereditatem sibi | De caelo respexit dominus vidit omnes filios hominum | De praeparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram | Qui finxit sigillatim corda eorum qui intellegit omnia opera eorum | Non salvatur rex per multam virtutem et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suae | Fallax equus ad salutem in abundantia autem virtutis suae non salvabitur | Ecce oculi domini super metuentes eum et in eis qui sperant super misericordia ejus | Ut eruat a morte animas eorum et alat eos in fame | Anima nostra sustinet dominum quoniam adjutor et protector noster est | Quia in eo laetabitur cor nostrum et in nomine sancto ejus speravimus | Fiat misericordia tua domine super nos quemadmodum speravimus in te | |
| 920033 | PS | David cum immutavit vultum suum coram Achimelech et dimisit eum et abiit | Benedicam dominum in omni tempore semper laus ejus in ore meo | In domino laudabitur anima mea audiant mansueti et laetentur | Magnificate dominum mecum et exaltemus nomen ejus in idipsum | Exquisivi dominum et exaudivit me et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me | Accedite ad eum et illuminamini et facies vestrae non confundentur | Iste pauper clamavit et dominus exaudivit eum et de omnibus tribulationibus ejus salvavit eum | Immittet angelus domini in circuitu timentium eum et eripiet eos | Gustate et videte quoniam suavis est dominus beatus vir qui sperat in eo | Timete dominum omnes sancti ejus quoniam non est inopia timentibus eum | Divites eguerunt et esurierunt inquirentes autem dominum non minuentur omni bono | Venite filii audite me timorem domini docebo vos | Quis est homo qui vult vitam diligit dies videre bonos | Prohibe linguam tuam a malo et labia tua ne loquantur dolum | Diverte a malo et fac bonum inquire pacem et persequere eam | Oculi domini super justos et aures ejus in preces eorum | Vultus autem domini super facientes mala ut perdat de terra memoriam eorum | Clamaverunt justi et dominus exaudivit eos et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos | Juxta est dominus iis qui tribulato sunt corde et humiles spiritu salvabit | Multae tribulationes justorum et de omnibus his liberabit eos dominus | Custodit dominus omnia ossa eorum unum ex his non conteretur | Mors peccatorum pessima et qui oderunt justum delinquent | Redimet dominus animas servorum suorum et non delinquent omnes qui sperant in eo | |
| 920034 | PS | Ipsi David judica domine nocentes me expugna impugnantes me | Apprehende arma et scutum et exsurge in adjutorium mihi | Effunde frameam et conclude adversus eos qui persequuntur me dic animae meae salus tua ego sum | Confundantur et revereantur quaerentes animam meam avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala | Fiant tamquam pulvis ante faciem venti et angelus domini coarctans eos | Fiat via illorum tenebrae et lubricum et angelus domini persequens eos | Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui supervacue exprobraverunt animam meam | Veniat illi laqueus quem ignorat et captio quam abscondit apprehendat eum et in laqueum cadat in ipsum | Anima autem mea exsultabit in domino et delectabitur super salutari suo | Omnia ossa mea dicent domine quis similis tibi eripiens inopem de manu fortiorum ejus egenum et pauperem a diripientibus eum | Surgentes testes iniqui quae ignorabam interrogabant me | Retribuebant mihi mala pro bonis sterilitatem animae meae | Ego autem cum mihi molesti essent induebar cilicio humiliabam in jejunio animam meam et oratio mea in sinu meo convertetur | Quasi proximum et quasi fratrem nostrum sic complacebam quasi lugens et contristatus sic humiliabar | Et adversum me laetati sunt et convenerunt congregata sunt super me flagella et ignoravi | Dissipati sunt nec compuncti tentaverunt me subsannaverunt me subsannatione frenduerunt super me dentibus suis | Domine quando respicies restitue animam meam a malignitate eorum a leonibus unicam meam | Confitebor tibi in ecclesia magna in populo gravi laudabo te | Non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique qui oderunt me gratis et annuunt oculis | Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur et in iracundia terrae loquentes dolos cogitabant | Et dilataverunt super me os suum dixerunt euge euge viderunt oculi nostri | Vidisti domine ne sileas domine ne discedas a me | Exsurge et intende judicio meo deus meus et dominus meus in causam meam | Judica me secundum justitiam tuam domine deus meus et non supergaudeant mihi | Non dicant in cordibus suis euge euge animae nostrae nec dicant devoravimus eum | Erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis induantur confusione et reverentia qui magna loquuntur super me | Exsultent et laetentur qui volunt justitiam meam et dicant semper magnificetur dominus qui volunt pacem servi ejus | Et lingua mea meditabitur justitiam tuam tota die laudem tuam | |
| 920035 | PS | In finem servo domini ipsi David | Dixit injustus ut delinquat in semetipso non est timor dei ante oculos ejus | Quoniam dolose egit in conspectu ejus ut inveniatur iniquitas ejus ad odium | Verba oris ejus iniquitas et dolus noluit intellegere ut bene ageret | Iniquitatem meditatus est in cubili suo astitit omni viae non bonae malitiam autem non odivit | Domine in caelo misericordia tua et veritas tua usque ad nubes | Justitia tua sicut montes dei judicia tua abyssus multa homines et jumenta salvabis domine quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam deus filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt | Inebriabuntur ab ubertate domus tuae et torrente voluptatis tuae potabis eos | Quoniam apud te est fons vitae et in lumine tuo videbimus lumen | Praetende misericordiam tuam scientibus te et justitiam tuam his qui recto sunt corde | Non veniat mihi pes superbiae et manus peccatoris non moveat me | Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem expulsi sunt nec potuerunt stare | |
| 920036 | PS | Psalmus ipsi David noli aemulari in malignantibus neque zelaveris facientes iniquitatem | Quoniam tamquam foenum velociter arescent et quemadmodum olera herbarum cito decident | Spera in domino et fac bonitatem et inhabita terram et pasceris in divitiis ejus | Delectare in domino et dabit tibi petitiones cordis tui | Revela domino viam tuam et spera in eo et ipse faciet | Et educet quasi lumen justitiam tuam et judicium tuum tamquam meridiem | Subditus esto domino et ora eum noli aemulari in eo qui prosperatur in via sua in homine faciente injustitias | Desine ab ira et derelinque furorem noli aemulari ut maligneris | Quoniam qui malignantur exterminabuntur sustinentes autem dominum ipsi hereditabunt terram | Et adhuc pusillum et non erit peccator et quaeres locum ejus et non invenies | Mansueti autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis | Observabit peccator justum et stridebit super eum dentibus suis | Dominus autem irridebit eum quoniam prospicit quod veniet dies ejus | Gladium evaginaverunt peccatores intenderunt arcum suum ut dejiciant pauperem et inopem ut trucident rectos corde | Gladius eorum intret in corda ipsorum et arcus eorum confringatur | Melius est modicum justo super divitias peccatorum multas | Quoniam bracchia peccatorum conterentur confirmat autem justos dominus | Novit dominus dies immaculatorum et hereditas eorum in aeternum erit | Non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur | Quia peccatores peribunt inimici vero domini mox ut honorificati fuerint et exaltati deficientes quemadmodum fumus deficient | Mutuabitur peccator et non solvet justus autem miseretur et tribuet | Quia benedicentes ei hereditabunt terram maledicentes autem ei disperibunt | Apud dominum gressus hominis dirigentur et viam ejus volet | Cum ceciderit non collidetur quia dominus supponit manum suam | Junior fui etenim senui et non vidi justum derelictum nec semen ejus quaerens panem | Tota die miseretur et commodat et semen illius in benedictione erit | Declina a malo et fac bonum et inhabita in saeculum saeculi | Quia dominus amat judicium et non derelinquet sanctos suos in aeternum conservabuntur injusti punientur et semen impiorum peribit | Justi autem hereditabunt terram et inhabitabunt in saeculum saeculi super eam | Os justi meditabitur sapientiam et lingua ejus loquetur judicium | Lex dei ejus in corde ipsius et non supplantabuntur gressus ejus | Considerat peccator justum et quaerit mortificare eum | Dominus autem non derelinquet eum in manibus ejus nec damnabit eum cum judicabitur illi | Exspecta dominum et custodi viam ejus et exaltabit te ut hereditate capias terram cum perierint peccatores videbis | Vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani | Et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus locus ejus | Custodi innocentiam et vide aequitatem quoniam sunt reliquiae homini pacifico | Injusti autem disperibunt simul reliquiae impiorum interibunt | Salus autem justorum a domino et protector eorum in tempore tribulationis | Et adjuvabit eos dominus et liberabit eos et eruet eos a peccatoribus et salvabit eos quia speraverunt in eo | |
| 920037 | PS | Psalmus David in rememorationem de sabbato | Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me | Quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi et confirmasti super me manum tuam | Non est sanitas in carne mea a facie irae tuae non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum | Quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum et sicut onus grave gravatae sunt super me | Putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae a facie insipientiae meae | Miser factus sum et curvatus sum usque in finem tota die contristatus ingrediebar | Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus et non est sanitas in carne mea | Afflictus sum et humiliatus sum nimis rugiebam a gemitu cordis mei | Domine ante te omne desiderium meum et gemitus meus a te non est absconditus | Cor meum conturbatum est dereliquit me virtus mea et lumen oculorum meorum et ipsum non est mecum | Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt et steterunt et qui juxta me erant de longe steterunt et vim faciebant qui quaerebant animam meam | Et qui inquirebant mala mihi locuti sunt vanitates et dolos tota die meditabantur | Ego autem tamquam surdus non audiebam et sicut mutus non aperiens os suum | Et factus sum sicut homo non audiens et non habens in ore suo redargutiones | Quoniam in te domine speravi tu exaudies me domine deus meus | Quia dixi nequando supergaudeant mihi inimici mei et dum commoventur pedes mei super me magna locuti sunt | Quoniam ego in flagella paratus sum et dolor meus in conspectu meo semper | Quoniam iniquitatem meam annuntiabo et cogitabo pro peccato meo | Inimici autem mei vivunt et confirmati sunt super me et multiplicati sunt qui oderunt me inique | Qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi quoniam sequebar bonitatem | Ne derelinquas me domine deus meus ne discesseris a me | Intende in adjutorium meum domine deus salutis meae | |
| 920038 | PS | In finem ipsi Idithun canticum David | Dixi custodiam vias meas locutus sum in lingua mea posui ori meo custodiam cum consisteret peccator adversum me | Obmutui et humiliatus sum et silui a bonis et dolor meus renovatus est | Concaluit cor meum intra me et in meditatione mea exardescet ignis | Locutus sum in lingua mea notum fac mihi domine finem meum et numerum dierum meorum quis est ut sciam quid desit mihi | Ecce mensurabiles posuisti dies meos et substantia mea tamquam nihilum ante te verumtamen universa vanitas omnis homo vivens | Verumtamen in imagine pertransit homo sed et frustra conturbatur thesaurizat et ignorat cui congregabit ea | Et nunc quae est exspectatio mea nonne dominus et substantia mea apud te est | Ab omnibus iniquitatibus meis erue me opprobrium insipienti dedisti me | Obmutui et non aperui os meum quoniam tu fecisti | Amove a me plagas tuas | A fortitudine manus tuae ego defeci in increpationibus propter iniquitatem corripuisti hominem et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus verumtamen vane conturbatur omnis homo | Exaudi orationem meam domine et deprecationem meam auribus percipe lacrimas meas ne sileas quoniam advena ego sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei | Remitte mihi ut refrigerer priusquam abeam et amplius non ero | |
| 920039 | PS | In finem psalmus ipsi David | Exspectans exspectavi dominum et intendit mihi | Et exaudivit preces meas et eduxit me de lacu miseriae et de luto faecis et statuit super petram pedes meos et direxit gressus meos | Et immisit in os meum canticum novum carmen deo nostro videbunt multi et timebunt et sperabunt in domino | Beatus vir cujus est nomen domini spes ejus et non respexit in vanitates et insanias falsas | Multa fecisti tu domine deus meus mirabilia tua et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi annuntiavi et locutus sum multiplicati sunt super numerum | Sacrificium et oblationem noluisti aures autem perfecisti mihi holocaustum et pro peccato non postulasti | Tunc dixi ecce venio in capite libri scriptum est de me | ut facerem voluntatem tuam deus meus volui et legem tuam in medio cordis mei | Annuntiavi justitiam tuam in ecclesia magna ecce labia mea non prohibebo domine tu scisti | Justitiam tuam non abscondi in corde meo veritatem tuam et salutare tuum dixi non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam a concilio multo | Tu autem domine ne longe facias miserationes tuas a me misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me | Quoniam circumdederunt me mala quorum non est numerus comprehenderunt me iniquitates meae et non potui ut viderem multiplicatae sunt super capillos capitis mei et cor meum dereliquit me | Complaceat tibi domine ut eruas me domine ad adjuvandum me respice | Confundantur et revereantur simul qui quaerunt animam meam ut auferant eam convertantur retrorsum et revereantur qui volunt mihi mala | Ferant confestim confusionem suam qui dicunt mihi euge euge | Exsultent et laetentur super te omnes quaerentes te et dicant semper magnificetur dominus qui diligunt salutare tuum | Ego autem mendicus sum et pauper dominus sollicitus est mei adjutor meus et protector meus tu es deus meus ne tardaveris | |
