Alessandra Ignesti

Alessandra Ignesti
McGill University
9 years 5 months

Chants added by the contributor

Displaying 601 - 700 of 972
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast Post date
a02196 R Sanctae corpus martyris enisi sunt tortores discundere tractis impressae dentibus serre sed ipsa illaesa permansit divinitus et vis contraria frustrata est poenitus Fortunatae et sociorum 5 years 4 months ago
a02195a V Nunc caelo gaudet suo sponso juncta propter quem ludibria et verbera experta Fortunatae et sociorum 5 years 4 months ago
a02195 R Haec virgo generosa jussu praesidis decalvata ut per contumelias illius exspugnaretur constantia nuda est per urbem circumducta Fortunatae et sociorum 5 years 4 months ago
a02194 A Gaudeamus sanctorum patrociniis suffulti martyrum quorum reliquias Christus nobis speciale dedit solacium Fortunatae et sociorum 5 years 4 months ago
007625b.1 V Cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis tibi autem non appropinquabit Dom. 1 Quadragesimae 5 years 4 months ago
006260a.1 V Et qui praeibant increpabant eum ut taceret ipse vero multo magis clamabat Dom. Quinquagesimae 5 years 4 months ago
a02193a V Quoniam sanctum Christi nomen negare noluit Fortunatae et sociorum 5 years 4 months ago
a02193 R Nudata virgo vestibus haec angelici puella vultus stipitique alligata ab humeris usque ad genua virgarum plagis est lacerata Fortunatae et sociorum 5 years 4 months ago
a02192a V Illa autem egit deo gratias quia pro se digna esset pati contumelias Fortunatae et sociorum 5 years 4 months ago
a02192 R Virginem in Christo solidatam blandimentis ac minis immotam jussit praefectus de carcere produci tormentisque multimodis affici Fortunatae et sociorum 5 years 4 months ago
a02191a V Scitote autem quia hanc per ingentem martyrii poenam vos vero per leniora tormenta in vitam suscipiam aeternam Fortunatae et sociorum 5 years 4 months ago
a02191 R Sanctorum Fortunata ad pedes in carcere procidens palmam martyrii a Christo sibi impetrari obsecravit quo facto lacrimantibus vox de caelo sonuit pax vobiscum exaudita est oratio vestra Fortunatae et sociorum 5 years 4 months ago
a02190 A Virgo repleta bonis domus domini dato pretio obtinuit ut ad sanctos dei carcerarius eam intromiserit Fortunatae et sociorum 5 years 4 months ago
a02189 A O Jatri filia si me diligis inquit crede mecum in Christum et exaltemus nomen ejus in idipsum Fortunatae et sociorum 5 years 4 months ago
a02188 A Pedibus sanctae puellae mater sua ejulans advolvitur volens eam avertere de via hac qua gradiebatur Fortunatae et sociorum 5 years 4 months ago
a02187 A Filius praefectae tuus cui velles me desponsare est homo tantum sponsus autem meus deus est orbis terrarum Fortunatae et sociorum 5 years 4 months ago
a02186 A Inimico domini virgo respondit judicio si uni deo te velles mancipare nec multis diis deservire Fortunatae et sociorum 5 years 4 months ago
a02185 A Calicem dei sitiens sancta virgo capitur ac judicis exhibita pro tribunali blanditiis et terroribus pulsatur Fortunatae et sociorum 5 years 4 months ago
a02184a V Audivit enim quod confessores sancti proxima sessione essent audiendi Fortunatae et sociorum 5 years 4 months ago
a02184 R Beata Fortunata dum sanctis carcerali miseria affectis sororia ministraret solacia compuncta ingemuit et o quis mihi det inquit ut citius per martyrium ad sponsum meum perveniam Christum Fortunatae et sociorum 5 years 4 months ago
a02183a V Quoniam deus tentavit eos et invenit illos dignos se Fortunatae et sociorum 5 years 4 months ago
a02183 R Venerabiles Christi athletae in Caesarea Palestinae virgis et scorpionibus plurimisque tentati generibus tenebris quoque inclusi sunt carceralibus Fortunatae et sociorum 5 years 4 months ago
a02182a V Ipsorum ut per patrocinia ad festa perducamur angelorum praemia Fortunatae et sociorum 5 years 4 months ago
a02182 R Martyrio insignem Fortunatam virginem et sanctos Carponium Evaristum Priscianumque illius germanos passosque imperio Diocletiani Caesaris sacratis recolamus sollemniis Fortunatae et sociorum 5 years 4 months ago
