Search chants

Displaying 33551 - 33600 of 61315
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
a00744 H Confessor Dei lucidus Deo et genti placidus refulsit ut topasius beatus vir Procopius
a00746 R Felix igitur Hedwigis ab annis infantiae voto continentiae semper inspirata nupsit duci Sleziae dei providentiae nutu copulata Hedwigis
a00746a V Haec non voluntarie sed obedientiae parens desponsata Hedwigis
a00747 H Haec sunt sacra sollemnia Ludmillae venerabilis congaudeat ecclesia voce cantus laudabilis Ludmilae
a00748 R Corpus ejus squalidum erat dum vivebat sed in morte nitidum ut lac apparebat et ejus ab ore insolito more odor erumpebat Hedwigis
a00748a V Pulchritudinem candoris ejus admirabiliter oculus et super imbrem ejus expavescet cor Hedwigis
a00749 R Haec in carne generosa mortis Christi pretiosa stigmata portavit numquam fuit otiosa sed mens ejus studiosa legit semper aut oravit Hedwigis
a00749a V Manus ejus operosa caelum sibi copiosa mercede comparavit Hedwigis
a00750 A Glorificamus te domine Jesu Christe qui beatam Hedwigem glorificare dignatus es in terra prodigiis et in caelo stola gloriae Hedwigis
a00751 A Te laudent aegra nostra vocula Christi o pia famula a te exposcunt misericordiam quam nescis denegare cuiquam Hedwigis
a00752 A O viduarum speculum et devotum spectaculum caritatis castitatis pudoris et largitatis ac totius gratiae qua re digna praemio tuo patrocinio fac ut digni solio simus caeli gloriae Hedwigis
a00754 H Omnes fideles plaudite (...) Praesentatio Mariae
a00755 A Laudemus omnes dominum qui Mariam replevit gratia ut mediatrix hominum apud deum esset propitia Praesentatio Mariae
a00756 A Rex inclytus Sigismundus et fide semper stabilis et morte victor laureatus suo sanguine stat in conspectu domini ut nobis impetret pacem et veniam alleluia alleluia alleluia Sigismundi
a00757 A Exemplum merear fieri consortium beatorum martyrum Hippolyti
a00758za V Cernere divinum lumen gaudete fideles Nativitas Mariae
a00759 A Non diceris ultra Pantaleon sed Pantaeleymon quod est omnium miserans quia multios liberaturus es alleluia Pantaleonis
a00760 R Senator nomine Eustorgius erat in civitate Nicomedia habens filium nomine Pantaleonem eruditum litteris liberalibus Pantaleonis
a00760za V Hunc dedit Eufrosino medico instruendum omni arte medicine Pantaleonis
a00761 R Sanctus Pantaleon defuncto patre manum misit servis suis dans eis pecuniam et quod remansit erofavit pauperibus his qui inpressuris erant constituti Pantaleonis
a00762 V Sanctus qui a Maximiano torquebatur pro Christi nomine curam impendebat et alimoniam praestabat Pantaleonis
a00763 R Martyr dei Pantaleon cum quo lapis inmanis in mari ita ut lignum natavit quem leones et feroces bestiae venerabantur pavide tuere nos piis tuis precibus a crudelitate daemonum et inmanitate peccatorum nostrorum Pantaleonis
a00763za V Cujus corpus per eus sum sicut nix album est factum de quo lac cucurrit pro sanguine arbor ubi ligatus erat impleta est fructu Pantaleonis
a00764 R Vox de caelo Pantaleoni respondit oranti serve bone aperti sunt tibi caeli non diceris ultra Pantaleon sed Pantaeleymon quia multos liberaturus eris Pantaleonis
a00764za V Tu eris portus naufragrantium tribulantium susceptor egrotantium medicus daemonium effugator Pantaleonis
a00765 A Hunc magister ejus Eufrosinus medicus saepe dixit saecum in palatio ubi reges et principes convenerunt in unum Pantaleonis