| 920040 | PS | In finem psalmus ipsi David | Beatus qui intellegit super egenum et pauperem in die mala liberabit eum dominus | Dominus conservet eum et vivificet eum et beatum faciat eum in terra et non tradat eum in animam inimicorum ejus | Dominus opem ferat illi super lectum doloris ejus universum stratum ejus versasti in infirmitate ejus | Ego dixi domine miserere mei sana animam meam quia peccavi tibi | Inimici mei dixerunt mala mihi quando morietur et peribit nomen ejus | Et si ingrediebatur ut videret vana loquebatur cor ejus congregavit iniquitatem sibi egrediebatur foras et loquebatur | In idipsum adversum me susurrabant omnes inimici mei adversum me cogitabant mala mihi | Verbum iniquum constituerunt adversum me numquid qui dormit non adjiciet ut resurgat | Etenim homo pacis meae in quo speravi qui edebat panes meos magnificavit super me supplantationem | Tu autem domine miserere mei et resuscita me et retribuam eis | In hoc cognovi quoniam voluisti me quoniam non gaudebit inimicus meus super me | Me autem propter innocentiam suscepisti et confirmasti me in conspectu tuo in aeternum | Benedictus dominus deus Israel a saeculo et usque in saeculum fiat fiat | |
| 920041 | PS | In finem intellectus filiis Core | Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum ita desiderat anima mea ad te deus | Sitivit anima mea ad deum fortem vivum quando veniam et apparebo ante faciem dei | Fuerunt mihi lacrimae meae panes die ac nocte dum dicitur mihi cottidie ubi est deus tuus | Haec recordatus sum et effudi in me animam meam quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis usque ad donum dei in voce exsultationis et confessionis sonus epulantis | Quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in deo quoniam adhuc confitebor illi salutare vultus mei | Et deus meus ad meipsum anima mea conturbata est propterea memor ero tui de terra Jordanis et Hermoniim a monte modico | Abyssus abyssum invocat in voce cataractarum tuarum omnia excelsa tua et fluctus tui super me transierunt | In die mandavit dominus misericordiam suam et nocte canticum ejus apud me oratio deo vitae meae | Dicam deo susceptor meus es quare oblitus es mei et quare contristatus incedo dum affligit me inimicus | Dum confringuntur ossa mea exprobraverunt mihi qui tribulant me inimici mei dum dicunt mihi per singulos dies ubi est deus tuus | Quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in deo quoniam adhuc confitebor illi salutare vultus mei et deus meus | |
| 920042 | PS | Psalmus David judica me deus et discerne causam meam de gente non sancta ab homine iniquo et doloso erue me | Quia tu es deus fortitudo mea quare me repulisti et quare tristis incedo dum affligit me inimicus | Emitte lucem tuam et veritatem tuam ipsa me deduxerunt et adduxerunt in montem sanctum tuum et in tabernacula tua | Et introibo ad altare dei ad deum qui laetificat juventutem meam | Confitebor tibi in cithara deus deus meus quare tristis es anima mea et quare conturbas me | Spera in deo quoniam adhuc confitebor illi salutare vultus mei et deus meus | |
| 920043 | PS | In finem filiis Core ad intellectum | Deus auribus nostris audivimus patres nostri annuntiaverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum et in diebus antiquis | Manus tua gentes disperdidit et plantasti eos afflixisti populos et expulisti eos | Nec enim in gladio suo possederunt terram et bracchium eorum non salvavit eos sed dextera tua et bracchium tuum et illuminatio vultus tui quoniam complacuisti in eis | Tu es ipse rex meus et deus meus qui mandas salutes Jacob | In te inimicos nostros ventilabimus cornu et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis | Non enim in arcu meo sperabo et gladius meus non salvabit me | Salvasti enim nos de affligentibus nos et odientes nos confudisti | In deo laudabimur tota die et in nomine tuo confitebimur in saeculum | Nunc autem repulisti et confudisti nos et non egredieris deus in virtutibus nostris | Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros et qui oderunt nos diripiebant sibi | Dedisti nos tamquam oves escarum et in gentibus dispersisti nos | Vendidisti populum tuum sine pretio et non fuit multitudo in commutationibus eorum | Posuisti nos opprobrium vicinis nostris subsannationem et derisum his qui sunt in circuitu nostro | Posuisti nos in similitudinem gentibus commotionem capitis in populis | Tota die verecundia mea contra me est et confusio faciei meae cooperuit me | A voce exprobrantis et obloquentis a facie inimici et persequentis | Haec omnia venerunt super nos nec obliti sumus te et inique non egimus in testamento tuo | Et non recessit retro cor nostrum et declinasti semitas nostras a via tua | Quoniam humiliasti nos in loco afflictionis et cooperuit nos umbra mortis | Si obliti sumus nomen dei nostri et si expandimus manus nostras ad deum alienum | Nonne deus requiret ista ipse enim novit abscondita cordis quoniam propter te mortificamur tota die aestimati sumus sicut oves occisionis | Exsurge quare obdormis domine exsurge et ne repellas in finem | Quare faciem tuam avertis oblivisceris inopiae nostrae et tribulationis nostrae | Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra conglutinatus est in terra venter noster | Exsurge domine adjuva nos et redime nos propter nomen tuum | |
| 920044 | PS | In finem pro iis qui commutabuntur filiis Core ad intellectum canticum pro dilecto | Eructavit cor meum verbum bonum dico ego opera mea regi lingua mea calamus scribae velociter scribentis | Speciosus forma prae filiis hominum diffusa est gratia in labiis tuis propterea benedixit te deus in aeternum | Accingere gladio tuo super femur tuum potentissime | Specie tua et pulchritudine tua intende prospere procede et regna propter veritatem et mansuetudinem et justitiam et deducet te mirabiliter dextera tua | Sagittae tuae acutae populi sub te cadent in corda inimicorum regis | Sedes tua deus in saeculum saeculi virga directionis virga regni tui | Dilexisti justitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te deus deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis | Myrrha et gutta et casia a vestimentis tuis a domibus eburneis ex quibus delectaverunt te | Filiae regum in honore tuo astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato circumdata varietate | Audi filia et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populum tuum et domum patris tui | Et concupiscet rex decorem tuum quoniam ipse est dominus deus tuus et adorabunt eum | Et filiae Tyri in muneribus vultum tuum deprecabuntur omnes divites plebis | Omnis gloria ejus filiae regis ab intus in fimbriis aureis | Circumamicta varietatibus adducentur regi virgines post eam proximae ejus afferentur tibi | Afferentur in laetitia et exsultatione adducentur in templum regis | Pro patribus tuis nati sunt tibi filii constitues eos principes super omnem terram | Memores erunt nominis tui in omni generatione et generationem propterea populi confitebuntur tibi in aeternum et in saeculum saeculi | |
| 920044:cs | PS | Vypraviloť jest srdce mé (...) | |