a02181 A O fortes Christi puglies in tabernaculo ejus jam per vigiles nunc in sancto ipsius monte pro nobis semper intercedite Fortunatae et sociorum 5 years 4 months ago
a02180 A Quidam denique praefectus a Caesare Diocletiano Caesaream directus gloria et honore dignos coronari penis affecit martyrii Fortunatae et sociorum 5 years 4 months ago
a02179 A Contra istos sanctos in justitia tua deus deductos mundus quam ipsi sprevere coepit persecutionem movere Fortunatae et sociorum 5 years 4 months ago
a02178 A Beata quoque virgo sanctae religionis habitum arripuit et vanitati mendacioque abnegans Christo dedicavit Fortunatae et sociorum 5 years 4 months ago
a02177 A Apprehendentes enim cum disciplina virtutum sanctae ecclesiae baptismum matris suae detestati sunt paganismum Fortunatae et sociorum 5 years 4 months ago
a02176 I Ipsum regem quaesumus pro cunctis ejus jugiter orate fidelibus Fortunatae et sociorum 5 years 4 months ago
a02175 A Ave martyr inclyta flos virginum Fortunata salve te Carponi Evariste Prisciane jam caelitus magnifici stolis lotis agni dei sanguine Fortunatae et sociorum 5 years 4 months ago
a02174 A Ave gemma Augiensium salus navigantium viduarum pupillorum ultimum refugium nos astantes duc ad regna supernorum civium Marci 5 years 4 months ago
a02173 A Pater amabilis et venerabilis atque invicte una cum sanctis Mauro et Placido tuis planctis o Benedicte simulque cum virgine Christi Scholastica imbuta vere lege monastica subveni nobis te deprecantibus ut sociemur beatis summis semper regnantibus 5 years 4 months ago
g03108 Al Alleluia Sidus caeli fulgidum devotae plebis attende canticum ac promissa gaudia deposce Margarita prece pia Margaritae 5 years 4 months ago
501004.6 In Gaudeamus omnes in domino diem festum celebrantes in honore Mariae virginis de cujus conceptione gaudent angeli et collaudant filium dei Conceptio Mariae 5 years 4 months ago
g03107 Al Alleluia Confessor pretiose N. precibus tuis pro nobis suffragare et pro tuo grege deum deprecare Comm. unius Confessoris 5 years 4 months ago
g03106 Al Alleluia Haec est rosa venustatis quae per florem castitatis mortis destructo carcere jam triumphat in aethere 5 years 4 months ago
g01145b.1 InV Ad te domine levavi animam meam deus meus in te confido non erubescam 5 years 5 months ago
g02793.1 Pr Vere dignum et justum est aequum et salutare | Nos tibi semper et ubique gratias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus | Qui cum unigenito filio tuo et spiritu sancto unus es deus unus es dominus | Non in unius singularitate personae sed in unius trinitate substantiae | Quod enim de tua gloria revelante te credimus hoc de filio tuo hoc de spiritu sancto sine differentia discretionis sentimus | Ut in confessione verae sempiternaeque deitatis et in personis proprietas et in essentia unitas et in majestate adoretur aequalitas | Quam laudant angeli adorant dominationes tremunt potestates | Caeli caelorumque virtutes ac beata seraphim socia exsultatione concelebrant | Cum quibus et nostras voces ut admitti jubeas deprecamur supplici confessione dicentes De Trinitate 5 years 5 months ago
g03095 Al Alleluia Regina misericordiae sancta Maria clarissima maris stella ora pro nobis o clemens o pia o dulcis Maria De BMV 5 years 5 months ago
g03094 Al Alleluia Dulce pectus dulcis cruor dulcia Christi vulnera quae sola fuerunt digna reserare regnum caelorum De quinque vulneribus Christi 5 years 5 months ago
g03093a GrV Propter quod et deus exaltavit illum et dedit illi nomen quod est super omne nomen De quinque vulneribus Christi 5 years 5 months ago
g03093 Gr Christus vulneratus est propter iniquitates nostras attritus est propter scelera nostra cujus livore sanati sumus De quinque vulneribus Christi 5 years 5 months ago
g00376.2 Of Protege domine plebem tuam per sacratissima vulnera domini nostri Jesu Christi filii tui ab omnibus insidiis inimicorum omnium ut tibi gratam exhibeamus servitutem et acceptabile tibi fiat sacrificium nostrum De quinque vulneribus Christi 5 years 5 months ago
g03092 Al Alleluia Ego sum panis vivus qui de caelo descendi si quis manducaverat ex hoc pane vivet in aeternum Corporis Christi 5 years 5 months ago
