Pablo F. Cantalapiedra
Universidad Complutense de Madrid
5 years 3 months
No results.
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast | Post date |
|---|---|---|---|---|
| h02240a | RSV | Sed in omni oratione et obsecratione petitiones vestrae innotescant apud deum | 4 years 10 months ago | |
| h02240 | RS | Gaudete in domino semper et iterum dico gaudete mansuetudo vestra nota sit omnibus hominibus dominus in proximo est nihil solliciti fueritis | 4 years 10 months ago | |
| h02239a | RSV | Hic est dies quem fecit dominus exsultemus et laetemus in eo | Nativitas Domini | 4 years 10 months ago |
| h02239 | RS | Gaudete et exsultate omnes populi quia natus est nobis hodie salvator mundi in civitatem David cujus regnum non corrumpetur et pacis ejus non erit finis ipse consolabitur omnes lugentes et qui sedent in regione umbrae mortis faciet lumen videre | Nativitas Domini | 4 years 10 months ago |
| h02238a | RSV | Apparebit tibi dominus quia in caritate perpetua dilexit te | 4 years 10 months ago | |
| h02238 | RS | Gaude filia Sion quoniam veniet tibi rex tuus cum jucunditate et tu filia Jerusalem laetare in adventum domini dei tui | 4 years 10 months ago | |
| h02237a | RSV | Quomodo dilexi legem tuam domine tota die meditatio mea est | 4 years 10 months ago | |
| h02237 | RS | Funes peccatorum circumplexe sunt me domine et legem tuam non sum oblitus deus meus qui semper eam dilexi alleluia | 4 years 10 months ago | |
| h02236a | RSV | Laudate dominum omnes gentes et collaudate eum omnes populi | 4 years 10 months ago | |
| h02236 | RS | Fulget caelum et terra splendet a claritate dei quia processit de habitaculo sancto suo sanare contribulatos corde et cecis reddere lumen gaudete hodie universe gentes quia in medio vestri salvator apparuit jam nolite pavere | 4 years 10 months ago | |
| h02235a | RSV | Clamaverunt justi et dominus exaudivit eos et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos | 4 years 10 months ago | |
| h02235 | RS | Fulgebunt justi et tamquam scintillae in arundineto discurrunt judicabunt gentes et dominabuntur populis et regnavit illorum dominus in perpetuum alleluia alleluia | 4 years 10 months ago | |
| h02234a | RSV | Non erat illae lux sed ut testimonium perhiberet de lumine | 4 years 10 months ago | |
| h02234 | RS | Fuit homo missus a deo cui nomen erat Joannes hic venit in testimonium ut testaretur de luce et omnes crederent per eum | 4 years 10 months ago | |
| h02233a | RSV | De fructu oris sui replevitur venter ejus et gemina labiorum illius saturavit eos | 4 years 10 months ago | |
| h02233 | RS | Frater qui adjuvatur a fratre quasi civitas firma et judicium quasi murum fortem quod vinci non potest alleluia alleluia | 4 years 10 months ago | |
| h02232a | RSV | Occurrite ei virgines sapientissimae et dicite illi | 4 years 10 months ago | |
| h02232 | RS | Filiae Jerusalem si inveneritis dilectum meum dicite illi quoniam tenebo et non dimittam eum | 4 years 10 months ago | |
| h02231a | RSV | Quam pulchra es amica mea et quam suavis decora ut Jerusalem | 4 years 10 months ago | |
| h02231 | RS | Filiae Jerusalem audite me quae est ista quae ascendit a deserto quasi virgultum fumi ex aromatibus myrrhae suavis et decora terribilis ut castrorum acies ordinatae viderunt eam filiae Jerusalem et beatissimam declaraverunt | 4 years 10 months ago | |
| h02230a | RSV | Lauda et laetare filia Sion quia ecce ego veniam | 4 years 10 months ago | |
| h02230 | RS | Filia Sion habitabo in medio tui dicit dominus et applicabuntur gentes multae ad dominum in illa die et scies quia dominus misit me ad te | 4 years 10 months ago | |
| h02229a | RSV | Gaudium erit in caelo coram angelis dei super uno peccatore poenitentiam agente | 4 years 10 months ago | |
| h02229 | RS | Filia Sion facta es ut tugurium in vinea et quasi causa custodiaria in agro sed jam revertere penitere quia pius est deus super unam ovem errantem quam super justos non egentes penitentiam | 4 years 10 months ago | |
| h02228a | RSV | Dabit vobis dominus signum in terra virgo in utero accipiet | 4 years 10 months ago | |
| h02228 | RS | Filia Sion consecravis domino multitudines populorum et tu Bethleem domus acceptionis paucissima in milibus Juda et se prodiet principium regni Israel cujus progressio ab initio saeculi propter quod tempus parturientis advenit et paries velociter redemptorem omnium filiorum Israel | 4 years 10 months ago | |
| h02227a | RSV | In omni animo tuo accede ad illam et in omni virtute tua serva vias ejus | 4 years 10 months ago | |