| 920045 | PS | In finem filiis Core pro arcanis psalmus | Deus noster refugium et virtus adjutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis | Propterea non timebimus dum turbabitur terra et transferentur montes in cor maris | Sonuerunt et turbatae sunt aquae eorum conturbati sunt montes in fortitudine ejus | Fluminis impetus laetificat civitatem dei sanctificavit tabernaculum suum altissimus | Deus in medio ejus non commovebitur adjuvabit eam deus mane diluculo | Conturbatae sunt gentes et inclinata sunt regna dedit vocem suam mota est terra | Dominus virtutum nobiscum susceptor noster deus Jacob | Venite et videte opera domini quae posuit prodigia super terram | Auferens bella usque ad finem terrae arcum conteret et confringet arma et scuta comburet igni | Vacate et videte quoniam ego sum deus exaltabor in gentibus et exaltabor in terra | Dominus virtutum nobiscum susceptor noster deus Jacob | |
| 920046 | PS | In finem pro filiis Core psalmus | Omnes gentes plaudite manibus jubilate deo in voce exsultationis | Quoniam dominus excelsus terribilis rex magnus super omnem terram | Subjecit populos nobis et gentes sub pedibus nostris | Elegit nobis hereditatem suam speciem Jacob quam dilexit | Ascendit deus in jubilo et dominus in voce tubae | Psallite deo nostro psallite Psallite regi nostro psallite | Quoniam rex omnis terrae deus psallite sapienter | Regnabit deus super gentes deus sedet super sedem sanctam suam | Principes populorum congregati sunt cum deo Abraham quoniam dii fortes terrae vehementer elevati sunt | |
| 920047 | PS | Psalmus cantici filiis Core secunda sabbati | Magnus dominus et laudabilis nimis in civitate dei nostri in monte sancto ejus | Fundatur exsultatione universae terrae mons Sion latera aquilonis civitas regis magni | Deus in domibus ejus cognoscetur cum suscipiet eam | Quoniam ecce reges terrae congregati sunt convenerunt in unum | Ipsi videntes sic admirati sunt conturbati sunt commoti sunt | Tremor apprehendit eos ibi dolores ut parturientis | In spiritu vehementi conteres naves Tharsis | Sicut audivimus sic vidimus in civitate domini virtutum in civitate dei nostri deus fundavit eam in aeternum | Suscepimus deus misericordiam tuam in medio templi tui | Secundum nomen tuum deus sic et laus tua in fines terrae justitia plena est dextera tua | Laetetur mons Sion et exsultent filiae Judae propter judicia tua domine | Circumdate Sion et complectimini eam narrate in turribus ejus | Ponite corda vestra in virtute ejus et distribuite domos ejus ut enarretis in progenie altera | Quoniam hic est deus deus noster in aeternum et in saeculum saeculi ipse reget nos in saecula | |
| 920048 | PS | In finem filiis Core psalmus | Audite haec omnes gentes auribus percipite omnes qui habitatis orbem | Quique terrigenae et filii hominum simul in unum dives et pauper | Os meum loquetur sapientiam et meditatio cordis mei prudentiam | Inclinabo in parabolam aurem meam aperiam in psalterio propositionem meam | Cur timebo in die mala iniquitas calcanei mei circumdabit me | Qui confidunt in virtute sua et in multitudine divitiarum suarum gloriantur | Frater non redimit redimet homo non dabit deo placationem suam | Et pretium redemptionis animae suae et laborabit in aeternum | Et vivet adhuc in finem | Non videbit interitum cum viderit sapientes morientes simul insipiens et stultus peribunt et relinquent alienis divitias suas | Et sepulcra eorum domus illorum in aeternum tabernacula eorum in progenie et progenie vocaverunt nomina sua in terris suis | Et homo cum in honore esset non intellexit comparatus est jumentis insipientibus et similis factus est illis | Haec via illorum scandalum ipsis et postea in ore suo complacebunt | Sicut oves in inferno positi sunt mors depascet eos et dominabuntur eorum justi in matutino et auxilium eorum veterascet in inferno a gloria eorum | Verumtamen deus redimet animam meam de manu inferi cum acceperit me | Ne timueris cum dives factus fuerit homo et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus | Quoniam cum interierit non sumet omnia neque descendet cum eo gloria ejus | Quia anima ejus in vita ipsius benedicetur confitebitur tibi cum benefeceris ei | Introibit usque in progenies patrum suorum et usque in aeternum non videbit lumen | Homo cum in honore esset non intellexit comparatus est jumentis insipientibus et similis factus est illis | |
| 920049 | PS | Psalmus Asaph deus deorum dominus locutus est et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum | Ex Sion species decoris ejus | Deus manifeste veniet deus noster et non silebit ignis in conspectu ejus exardescet et in circuitu ejus tempestas valida | Advocabit caelum desursum et terram discernere populum suum | Congregate illi sanctos ejus qui ordinant testamentum ejus super sacrificia | Et annuntiabunt caeli justitiam ejus quoniam deus judex est | Audi populus meus et loquar Israel et testificabor tibi deus deus tuus ego sum | Non in sacrificiis tuis arguam te holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper | Non accipiam de domo tua vitulos neque de gregibus tuis hircos | Quoniam meae sunt omnes ferae silvarum jumenta in montibus et boves | Cognovi omnia volatilia caeli et pulchritudo agri mecum est | Si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis terrae et plenitudo ejus | Numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo | Immola deo sacrificium laudis et redde Altissimo vota tua | Et invoca me in die tribulationis eruam te et honorificabis me | Peccatori autem dixit deus quare tu enarras justitias meas et assumis testamentum meum per os tuum | Tu vero odisti disciplinam et projecisti sermones meos retrorsum | Si videbas furem currebas cum eo et cum adulteris portionem tuam ponebas | Os tuum abundavit malitia et lingua tua concinnabat dolos | Sedens adversus fratrem tuum loquebaris et adversus filium matris tuae ponebas scandalum | Haec fecisti et tacui existimasti inique quod ero tui similis arguam te et statuam contra faciem tuam | Intelligite haec qui obliviscimini deum nequando rapiat et non sit qui eripiat | Sacrificium laudis honorificabit me et illic iter quo ostendam illi salutare dei | |
| 920050 | PS | In finem psalmus David | Cum venit ad eum Nathan propheta quando intravit ad Bethsabee | Miserere mei deus secundum magnam misericordiam tuam et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam | Amplius lava me ab iniquitate mea et a peccato meo munda me | Quoniam iniquitatem meam ego cognosco et peccatum meum contra me est semper | Tibi soli peccavi et malum coram te feci ut justificeris in sermonibus tuis et vincas cum judicaris | Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum et in peccatis concepit me mater mea | Ecce enim veritatem dilexisti incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi | Asperges me hyssopo et mundabor lavabis me et super nivem dealbabor | Auditui meo dabis gaudium et laetitiam et exsultabunt ossa humiliata | Averte faciem tuam a peccatis meis et omnes iniquitates meas dele | Cor mundum crea in me deus et spiritum rectum innova in visceribus meis | Ne projicias me a facie tua et spiritum sanctum tuum ne auferas a me | Redde mihi laetitiam salutaris tui et spiritu principali confirma me | Docebo iniquos vias tuas et impii ad te convertentur | Libera me de sanguinibus deus deus salutis meae et exsultabit lingua mea justitiam tuam | Domine labia mea aperies et os meum annuntiabit laudem tuam | Quoniam si voluisses sacrificium dedissem utique holocaustis non delectaberis | Sacrificium deo spiritus contribulatus cor contritum et humiliatum deus non despicies | Benigne fac domine in bona voluntate tua Sion ut aedificentur muri Jerusalem | Tunc acceptabis sacrificium justitiae oblationes et holocausta tunc imponent super altare tuum vitulos | |