g01058a.1 InV Dicite deo quam terribilia sunt opera tua domine multitudine virtutis tuae Dom. 3 p. Pascha 5 years 5 months ago
g02373a.1 TcV Exspectetur sicut pluvia eloquium meum et descendant sicut ros verba mea sicut imber super gramina et sicut nix super foenum quia nomen domini invocabo Sabbato Sancto 5 years 5 months ago
ah50031 H Inventor rutili dux bone luminis qui certis vicibus tempora dividis merso sole chaos ingruit horridum lumem redde tuis Christe fidelibus | Quamvis innumero sidere regiam lunarique polum lampade pinxeris incussu silicis lumina nos tamen monstras saxigeno semine quaerere | Ne nesciret homo spem sibi luminis in Christi solido corpore conditam qui dici stabilem se voluit petram nostris igniculis unde genus venit | Pinguis quos olei rore madentibus lychnis aut faucibus pascimus aridis quin et fila favis scirpea floreis presso melle prius conlita tingimus | Vivax flamma viget seu cava testula succum linteolo suggerit ebrio seu pinus piceam feret alimoniam seu ceram teretem stuppa calens bibit | Nectar de liquido vertice fervidum guttatim lacrimis stillat olentibus ambustum quoniam vis facit ignea imbrem de madido flere cacumine | Splendent ergo tuis muneribus pater flammis mobilibus scilicet atria absentemque diem lux agit aemula quam nox cum lacero victa fugit peplo | Sed quis non rapidi luminis arduam manantemque deo cernat originem Moyses nempe deum spinifera in rubo vidit conspicuo lumine flammeum | O res digna deus quam tibi roscidae noctis principio grex tuus offerat lucem quam tribuis nil pretiosus lucem qua reliqua praemia cernimus | Tu lux vera oculis lux quoque sensibus intus tu speculum tu speculum foris lumen quod famulans offero suscipe tinctum paciferi chrismatis unguine | Per Christum genitum summe pater tuum in quo visibilis stat tibi gloria qui noster dominus qui tuus unicus spirat de patrio corde paraclitum | Per quem splendor honor laus sapientia majestas bonitas et pietas tua regnum continuat numine triplici texens perpetuis saecula saeculis Sabbato Sancto 5 years 5 months ago
g00864d.1 InV Effunde frameam et conclude adversus eos qui me persequuntur 5 years 5 months ago
g00813a InV Dominus illuminatio mea et salus mea quem timebo 5 years 6 months ago
g01178d InV Exaudi deus orationem meam intende orationi meae Fer. 5 post Cineres 5 years 6 months ago
g00553.Tp1 Tp Hodie cantandus est nobis puer quem gignebat ineffabiliter ante tempora pater et eundem sub tempore generavit inclyta virgo | Quis est iste puer quem tam magnis praeconiis dignum vociferatis dicite nobis ut collaudatores esse possimus | Hic enim est quem praesagus et electus symnista dei ad terras venturum praevidens longe ante praenotavit sicque praedixit Nativitas Domini 5 years 7 months ago
a02102 A O decus virgineum o jubar vitae flammeum tu sacrae munditiae doctrix et doctrina ignea fervoribus quos candidatis mentibus de fornace gratiae virtus dat divina in te signis radiat per quae salvator nuntiat quanta sis in gloria secum constituta Clara sponso supplices tuos ut salvet supplices nam incumbunt agmina hostium tuarum Clarae 5 years 7 months ago
603041za V Salve regina misericordiae spes et salus veniae 5 years 7 months ago
g03057 Al Alleluia Pastor bonus animam suam dat pro ovibus suis dixit dominus Comm. unius Confessoris Pontificis 5 years 7 months ago
g03056 Al Alleluia Iste est qui contempsit vitam mundi et pervenit ad caelestia regna 5 years 7 months ago
ah52357 H Aurora pulchra rutilans splendorem defert roseum nosterque chorus jubilans doctorem canit laureum | Dum claram lucem aperit caeleste sidus oculis Thomae figuram ingerit dati pro luce saeculis | Jam occidentem radiis implere caelum incipit dum multis vectum stadiis Thomam Tolosa recipit | Ad hujus lucis radium lustranda mittit dubia ad sancti Thomae studium hortans mater ecclesia | Veram protestans solidam doctrinam ejus inclytam securam firmam lucidam divinis verbis insitam | Aeterno regi gloriam laetis canamus vocibus qui nobis praestet veniam beati Thomae precibus 5 years 8 months ago
