Ursulae
Ursula, Virgin Martyr
Feast date:
Oct.21
Feast code:
14102110
Related chants
Displaying 1 - 50 of 56 chantsCantus ID | Genre | Full text | Feast |
---|---|---|---|
100063 | I | Auctori vitae psalmis jubilando venite est quia virginei decus ipse corona tropaei | Ursulae |
200097 | A | Ad nihilum est deductus harum conspectu malignus quae se fecerunt columbas caste ad fenestras suas in foraminibus petrae in cavernis maceriae | Ursulae |
200442 | A | Auribus percepit deus dum clamat grex virgineus et tam Ursulam servavit quam per hanc illas vocavit | Ursulae |
200805 | A | Clematius igitur vir clarissimus vota quae debebat a fundamento templum sanctam erexit in quo et virginum venerantur merita et populorum laudantium deum concurrit frequentia alleluia | Ursulae |
201094 | A | Cyprus et nardus cum croco fistula cum cinnamomo murra simul et aloe decus hujus sunt vineae | Ursulae |
201561 | A | En lectulum Salomonis ense munivit sermonis fortissima ex Israel Ursula pulchra ut Rachel | Ursulae |
201853 | A | Flos fulsit ex Britannia Ursula stirpe regia auctrix fructus virginei praedicans praeceptum dei | Ursulae |
201902 | A | Gaude Jerusalem superna in qua dulce jubilat virginum chorea nova agno cantica resultat in gloria quarum incerventu quae sumus non flebiles no exules te gloriosum te intrabilem in sanctis tuis laudantes conserva domine | Ursulae |
201925 | A | Gaudeat ecclesia quam tot natalitia virginum fecundant insignes victoriae fragiles militiae faciunt jucundam | Ursulae |
202037 | A | Gustaverunt et viderunt quod dulcis es domine et libenter impenderunt se pro tuo nomine | Ursulae |
202181 | A | Hic quippe virginum coetus dei est sponsa et lectus in quo recubans quietus nobiles lucratur fetus | Ursulae |
202448 | A | In odore tuo Christe sic ad poenas currunt iste ut quasi deliciis gaudeant suppliciis | Ursulae |
202593 | A | Inter haec flos virginalis gloria est specialis unde major quam angelis homini laus est in caelis | Ursulae |
202596 | A | Inter quos undena virginum milia sequentes agnum sine macula laudant illum gaudentes caelesti laude per saecula alleluia | Ursulae |
202670 | A | Istarum collegio caeli vernat regio fulcitur ecclesia paradisus fragrat mundus redimitur | Ursulae |
202682 | A | Iste regi gloriae carae margaritae inventae sunt hodie longius quaesitae | Ursulae |
202739 | A | Jesu salus humilium sanctarum prece virginum ipsarum ad consortium junge nos in perpetuum | Ursulae |
202842 | A | Laetis canamus vocibus tot paradisi floribus quas virginitas lilium rosas fecit martyrium quarum prece da domine ut flore pudicitiae caro nostra refloreat ne in aeternum pereat | Ursulae |
202972 | A | Magnificate dominum omnes filii hominum cujus est fortudinis si vincit pulvis et cinis nam nostrum est si perimus tuum Christe si vincimus vince mala firmans bona ut cum hac virginum turba caelo simul conregnemus quarum palmis congaudemus | Ursulae |
203174 | A | Muliebrem ad ornatum mundum acceperunt et ad verum et beatum regem intraverunt | Ursulae |
203432 | A | O felix Germania tam decoro germine virginum ornata beata Colonia pretioso sanguine martyrum dotata vere juste tu laetaris quae thesauro super aurum nobili ditaris | Ursulae |
203643 | A | Oleum exstat effusum mirabile nomen tuum hinc tot adolescentulae dilexerunt te domine | Ursulae |
204023 | A | Quae dum piis mentibus oleum sumpserunt sponso cum prudentibus obviam iverunt | Ursulae |
204160 | A | Quid in istis nisi chorum videas castrorum quae non norunt viri torum hostes vitiorum | Ursulae |
204573 | A | Secus decursus fluminum stetit hoc germen virginum quod nulli cedens turbini mansit in lege domini | Ursulae |
204676 | A | Signatur super has digne lux vultus tui domine quas tyrannus collegerat ut per tot unam auferat | Ursulae |
205120 | A | Veni ergo turba dei veni de libano veni de vertice coronanda Sanir Hermon et Amana de cubilibus leonum et a montibus pardorum | Ursulae |
205339 | A | Vox turturis ut sonuit vinea Christi floruit dum germinant ut palmites per Ursulam tot virgines | Ursulae |
600037 | R | Ad portum vehuntur Tilae hinc ad arcem coloniae post haec liquentes trieres Romam adeunt pedestres | Ursulae |
600037a | V | Ad sua bella caelibum implorare auxilium | Ursulae |
600111 | R | Annalis orbita votorum nobis suscitat gaudia dum hac die tot virginea pro Christo caesa pandit milia | Ursulae |
600111a | V | Quarum in numero cum sua duce Ursula fulsere ut sidera pinnosa et candida | Ursulae |
600540 | R | Decurso jam triennio virgines dignae praemio natale solum deserunt seseque mari conferunt | Ursulae |
600540a | V | Hae vere Israelitae quaerentes patriam vitae | Ursulae |
600653 | R | Dum Coloniam obsident has Hunni redire vident irruunt virgines perimunt statim ab urbe fugiunt | Ursulae |
600653a | V | Quos non armati milites ense terrebant virgines | Ursulae |
600783 | R | Equitatui auctoris in curribus Pharaonis virginum grex similaris post transitum alti maris | Ursulae |
600783a | V | Aegyptum spernens cum palmis domino canis in psalmis | Ursulae |
601546 | R | O caelestis aulae rosae super solem speciosae cum dilecto repausantes sublevate nos laudantes ad aeterna gaudia | Ursulae |
601546a | V | Omnis homo martyrum sentiat auxilium | Ursulae |
602216 | R | Solatur patrem Ursula dei narrans oracula jussa ne hostem confutet ut spe conjugii mutet | Ursulae |
602216a | V | Demandans quasi pro dote hunc ablui baptismate | Ursulae |
602242 | R | Spondet pater conjugium commune fit tripudium tyrannus Christo subditur ut virgo jussit agitur | Ursulae |
602242a | V | Missis undenis navibus cum tot virginum milibus | Ursulae |
602372 | R | Tyranni donis ac minis pater pulsatus virginis precibus fugit intimis ad turrim fortitudinis | Ursulae |
602372a | V | Hinc discrimen ecclesiae hinc lapsum timens filiae | Ursulae |
602386 | R | Urbs nova Jerusalem turbam tenet hanc socialem sanguineque vivae sua pallia lavit olivae atque stolas vino sic flore sacro micat bino | Ursulae |
602386a | V | Ad bona summa vacans miserisque deum prece placans | Ursulae |
602512 | R | Virgo regalis Ursula vultu et animo pulchra tyranno quidam placuit qui late praepotens fuit | Ursulae |
602512a | V | Mittens ergo nuptam Christo suo petebat filio | Ursulae |