| 920050:cs | PS | Smiluj se nade mnú bože (...) | |
| 920051 | PS | In finem intellectus David | Cum venit Doeg Idumaeus et nuntiavit Sauli venit David in domum Achimelech | Quid gloriaris in malitia qui potens es in iniquitate | Tota die injustitiam cogitavit lingua tua sicut novacula acuta fecisti dolum | Dilexisti malitiam super benignitatem iniquitatem magis quam loqui aequitatem | Dilexisti omnia verba praecipitationis lingua dolosa | Propterea deus destruet te in finem evellet te et emigrabit te de tabernaculo tuo et radicem tuam de terra viventium | Videbunt justi et timebunt et super eum ridebunt et dicent | Ecce homo qui non posuit deum adjutorem suum sed speravit in multitudine divitiarum suarum et praevaluit in vanitate sua | Ego autem sicut oliva fructifera in domo dei speravi in misericordia dei in aeternum et in saeculum saeculi | Confitebor tibi in saeculum quia fecisti et exspectabo nomen tuum quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum | |
| 920052 | PS | In finem pro Maeleth intellegentiae David dixit insipiens in corde suo non est deus | Corrupti sunt et abominabiles facti sunt in iniquitatibus non est qui faciat bonum | Deus de caelo prospexit super filios hominum ut videat si est intellegens aut requirens deum | Omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum | Nonne scient omnes qui operantur iniquitatem qui devorant plebem meam ut cibum panis | Deum non invocaverunt illic trepidaverunt timore ubi non erat timor quoniam deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent confusi sunt quoniam deus sprevit eos | Quis dabit ex Sion salutare Israel cum converterit deus captivitatem plebis suae exsultabit Jacob et laetabitur Israel | |
| 920053 | PS | In finem in carminibus intellectus David | Cum venissent Ziphaei et dixissent ad Saul nonne David absconditus est apud nos | Deus in nomine tuo salvum me fac et in virtute tua judica me | Deus exaudi orationem meam auribus percipe verba oris mei | Quoniam alieni insurrexerunt adversum me et fortes quaesierunt animam meam et non proposuerunt deum ante conspectum suum | Ecce enim deus adjuvat me et dominus susceptor est animae meae | Averte mala inimicis meis et in veritate tua disperde illos | Voluntarie sacrificabo tibi et confitebor nomini tuo domine quoniam bonum est | Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me et super inimicos meos despexit oculus meus | |
| 920054 | PS | In finem in carminibus intellectus David | Exaudi deus orationem meam et ne despexeris deprecationem meam | Intende mihi et exaudi me contristatus sum in exercitatione mea et conturbatus sum | A voce inimici et a tribulatione peccatoris quoniam declinaverunt in me iniquitates et in ira molesti erant mihi | Cor meum conturbatum est in me et formido mortis cecidit super me | Timor et tremor venerunt super me et contexerunt me tenebrae | Et dixi quis dabit mihi pennas sicut columbae et volabo et requiescam | Ecce elongavi fugiens et mansi in solitudine | Exspectabam eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus et tempestate | Praecipita domine divide linguas eorum quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate | Die ac nocte circumdabit eam super muros ejus iniquitas et labor in medio ejus | Et injustitia et non defecit de plateis ejus usura et dolus | Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi sustinuissem utique et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset abscondissem me forsitan ab eo | Tu vero homo unanimis dux meus et notus meus | Qui simul mecum dulces capiebas cibos in domo dei ambulavimus cum consensu | Veniat mors super illos et descendant in infernum viventes quoniam nequitiae in habitaculis eorum in medio eorum | Ego autem ad deum clamavi et dominus salvabit me | Vespere et mane et meridie narrabo et annuntiabo et exaudiet vocem meam | Redimet in pace animam meam ab his qui appropinquant mihi quoniam inter multos erant mecum | Exaudiet deus et humiliabit illos qui est ante saecula non enim est illis commutatio et non timuerunt deum | Extendit manum suam in retribuendo contaminaverunt testamentum ejus | Divisi sunt ab ira vultus ejus et appropinquavit cor illius molliti sunt sermones ejus super oleum et ipsi sunt jacula | Jacta super dominum curam tuam et ipse te enutriet non dabit in aeternum fluctuationem justo | Tu vero deus deduces eos in puteum interitus viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos ego autem sperabo in te domine | |
| 920055 | PS | In finem pro populo qui a sanctis longe factus est David in tituli inscriptionem cum tenuerunt eum Allophyli in Geth | Miserere mei deus quoniam conculcavit me homo tota die impugnans tribulavit me | Conculcaverunt me inimici mei tota die quoniam multi bellantes adversum me | Ab altitudine diei timebo ego vero in te sperabo | In deo laudabo sermones meos in deo speravi non timebo quid faciat mihi caro | Tota die verba mea execrabantur adversum me omnes cogitationes eorum in malum | Inhabitabunt et abscondent ipsi calcaneum meum observabunt sicut sustinuerunt animam meam | Pro nihilo salvos facies illos in ira populos confringes | Deus vitam meam annuntiavi tibi posuisti lacrimas meas in conspectu tuo sicut et in promissione tua | Tunc convertentur inimici mei retrorsum in quacumque die invocavero te ecce cognovi quoniam deus meus es | In deo laudabo verbum in domino laudabo sermonem in deo speravi non timebo quid faciat mihi homo | In me sunt deus vota tua quae reddam laudationes tibi | Quoniam eripuisti animam meam de morte et pedes meos de lapsu ut placeam coram deo in lumine viventium | |
| 920056 | PS | In finem ne disperdas David in tituli inscriptionem cum fugeret a facie Saul in speluncam | Miserere mei deus miserere mei quoniam in te confidit anima mea et in umbra alarum tuarum sperabo donec transeat iniquitas | Clamabo ad deum altissimum deum qui benefecit mihi | Misit de caelo et liberavit me dedit in opprobrium conculcantes me misit deus misericordiam suam et veritatem suam | Et eripuit animam meam de medio catulorum leonum dormivi conturbatus filii hominum dentes eorum arma et sagittae et lingua eorum gladius acutus | Exaltare super caelos deus et in omnem terram gloria tua | Laqueum paraverunt pedibus meis et incurvaverunt animam meam foderunt ante faciem meam foveam et inciderunt in eam | Paratum cor meum deus paratum cor meum cantabo et psalmum dicam | Exsurge gloria mea exsurge psalterium et cithara exsurgam diluculo | Confitebor tibi in populis domine et psalmum dicam tibi in gentibus | Quoniam magnificata est usque ad caelos misericordia tua et usque ad nubes veritas tua | Exaltare super caelos deus et super omnem terram gloria tua | |