| h02227 | RS | Fili dilige disciplinam et usque ad senectam invenies sapientiam sicut cultor qui arat et seminat accede ad illam et suscipe bonos frutos ejus alleluia alleluia alleluia | 4 years 10 months ago | |
| h02226a | RSV | Dispersit dedit pauperibus justitia ejus manet in saeculum saeculi | 4 years 10 months ago | |
| h02226 | RS | Felix vir qui inventus est sine macula et qui post aurum non habiit nec speravit in pecunia et thesauros quis est iste laudavimus eum fecit mirabilia in vita sua | 4 years 10 months ago | |
| h02225b | RSV | Dedit ei dominus sapientia et beatum fecit illum | 4 years 10 months ago | |
| h02225a | RSV | Et magnificavit eum dominus in timore inimicorum | 4 years 10 months ago | |
| h02225 | RS | Felix vir cujus memoria in benedictione est similem illum fecit deus in gloria sanctorum et coronavit eum alleluia alleluia | 4 years 10 months ago | |
| h02224a | RSV | Impletus es quasi flumen sapientia longe extulisti nomen tuum et dilectus es in pace tua | 4 years 10 months ago | |
| h02224 | RS | Felix quia dejecisti a te ignem terrae et amplificatus es in mirabilibus tuis alleluia beati sunt qui te viderunt et in amicitia tua decorati sunt alleluia alleluia alleluia | 4 years 10 months ago | |
| h02223a | RSV | Os justi meditabitur sapientia et lingua ejus loquetur judicium | 4 years 10 months ago | |
| h02223 | RS | Felix qui spiritu contribulato sacrificat domino deo suo quoniam victimae impiorum odibiles sunt deo vota vero justorum placabilia | 4 years 10 months ago | |
| h02222a | RSV | Felix qui suscepit ludibria et verbera vincula et carceres | 4 years 10 months ago | |
| h02222 | RS | Felix qui potuit transgredi et non est transgressus et facere mala et non fecit sed elegit potius affligi cum populos dei quam temporalis peccati jucunditatem habere quae velociter substollitur et non lucratur | 4 years 10 months ago | |
| h02221a | RSV | Ego sum alpha et omega primus et novissimus principium et finis | 4 years 10 months ago | |
| h02221 | RS | Felices qui faciunt praecepta mea ut sit potestas eorum super lignum vistae et pro portas intrent in civitatem sanctam ego sum radix et genus David stella splendida matutina | 4 years 10 months ago | |
| h02220b | RSV | In aeternum servabo illi misericordia mea et testamentum meum fidele ipsi | 4 years 10 months ago | |
| h02220a | RSV | Ecce servus meus suscipiam eum electus meus complacuit sibi in illo anima mea | 4 years 10 months ago | |
| h02220 | RS | Famulo meo ego praestiti honorem magnum dicit dominus et omnes inimicos ejus humiliavi et coronam dedi ei | 4 years 10 months ago | |
| h02218a | RSV | Disperde inimicos meos et perde eos qui tribulant animam meam | 4 years 10 months ago | |
| h02218 | RS | Factus sum omni populo meo in derisu et in opprobrium repletus sum amaritudine et inebriatus absintio effusa sunt viscera mea et dixi perii vide domine et judica causam animae meae defensor vite meae | 4 years 10 months ago | |
| h02217b | RSV | Facti sumus quasi in principio cum non dominareris nostri neque invocaretur nomen tuum super nos | 4 years 10 months ago | |
| h02217a | RSV | De fecit gaudium cordis nostri versus est in luctu coras noster cecidit corona capitis nostri | 4 years 10 months ago | |
| h02217 | RS | Facti sumus domine tamquam alieni ad te veae nobis quia peccavimus inimici tui polluerunt sancta tua utinam disrumperes caelos et descenderes et in note sceres nomen tuum et in ira tua agentes conturbarentur | 4 years 10 months ago | |
| h02216b | RSV | Tu filia Sion summe lamentum et defluant ab oculis tuis lacrimae | 4 years 10 months ago | |
| h02216a | RSV | Spiritus oris nostri Christus dominus captus est in peccatis nostris | 4 years 10 months ago | |
| h02216 | RS | Facta est Sion sicut avis volans de cujus loco ablatus est nidus et tu filia Jerusalem cogita facere tibi tegumentum luctus in tenebris meridianis quia salvator tuus comprehendetur et dominus universae terrae morti condemnabitur set exsurgens sedebit in throno ut judicet adversarios suos | 4 years 10 months ago | |
| h02215a | RSV | Congregati sunt adversum justum omnes principes Juda et comprehenderunt eum dicentes morte moriatur homo iste | 4 years 10 months ago | |
| h02215 | RS | Facta est lingua iniquorum fraudulenta in ore eorum et loquebantur mendatium omnes in sanguine insidiati sunt virum justum venati sunt ad mortem ipse autem pacifica verba loquebatur ad eos | 4 years 10 months ago | |
| h02214a | RSV | De sanctuario tuo domine deus exaudi de excelso caelorum | 4 years 10 months ago | |
| h02214 | RS | Exsurge domine miserere nobis quia venit tempus miserendi respice in orationes pauperum et ne spernas preces eorum | 4 years 10 months ago | |