ah52356 H Jubar caelorum prodiens perlustrat hemisphaerium per solis iter gradiens sidus petit Hesperium | Cum oriente oritur decus et lux Campaniae et in Tolosa conditur lustrans oram Hispaniae | Unde pater Dominicus sumpsit vitae praeconium illuc doctor Italicus suum legit hospitium | Altam profundens gratiam divina virtus corpori salutis efficaciam dat omni morbi generi | Nam claudos reddit gressui leprososque munditiae vitae redduntur mortui maesti quoque laetitiae | Aeterno regi gloriam laetis canamus vocibus qui nobis praestet veniam beati Thomae precibus 5 years 8 months ago
ah52355 H Superna mater inclyta novis exsulta gaudiis quae tibi plebs haec subdita laetis offert praecordiis | Clausum thesaurum gratiae Urbanus praesul reperit quem jam in orbis facie cunctis patentem efficit | Thesaurum hunc quem edidit ordo clarus Dominici idem Urbanus reddidit Eliae voto supplici | Colendum in occiduis transmittens mundi partibus ubi signis assiduis succurrit invocantibus | Sol solem caeli sequitur dum Thomas ab Italia tibi Tolosa vehitur quo decoratur Gallia | Aeterno regi gloriam laetis canamus vocibus qui nobis praestet veniam beati Thomae precibus 5 years 8 months ago
a02096 I Christum panem angelorum et hominum venite adoremus Oct. Corporis Christi 5 years 8 months ago
g03055 Al Alleluia Viri Galilaei quid admiramini aspicientes in caelum sic veniet quemadmodum vidistis eum ascendentem in caelum Ascensio Domini 5 years 8 months ago
g03054 Al Alleluia Ad laudem filii tonitrui concurrant omnes fideles Christi 5 years 8 months ago
g03053e TcV Quasi vas auri solidum ornatum omni lapide pretioso 5 years 8 months ago
g03053d TcV Quasi ignis effulgens et thus ardens in igne 5 years 8 months ago
g03053c TcV Quasi lilia quae sunt in transitu aquae et quasi thus redolens in diebus aestatis 5 years 8 months ago
g03053b TcV Quasi arcus refulgens inter nebulas gloriae et quasi flos rosarum in diebus vernis 5 years 8 months ago
g03053a TcV Et quasi sol refulgens sic ille effulsit in templo dei 5 years 8 months ago
g03053 Tc Quasi stella matutina in medio nebulae et quasi luna plena in diebus suis 5 years 8 months ago
ah52354 H Lauda mater ecclesia Thomae felicem exitum qui pervenit ad gaudia per verbi vitae meritum | Fossa nova tunc suscipit thecam thesauri gratiae cum Christus Thomam efficit heredem regni gloriae | Manens doctrinae veritas et funeris integritas mira fragrans suavitas aegris collata sanitas | Monstrant haec dignum laudibus terrae ponto et superis nos juvet suis precibus deo commendet meritis | Sit patri laus ac genito simulque sancto flamini qui sancti Thomae merito nos caeli jungat agmini Thomae de Aquino 5 years 8 months ago
ah52353 H Thomas insignis genere claram ducens originem subit aetatis tenerae praedicatorum ordinem | Typum gessit Luciferi splendens in coetu nubium plus quam doctores caeteri purgans dogma gentilium | Profunda scrutans fluminum in lucem pandit abdita dum supra sensus hominum obscura facit cognita | Fit paradisi fluvius quadripartite pervius fit Gedeonis gladius tuba lagenae radius | Sit laus patri ac genito simulque sancto flamini qui sancti Thomae merito nos caeli jungat agmini Thomae de Aquino 5 years 8 months ago
ah52352 H Exsultet mentis jubilo laudans turba fidelium errorum pulso nubilo per novi solis radium | Thomas in mundi vespere fudit thesauros gratiae donis plenus ex aethere morum et sapientiae | De cujus fonte luminis verbi coruscant faculae scripturae sacrae numinis et veritatis regulae | Fulgens doctrinae radiis clarus vitae munditia splendens miris prodigiis dat toti mundo gaudia | Sit patri laus ac genito simulque sancto flamini qui sancti Thomae merito nos caeli jungat agmini Thomae de Aquino 5 years 8 months ago
g03052 Al Alleluia Salve virga florens Aaron salve tu firmata in Sion salve decora tu pro nobis semper ora De BMV 5 years 8 months ago
g03051 Al Alleluia O Baptista Christi testis par angelis summa legis medius trinitatis fidei disciplina peccatorum venia paenitentiae via exemplum castitatis tu forma sanctitatis nos junge beatis Joannis Baptistae 5 years 8 months ago