| 920057 | PS | In finem ne disperdas David in tituli inscriptionem | Si vere utique justitiam loquimini recta judicate filii hominum | Etenim in corde iniquitates operamini in terra injustitias manus vestrae concinnant | Alienati sunt peccatores a vulva erraverunt ab utero locuti sunt falsa | Furor illis secundum similitudinem serpentis sicut aspidis surdae et obturantis aures suas | Quae non exaudiet vocem incantantium et venefici incantantis sapienter | Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum molas leonum confringet dominus | Ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens intendit arcum suum donec infirmentur | Sicut cera quae fluit auferentur supercecidit ignis et non viderunt solem | Priusquam intellegerent spinae vestrae rhamnum sicut viventes sic in ira absorbet eos | Laetabitur justus cum viderit vindictam manus suas lavabit in sanguine peccatoris | Et dicet homo si utique est fructus justo utique est deus judicans eos in terra | |
| 920058 | PS | In finem ne disperdas David in tituli inscriptionem quando misit Saul et custodivit domum ejus ut eum interficeret | Eripe me de inimicis mei deus meus et ab insurgentibus in me libera me | Eripe me de operantibus iniquitatem et de viris sanguinum salva me | Quia ecce coeperunt animam meam irruerunt in me fortes | Neque iniquitas mea neque peccatum meum domine sine iniquitate cucurri et direxi | Exsurge in occursum meum et vide et tu domine deus virtutum deus Israel intende ad visitandas omnes gentes non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem | Convertentur ad vesperam et famem patientur ut canes et circuibunt civitatem | Ecce loquentur in ore suo et gladius in labiis eorum quoniam quis audivit | Et tu domine deridebis eos ad nihilum deduces omnes gentes | Fortitudinem meam ad te custodiam quia deus susceptor meus es | Deus meus misericordia ejus praeveniet me | Deus ostendet mihi super inimicos meos ne occidas eos nequando obliviscantur populi mei disperge illos in virtute tua et depone eos protector meus domine | Delictum oris eorum sermonem labiorum ipsorum et comprehendantur in superbia sua et de execratione et mendacio annuntiabuntur | In consummatione in ira consummationis et non erunt et scient quia deus dominabitur Jacob et finium terrae | Convertentur ad vesperam et famem patientur ut canes et circuibunt civitatem | Ipsi dispergentur ad manducandum si vero non fuerint saturati et murmurabunt | Ego autem cantabo fortitudinem tuam et exsultabo mane misericordiam tuam quia factus es susceptor meus et refugium meum in die tribulationis meae | Adjutor meus tibi psallam quia deus susceptor meus es deus meus misericordia mea | |
| 920059 | PS | In finem pro his qui immutabuntur in tituli inscriptionem ipsi David in doctrinam | Cum succendit Mesopotamiam Syriae et Sobal et convertit Joab et percussit Idumaeam in valle Salinarum duodecim milia | Deus repulisti nos et destruxisti nos iratus es et misertus es nobis | Commovisti terram et conturbasti eam sana contritiones ejus quia commota est | Ostendisti populo tuo dura potasti nos vino compunctionis | Dedisti metuentibus te significationem ut fugiant a facie arcus ut liberentur dilecti tui | Salvum fac dextera tua et exaudi me | Deus locutus est in sancto suo laetabor et partibor Sichimam et convallem tabernaculorum metibor | Meus est Galaad et meus est Manasses et Ephraim fortitudo capitis mei Juda rex meus | Moab olla spei meae in Idumaeam extendam calceamentum meum mihi alienigenae subditi sunt | Quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumaeam | Nonne tu deus qui repulisti nos et non egredieris deus in virtutibus nostris | Da nobis auxilium de tribulatione quia vana salus hominis | In deo faciemus virtutem et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos | |
| 920060 | PS | In finem in hymnis David | Exaudi deus deprecationem meam intende orationi meae | A finibus terrae ad te clamavi dum anxiaretur cor meum in petra exaltasti me deduxisti me | Quia factus es spes mea turris fortitudinis a facie inimici | Inhabitabo in tabernaculo tuo in saecula protegar in velamento alarum tuarum | Quoniam tu deus meus exaudisti orationem meam dedisti hereditatem timentibus nomen tuum | Dies super dies regis adjicies annos ejus usque in diem generationis et generationis | Permanet in aeternum in conspectu dei misericordiam et veritatem ejus quis requiret | Sic psalmum dicam nomini tuo in saeculum saeculi ut reddam vota mea de die in diem | |
| 920061 | PS | In finem pro Idithun psalmus David | Nonne deo subjecta erit anima mea ab ipso enim salutare meum | Nam et ipse deus meus et salutaris meus susceptor meus non movebor amplius | Quousque irruitis in hominem interficitis universi vos tamquam parieti inclinato et maceriae depulsae | Verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere cucurri in siti ore suo benedicebant et corde suo maledicebant | Verumtamen deo subjecta esto anima mea quoniam ab ipso patientia mea | Quia ipse deus meus et salvator meus adjutor meus non emigrabo | In deo salutare meum et gloria mea deus auxilii mei et spes mea in deo est | Sperate in eo omnis congregatio populi effundite coram illo corda vestra deus adjutor noster in aeternum | Verumtamen vani filii hominum mendaces filii hominum in stateris ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum | Nolite sperare in iniquitate et rapinas nolite concupiscere divitiae si affluant nolite cor apponere | Semel locutus est deus duo haec audivi quia potestas dei est | Et tibi domine misericordia quia tu reddes unicuique juxta opera sua | |
| 920062 | PS | Psalmus David cum esset in deserto Idumaeae | Deus deus meus ad te de luce vigilo sitivit in te anima mea quam multipliciter tibi caro mea | In terra deserta et invia et inaquosa sic in sancto apparui tibi ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam | Quoniam melior est misericordia tua super vitas labia mea laudabunt te | Sic benedicam te in vita mea et in nomine tuo levabo manus meas | Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea et labiis exsultationis laudabit os meum | Si memor fui tui super stratum meum in matutinis meditabor in te | Quia fuisti adjutor meus et in velamento alarum tuarum exsultabo | Adhaesit anima mea post te me suscepit dextera tua | Ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam introibunt in inferiora terrae | Tradentur in manus gladii partes vulpium erunt | Rex vero laetabitur in deo laudabuntur omnes qui jurant in eo quia obstructum est os loquentium iniqua | |
