Search chants

Displaying 37601 - 37650 of 61314
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
a07389 R Cum quisquam nescit quo sancti gleba quiescit qui jaceant fossa globus igneus indicat ossa
a07389a V Vestibus et juventis notat hoc indutus amoenis
a07390 R Dum situs est castris sanctus vox intonat astris ad te clamamus confessor ne pereamus
a07390a V Bellum sedatur dum talia turba peccatur
a07391 A Noctis hic absque mora sacer Indalaetius hora hinc ubi servatur castris jubet ut moveatur
a07391a V Quod loca sorderent quibus illius ossa jacerent
a07392 R Nocte quiescenti ciudam sanctum quae videnti praesul ut ornatus vir protulit ista beatus
a07392a V Dic monachis propere me tollatur qui impuere
a07393 R Sancti captivus muniminae dum fugitivus aspicitur mire liberi jam gaudet abire
a07393a V Hunc quem spectabat dominus non esse putabat
a07394 R O caeli civis qui magnus et in aethere vivis Indalaeti morem nos instrue luce bonorum
a07394a V Translatus penne dans munus habere perenne conservare velis domini tu parco fidelis
a07395 A Aeterni magnus dominus regni decore praeditus induat virtutibus quis fulsit Indalaetius
a07396 A Omnipotenti domino jubilemus cum gaudio de sancto Indalaetio nobis patrono dedito
a07397 A Ad te de luce domine nos vigilare annue ut te mens nostra siciat nobis hic sanctus faveat
a07398 A Quem in fornace liberi benedixerunt pueri benedicat nos mittas beati Indalaetii
a07399 A Laudemus nomen domini cum creaturis omnibus per quem exiat laudabilis confessor Indalaetius
a07400 A Oramus pater inclyte Indalaetii piissime ut nos perilei gratia a malis cunctis eruas et post vitae hujus cursum caelestem nobis impetra regnum
a07401 A Ad honorem patris sanctissimi Froilani coetus catholici novi sonent melodes cantici collaetantes sancto pontifici quem laudantes laude multiplici plaudant simul fideles subditi
a07402 A O quanto desiderio Froilanum sanctissimum exsultans colit Legio ut patronum piissimum benedicti religio hunc florem profert optimum quem deus privilegio cunctorum dotat praesulum
a07403 A Natus in suburbio Luci disciplinam amplexatur praecavens mortalem ruinam
a07404 A Concupivit heremum forma juventutis ut possit officium complere salutis
a07405 A Prunas cultor domini continet in ore sunt illaesa labia et sine dolore
a07406 R Devergente jam solis radio Froilani prodit devotio fit devota cordis oratio
a07406a V Noctis atrae fit in initio claritatis refulgens visio
a07407 R Benedicti professus regulam mentem habet in Christo sedulam carni dedit doctrinae ferulam
a07407a V Monachali vivens sub regimine mundum replet divino semine
a07408 R Constitutus in pueritia detestatur mundi solatia et procedit ad montis in via
a07408a V Per hunc quod promantur eulogia devotorum sunt verba nuntia
a07409 A Froilanus prospicit vitae brevitatem et affectat jugiter caeli claritatem
a07410 A Varias vir optimus columbas colore quae de caelo volitant concludit in ore
a07411 A Os columba rubea subintrans exurit sed demulcet leniter alba quae cuccurrit
a07412 R In combusti divina gratia designantur ista magnalia quod purgentur ejus eloquia servi dei clarent insignia summa peragentis officia
a07412a V Clamant cunctis ejus eulogia quod aspirent ad coeli gaudia
a07413 R Aedificavit triplex caenobium post recessum a Cellis montium ordo sexus aetas officium omnes currunt ad monasterium
a07413a V Hinc undecim centena militum fecit sanctum habentes spiritum
a07414 R Sancti patris nos juvent merita cujus gesta laudamus inclyta ut ipsius juvemur precibus et caelorum jungamur civibus
a07414a V Per hunc vita praesenti transita nobis detur corona perdita
a07415 A Patiens et humilis innocenter vixit diem sui obitus et horam praedixit
a07416 A Spiritus edocuit hunc ut Jeremiam ut futura nosceret clare dedit viam
a07417 A Pie pastor sanctae memoriae Froilane vas plenum gratiae memor esto tuorum memorum ne suorum mole facinorum comprimantur poenae miseria sed fruantur caelesti gloria
a07418 R Exaltatur lucerna splendida per quam Christi fit domus lucida ut attendens lumen mens tibi
a07418a V Felix pater per vitae merita cunctos trahit ad mundi semitam
a07419 R Urbs non latet in monte posita nec lucerna lucet abscondita dum divertit ad montis abdita per confines fit fama publica
a07419a V Lux refulget in nocte lubrica flagrat ordo vincens aromata
a07420 R Opem nobis benigne porrige rege stantes jacentes erige mores actus et vitam corrige et in pacis nos viam dirige
a07420a V Tu directus caelesti remige a procella mundi nos protege
a07421 A In amore jugiter fervens trinitatis fundat et constituit loca pietatis
a07422 A Contemplatur jugiter veram disciplinam horret famam saeculi ne ducat ruinam
a07423 A De salute populi plenam gerens curam cladem pestilentiae indidit futuram

Pages