ah22473 H O dies dies virginum dies dierum gloria qua nova laus initium finem capit miseria | Quis digne fari poterit tot virginum praeconia solius cum supererit laudis referre debita | Hujus cohortis Ursula devota primiceria percepta mente sedula diva tractat mysteria | Instructis hinc sodalibus decursus sui termino velle fit unum omnibus virtutum jungi domino | Sit patri sponsi virginum ipsique sponso gloria cum spiritu qui gaudium hic donet et in patria Ursulae 5 years 8 months ago
a02095 A O Thoma laus et gloria praedicatorum ordinis nos transfer ad caelestia professor sacri numinis Thomae de Aquino 5 years 8 months ago
a02094 A Collaudetur Christus rex gloriae qui per Thomam lumen ecclesiae mundum replet doctrina gratiae Thomae de Aquino 5 years 8 months ago
a02093 A Militantis doctor ecclesiae virginali florens munditia triumphantis optata curiae sancte Thoma largire gaudia Thomae de Aquino 5 years 8 months ago
a02092 W Rigans montes de superioribus tuis R. De fructu operum tuorum satiabitur terra 5 years 8 months ago
a02091 A Viror carnis flore munditiae vigor vitae fructu justitiae splendor verbi dono scientiae te decorant stantem in acie te coronant in statu gloriae Thomae de Aquino 5 years 8 months ago
a02087 A Tumor gulae pellitur leprosus sanatur caeco lumen redditur claudo gressus datur Thomae de Aquino 5 years 8 months ago
a02086 A Pressus vi daemonii cito liberatur raptu mersus fluvii vitae restauratur Thomae de Aquino 5 years 8 months ago
a02085 A Alma mater ecclesia Christi fundata sanguine sceptra conscendit grandia novi doctoris lumine Thomae de Aquino 5 years 8 months ago
a02084 A Aurum sub terra tegitur et lucerna sub modio sed virtus dei cernitur miraculorum radio Thomae de Aquino 5 years 8 months ago
a02083 A Adest dies laetitiae quo Thomas doctor inclytus fit civis caeli curiae bina corona praeditus Thomae de Aquino 5 years 8 months ago
a02082a V Thomas mihi par est in gloria virginali praestans munditia Thomae de Aquino 5 years 8 months ago
a02082 R Sertum gestans cum torque duplici cappa gemmis ornata cernitur ex monili fulgoris caelici lux emissa mundo diffunditur Augustinus fratri sic loquitur Thomae de Aquino 5 years 8 months ago
a02081a V Hic speciali gratia lustrato mentis oculo celsa novit mysteria caeli doctus oraculo Thomae de Aquino 5 years 8 months ago
a02081 R Beati Thomae gloria divo fulsit miraculo odoris fragrantia mira fluxit ex tumulo qui nitens pudicitia vixit absque piaculo Thomae de Aquino 5 years 8 months ago
a02080a V Clamor fratris trinus emittitur doctor noster a nobis tollitur Thomae de Aquino 5 years 8 months ago
a02080 R Scholas Thomae Paulus ingreditur sacra simul fantur mysteria digne tandem per raptum trahitur vir caelestis ad vitae praemia Thomae de Aquino 5 years 8 months ago
a02079.1 A Sidus de nube trahitur de foeno flos eligitur adeps de carne tollitur dum Thomas caelo redditur Thomae de Aquino 5 years 8 months ago
a02078 A Seminavit hic largiter doctor virtuosus metit illic feliciter victor gloriosus Thomae de Aquino 5 years 8 months ago
a02077 A Instante vitae termino vidit regna caelestia et revelante domino novit optata praemia Thomae de Aquino 5 years 8 months ago
a02076a V Quam excelsus quem caeli praedicant quam praeclarus quem stellae indicant Thomae de Aquino 5 years 8 months ago
a02076 R Sidus missum Thomae de superis novo signo divini muneris hunc caelestem demonstrat caeteris verbo vita doctrina litteris Thomae de Aquino 5 years 8 months ago
a02075a V Elevatus a terra cernitur crucifixus ei colloquitur Thomae de Aquino 5 years 8 months ago
a02075 R Felix doctor cujus solatio angelorum servit attentio Petrus Paulus favent obsequio dei mater mulcet alloquio Thomae de Aquino 5 years 8 months ago
a02074a V Stilus brevis grata facundia celsa clara firma sententia Thomae de Aquino 5 years 8 months ago
a02074 R De excelsis fons sapientiae sancto Thomae infudit copiam tamquam flumen clarae scientiae qui susceptam refudit gratiam dum fluentis summae peritiae rigat totam sanctam ecclesiam Thomae de Aquino 5 years 8 months ago
a02073 A Stella cadens emicat stuporem dans insolitum quae instantem indicat beati Thomae transitum Thomae de Aquino 5 years 8 months ago

Pages

Melodies added by the contributor

No results.