| 920063 | PS | In finem psalmus David | Exaudi deus orationem meam cum deprecor a timore inimici eripe animam meam | Protexisti me a conventu malignantium a multitudine operantium iniquitatem | Quia exacuerunt ut gladium linguas suas intenderunt arcum rem amaram | Ut sagittent in occultis immaculatum | Subito sagittabunt eum et non timebunt firmaverunt sibi sermonem nequam narraverunt ut absconderent laqueos dixerunt quis videbit eos | Scrutati sunt iniquitates defecerunt scrutantes scrutinio accedet homo ad cor altum | Et exaltabitur deus sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum | Et infirmatae sunt contra eos linguae eorum conturbati sunt omnes qui videbant eos | Et timuit omnis homo et annuntiaverunt opera dei et facta ejus intellexerunt | Laetabitur justus in domino et sperabit in eo et laudabuntur omnes recti corde | |
| 920064 | PS | In finem psalmus David canticum Jeremiae et Ezechielis populo transmigrationis cum inciperent exire | Te decet hymnus deus in Sion et tibi reddetur votum in Jerusalem | Exaudi orationem meam ad te omnis caro veniet | Verba iniquorum praevaluerunt super nos et impietatibus nostris tu propitiaberis | Beatus quem elegisti et assumpsisti inhabitabit in atriis tuis replebimur in bonis domus tuae sanctum est templum tuum | Mirabile in aequitate exaudi nos deus salutaris noster spes omnium finium terrae et in mari longe | Praeparans montes in virtute tua accinctus potentia | Qui conturbas profundum maris sonum fluctuum ejus turbabuntur gentes | Et timebunt qui habitant terminos a signis tuis exitus matutini et vespere delectabis | Visitasti terram et inebriasti eam multiplicasti locupletare eam flumen dei repletum est aquis parasti cibum illorum quoniam ita est praeparatio ejus | Rivos ejus inebria multiplica genimina ejus in stillicidiis ejus laetabitur germinans | Benedices coronae anni benignitatis tuae et campi tui replebuntur ubertate | Pinguescent speciosa deserti et exsultatione colles accingentur | Induti sunt arietes ovium et valles abundabunt frumento clamabunt etenim hymnum dicent | |
| 920065 | PS | In finem canticum psalmi resurrectionis jubilate deo omnis terra | Psalmum dicite nomini ejus date gloriam laudi ejus | Dicite deo quam terribilia sunt opera tua domine in multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui | Omnis terra adoret te et psallat tibi psalmum dicat nomini tuo | Venite et videte opera dei terribilis in consiliis super filios hominum | Qui convertit mare in aridam in flumine pertransibunt pede ibi laetabimur in ipso | Qui dominatur in virtute sua in aeternum oculi ejus super gentes respiciunt qui exasperant non exaltentur in semetipsis | Benedicite gentes deum nostrum et auditam facite vocem laudis ejus | Qui posuit animam meam ad vitam et non dedit in commotionem pedes meos | Quoniam probasti nos deus igne nos examinasti sicut examinatur argentum | Induxisti nos in laqueum posuisti tribulationes in dorso nostro | Imposuisti homines super capita nostra transivimus per ignem et aquam et eduxisti nos in refrigerium | Introibo in domum tuam in holocaustis reddam tibi vota mea | Quae distinxerunt labia mea et locutum est os meum in tribulatione mea | Holocausta medullata offeram tibi cum incenso arietum offeram tibi boves cum hircis | Venite audite et narrabo omnes qui timetis deum quanta fecit animae meae | Ad ipsum ore meo clamavi et exaltavi sub lingua mea | Iniquitatem si aspexi in corde meo non exaudiet dominus | Propterea exaudivit deus et attendit voci deprecationis meae | Benedictus deus qui non amovit orationem meam et misericordiam suam a me | |
| 920066 | PS | In finem in hymnis psalmus cantici David | Deus misereatur nostri et benedicat nobis illuminet vultum suum super nos et misereatur nostri | Ut cognascamus in terra viam tuam in omnibus gentibus salutare tuum | Confiteantur tibi populi deus confiteantur tibi populi omnes | Laetentur et exsultent gentes quoniam judicas populos in aequitate et gentes in terra dirigis | Confiteantur tibi populi deus confiteantur tibi populi omnes | Terra dedit fructum suum benedicat nos deus deus noster | Benedicat nos deus et metuant eum omnes fines terrae | |
| 920067 | PS | In finem psalmus cantici ipsi David | Exsurgat deus et dissipentur inimici ejus et fugiant qui oderunt eum a facie ejus | Sicut deficit fumus deficiant sicut fluit cera a facie ignis sic pereant peccatores a facie dei | Et justi epulentur et exsultent in conspectu dei et delectentur in laetitia | Cantate deo psalmum dicite nomini ejus iter facite ei qui ascendit super occasum dominus nomen illi exsultate in conspectu ejus turbabuntur a facie ejus | Patris orphanorum et judicis viduarum deus in loco sancto suo | Deus qui inhabitare facit unius moris in domo qui educit vinctos in fortitudine similiter eos qui exasperant qui habitant in sepulcris | Deus cum egredereris in conspectu populi tui cum pertransires in deserto | Terra mota est etenim caeli distillaverunt a facie dei Sinai a facie dei Israel | Pluviam voluntariam segregabis deus hereditati tuae et infirmata est tu vero perfecisti eam | Animalia tua habitabunt in ea parasti in dulcedine tua pauperi deus dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa | Rex virtutum dilecti dilecti et speciei domus dividere spolia | Si dormiatis inter medios cleros pennae columbae deargentatae et posteriora dorsi ejus in pallore auri | Dum discernit caelestis reges super eam nive dealbabuntur in Selmon | Mons dei mons pinguis mons coagulatus mons pinguis | Ut quid suspicamini montes coagulatos mons in quo beneplacitum est deo habitare in eo etenim dominus habitabit in finem | Currus dei decem milibus multiplex milia laetantium dominus in eis in Sina in sancto | Ascendisti in altum coepisti captivitatem accepisti dona in hominibus etenim non credentes inhabitare dominum deum | Benedictus dominus die cottidie prosperum iter faciet nobis deus salutarium nostrorum | Deus noster deus salvos faciendi et domini domini exitus mortis | Verumtamen deus confringet capita inimicorum suorum verticem capilli perambulantium in delictis suis | Dixit dominus ex Basan convertam convertam in profundum maris | Ut intingatur pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso | Viderunt ingressus tuos deus ingressus dei mei regis mei qui est in sancto | Praevenerunt principes conjuncti psallentibus in medio juvencularum tympanistriarum | In ecclesiis benedicite deo domino de fontibus Israel | Ibi Benjamin adolescentulus in mentis excessu principes Juda duces eorum principes Zabulon principes Nephthali | Manda deus virtuti tuae confirma hoc deus quod operatus es in nobis | A templo tuo in Jerusalem tibi offerent reges munera | Increpa feras arundinis congregatio taurorum in vaccis populorum ut excludant eos qui probati sunt argento dissipa gentes quae bella volunt | Venient legati ex Aegypto Aethiopia praeveniet manus ejus deo | Regna terrae cantate deo psallite domino psallite deo | Qui ascendit super caelum caeli ad orientem ecce dabit voci suae vocem virtutis | Date gloriam deo super Israel magnificentia ejus et virtus ejus in nubibus | Mirabilis deus in sanctis suis deus Israel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae benedictus deus | |