a00766 A Baptizatus Pantaleon avertit patrem suum ab idolorum cultura qui in domino confisus est Pantaleonis
a00767 A Ingressus sine macula dixit ad paraliticum in nomine Jesus Christi esto sanus ab ista hora Pantaleonis
a00768 A Ductus ante Maximianum confessus est Christum interrogatus ostendit suum magistrum quia non erat in spiritu ejus dolus Pantaleonis
a00769 A Apparitores osculantes manus et pedes sancti viri percusserunt eum statimquae corpus ejus factum est sicut nix lac pro sanguine cucurrit arbor uvi ligatus erat repleta est fructu justus igitur ut palma florebit Pantaleonis
a00770 A In sono tubae laudate deum
a00771 A Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et ego reficiam vos tollite jugum meum super vos et discite a me quia mitis sum et humilis corde et invenietis requiem animabus vestris jugum enim meum suave est et onus meum leve Matthiae
a00774 R Assumpta est dei genetrix Maria hodie in caelum gaudent angeli congratulantur archangeli exsultent virgines dicentes quia concupivit rex speciem tuam Assumptio Mariae
a00776 W Inpinguasti in oleo caput meum R. et calix meus inebrians quam praeclarus est Corporis Christi
a00777 R Deus qui beatissimum Joannem elegisti cujus hodie sollemnitatem celebremus praesta ut qui hanc diem colimus participari cum eo mereamur Decoll. Jo. Bapt.
a00777za V Praesta Domine suffragatorem nobis praecursorem tuum Johannem ut per aevis merita veniam consequi mereamur Decoll. Jo. Bapt.
a00778 A Felicem dicas in hac parte populum cui tantus ad deum propiciator accessit Aegidii
a00779 R Tunc exsilium suum heremique solitudinem velut paradisum amplectans soli deo totis animae sensibus inhiabat Aegidii
a00779za V Ac si jam corporeis nexibus absolutus divine majestatis fidelissimus contemplator assistere Aegidii
a00780 R Interea volente Deo cuidam principi revelatus est ad multorum salutem qui per ejus consilium Christo Domino non parva sui undique spatia consecravit Aegidii
a00780za V Doctus magistro non talis inexperto commercii pro terrenis coelestia commutare Aegidii
a00782 A O gloriosa et beata dei martyr Ludmilla o miranda et laudanda Christi testis invicta que superans vires sexus feminei mortis dire paenam subire non refugisti ubique portam paradisi reserare meruisti pro nobis ergo tuis intervenias ancillis Ludmilae
a00783 A Beata martyr dei Ludmila adhuc posita interris mente semper devota Christo herebat in aethere Ludmilae
a00784 A In hac ergo die digne laetemur qua beata martyr Ludmila carnis vinculo soluta justorum est choris sociata Ludmilae
a00785 A Jam conjuncta civibus angelicis nostri poscimus ut memineris quatenus per orationem tui mereamur a nostrorum nexium debitis absolvi Ludmilae
a00786 A Benedicimus te domine deus noster cui omnis honor laus et benedictio debetur perenniter qui etiam hodie dilectam tibi Ludmillam aeternam sublimasti ad gloriam Ludmilae
a00787 A Omnes dominum laudent creature in beate Ludmille celebritate que relicta hac die mortali gleba justis est in gloria sociata Ludmilae
a00788 A Sanctissima martyr dei Ludmilla tuum poscimus auxilium ut prodebitis nostrorum criminum misericordem praeceris dominum quatenus impetrata venia delictorum una tecum mereamur regnum possidere siderium Ludmilae
a00789 I In honore almi Matthaei evangeliste deum laudando Matthaei
a00790 A Pretiosus Christi martyr Emmeramus in agone novissimo orabat dicens nunc jam domine per coronam martyrii cum omnibus sanctis tuis suscipe me Emmerami

Pages