| 920068 | PS | In finem pro iis qui commutabuntur David | Salvum me fac deus quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam | Infixus sum in limo profundi et non est substantia veni in altitudinem maris et tempestas demersit me | Laboravi clamans raucae factae sunt fauces meae defecerunt oculi mei dum spero in deum meum | Multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei injuste quae non rapui tunc exsolvebam | Deus tu scis insipientiam meam et delicta mea a te non sunt abscondita | Non erubescant in me qui exspectant te domine domine virtutum non confundantur super me qui quaerunt te deus Israel | Quoniam propter te sustinui opprobrium operuit confusio faciem meam | Extraneus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae | Quoniam zelus domus tuae comedit me et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me | Et operui in jejunio animam meam et factum est in opprobrium mihi | Et posui vestimentum meum cilicium et factus sum illis in parabolam | Adversum me loquebantur qui sedebant in porta et in me psallebant qui bibebant vinum | Ego vero orationem meam ad te domine tempus beneplaciti deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutis tuae | Eripe me de luto ut non infigar libera me ab iis qui oderunt me et de profundis aquarum | Non me demergat tempestas aquae neque absorbeat me profundum neque urgeat super me puteus os suum | Exaudi me domine quoniam benigna est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me | Et ne avertas faciem tuam a puero tuo quoniam tribulor velociter exaudi me | Intende animae meae et libera eam propter inimicos meos eripe me | Tu scis improperium meum et confusionem meam et reverentiam meam | In conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me improperium exspectavit cor meum et miseriam et sustinui qui simul contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni | Et dederunt in escam meam fel et in siti mea potaverunt me aceto | Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum et in retributiones et in scandalum | Obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva | Effunde super eos iram tuam et furor irae tuae comprehendat eos | Fiat habitatio eorum deserta et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet | Quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et super dolorem vulnerum meorum addiderunt | Appone iniquitatem super iniquitatem eorum et non intrent in justitiam tuam | Deleantur de libro viventium et cum justis non scribantur | Ego sum pauper et dolens salus tua deus suscepit me | Laudabo nomen dei cum cantico et magnificabo eum in laude | Et placebit deo super vitulum novellum cornua producentem et ungulas | Videant pauperes et laetentur quaerite deum et vivet anima vestra quoniam exaudivit pauperes dominus et vinctos suos non despexit | Laudent illum caeli et terra mare et omnia reptilia in eis | Quoniam deus salvam faciet Sion et aedificabuntur civitates Juda et inhabitabunt ibi et hereditate acquirent eam | Et semen servorum ejus possidebit eam et qui diligunt nomen ejus habitabunt in ea | |
| 920069 | PS | In finem psalmus David in rememorationem quod salvum fecerit eum dominus | Deus in adjutorium meum intende domine ad adjuvandum me festina | Confundantur et revereantur qui quaerunt animam meam | Avertantur retrorsum et erubescant qui volunt mihi mala avertantur statim erubescentes qui dicunt mihi euge euge | Exsultent et laetentur in te omnes qui quaerunt te et dicant semper magnificetur dominus qui diligunt salutare tuum | Ego vero egenus et pauper sum deus adjuva me adjutor meus et liberator meus es tu domine ne moreris | |
| 920070 | PS | Psalmus David filiorum Jonadab et priorum captivorum in te domine speravi non confundar in aeternum | In justitia tua libera me et eripe me inclina ad me aurem tuam et salva me | Esto mihi in deum protectorem et in locum munitum ut salvum me facias quoniam firmamentum meum et refugium meum es tu | Deus meus eripe me de manu peccatoris et de manu contra legem agentis et iniqui | Quoniam tu es patientia mea domine domine spes mea a juventute mea | In te confirmatus sum ex utero de ventre matris meae tu es protector meus in te cantatio mea semper | Tamquam prodigium factus sum multis et tu adjutor fortis | Repleatur os meum laude ut cantem gloriam tuam tota die magnitudinem tuam | Ne projicias me in tempore senectutis cum defecerit virtus mea ne derelinquas me | Quia dixerunt inimici mei mihi et qui custodiebant animam meam consilium fecerunt in unum | Dicentes deus dereliquit eum persequimini et comprehendite eum quia non est qui eripiat | Deus ne elongeris a me deus meus in auxilium meum respice | Confundantur et deficiant detrahentes animae operiantur confusione et pudore qui quaerunt mala mihi | Ego autem semper sperabo et adjiciam super omnem laudem tuam | Os meum annuntiabit justitiam tuam tota die salutare tuum quoniam non cognovi litteraturam | Introibo in potentias domini domine memorabor justitiae tuae solius | Deus docuisti me a juventute mea et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua | Et usque in senectam et senium deus ne derelinquas me donec annuntiem bracchium tuum generationi omni quae ventura est potentiam tuam | Et justitiam tuam deus usque in altissima quae fecisti magnalia deus quis similis tibi | Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas et conversus vivificasti me et de abyssis terrae iterum reduxisti me | Multiplicasti magnificentiam tuam et conversus consolatus es me | Nam et ego confitebor tibi in vasis psalmi veritatem tuam deus psallam tibi in cithara sanctus Israel | Exsultabunt labia mea cum cantavero tibi et anima mea quam redemisti | Sed et lingua mea tota die meditabitur justitiam tuam cum confusi et reveriti fuerint qui quaerunt mala mihi | |
| 920071 | PS | Psalmus in Salomonem | Deus judicium tuum regi da et justitiam tuam filio regis judicare populum tuum in justitia et pauperes tuos in judicio | Suscipiant montes pacem populo et colles justitiam | Judicabit pauperes populi et salvos faciet filios pauperum et humiliabit calumniatorem | Et permanebit cum sole et ante lunam in generatione et generationem | Descendet sicut pluvia in vellus et sicut stillicidia stillantia super terram | Orietur in diebus ejus justitia et abundantia pacis donec auferatur luna | Et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrarum | Coram illo procident Aethiopes et inimici ejus terram lingent | Reges Tharsis et insulae munera offerent reges Arabum et Saba dona adducent | Et adorabunt eum omnes reges terrae omnes gentes servient ei | Quia liberabit pauperem a potente et pauperem cui non erat adjutor | Parcet pauperi et inopi et animas pauperum salvas faciet | Ex usuris et iniquitate redimet animas eorum et honorabile nomen eorum coram illo | Et vivet et dabitur ei de auro Arabiae et adorabunt de ipso semper tota die benedicent ei | Et erit firmamentum in terra in summis montium superextolletur super Libanum fructus ejus et florebunt de civitate sicut foenum terrae | Sit nomen ejus benedictum in saecula ante solem permanet nomen ejus et benedicentur in ipso omnes tribus terrae omnes gentes magnificabunt eum | Benedictus dominus deus Israel qui facit mirabilia solus | Et benedictum nomen majestatis ejus in aeternum et replebitur majestate ejus omnis terra fiat fiat | Defecerunt laudes David filii Jesse |
Pages
No search term provided.