| h02213a | RSV | Ad te levamus oculos nostros qui habitas in caelis | 4 years 10 months ago | |
| h02213 | RS | Exsurge domine miserere nobis quia venit tempus miserendi | 4 years 10 months ago | |
| h02211a | RSV | Defecit gaudium cordis nostri versus est in luctu coras noster caecidit corona capitis noster | 4 years 10 months ago | |
| h02211 | RS | Exsurge domine et ne repellas nos in finem quare faciam tuam avertis oblivisceris inopiam et tribulationem nostram quoniam humiliata est in pulvere anima nostra adhaesit in terra venter noster exsurge domine adjuva nos et libera nos propter nomen tuum | 4 years 10 months ago | |
| h02210a | RSV | Exsultabunt sancti in gloria et laetabuntur in cubilibus suis | 4 years 10 months ago | |
| h02210 | RS | Exsultabunt sancti cum fiducia et gaudentes festinabunt videre gloriam ejus cui servierunt et aquo incipiunt gloriosi mercedem recipere | 4 years 10 months ago | |
| h02209a | RSV | In tempore adventus domini audient surdi et qui in tenebris sint et in caligine | 4 years 10 months ago | |
| h02209 | RS | Exsultabunt qui habitant in petiosa virtutem domini in insulis pronuntiabunt a summis montibus clamabunt dabunt deo gloriam | 4 years 10 months ago | |
| h02208a | RSV | Visitavit dominus gregem suum domum Juda et ponet eos quasi equum gloriae suae in bello | 4 years 10 months ago | |
| h02208 | RS | Exsulta satis filia Sion lauda et laetare filia Jerusalem quia ecce rex tuus veniet tibi mittis et salvator ipse pauper ascendet super pullum filium subjugatis et dissipabitur archus belli et loquetur pacem gentibus quoniam potestas ejus amari usque ad mare et ad fluminibus usque ad fines terrae quid enim bonum ejus aut quid pulchrum ejus est nisi frumentum electorum aut vinum germinans virgines petite ab eo pluviam in tempore scrotino et dabit imbrem vobis et herbam in agris | 4 years 10 months ago | |
| h02207a | RSV | Convertimini et recedite ab omnibus iniquitatibus vestris et ab universis contaminationibus vestris avertite facies vestras | 4 years 10 months ago | |
| h02207 | RS | Exclamemus omnes ad dominum ex toto corde et convertatur unusquisque a peccatis suis et deus caeli revertetur ab ira furoris sui quia misericors est | 4 years 10 months ago | |
| h02206a | RSV | Magnus dominus noster et magna virtus ejus | 4 years 10 months ago | |
| h02206 | RS | Excelsus super omnes gentes dominus alleluia supra caelos gloria ejus alleluia | 4 years 10 months ago | |
| h02193a | RSV | Tibi derelictus est pauper pupillo tu eris adjutor | 4 years 10 months ago | |
| h02193 | RS | Exaltetur domine manus tua alleluia ne obliviscaris pauperem in finem alleluia alleluia | 4 years 10 months ago | |
| h02192a | RSV | Extendit super libatorium manus suas et libavit de sanguine ube et effudit in fundamento altaris odorem suavitatis altissimo deo | 4 years 10 months ago | |
| h02192 | RS | Exaltatus est et fulget in templum tuum justus tuus domine quasi stella matutina in media nube et sicut luna plena in diebus suis sicut arcus pacis inrorans terram accepit autem a te stolam sanctam | 4 years 10 months ago | |
| h00461c | RSV | Liberasti bracchio tuo populum tuum filios Jacob et Joseph | 4 years 10 months ago | |
| h00461b | RSV | Confitebimur tibi deus confitebimur tibi et invocavimus nomen sanctum tuum | 4 years 10 months ago | |
| h02190a | RSV | Fac nobiscum domine justa mansuetudinem tuam et secundum multitudinem misericordiae tuae | 4 years 10 months ago | |
| h02190 | RS | Exarcebavimus nomen tuum domine et iniquitates coram te fecimus et nunc flectamus genua cordis nostri dimitte nobis peccata nostra | 4 years 10 months ago | |
| h02189a | RSV | Dedi te plebi murum Hereum fortem et pugnabunt adversum te et non praevalebunt | 4 years 10 months ago | |
| h02189 | RS | Ex quo honoravi te in conspectu meo coronavi te dicit dominus et ego dilexi te valde noli timere quia ego tecum sum semper ut adjuvem te | 4 years 10 months ago | |
| h02188a | RSV | Qui regis Israel intende qui deducis velud ovem Joseph | 4 years 10 months ago | |
| h02188 | RS | Esto nobis domine protector et medicas tu peccatorum nostrorum vulnera solita pietate tribue medicinam tu errantibus es via et te deus pie quaerentibus das coronam | 4 years 10 months ago | |
| h02187a | RSV | Fac mecum deus signum in bono ut videant qui me oderunt et confundantur | 4 years 10 months ago | |
| h02187 | RS | Eripe me de inimicis meis domine quoniam ad te confugivi educ de tribulatione animam meam perde omnes qui tribulant me quia servus tuus sum ego | 4 years 10 months ago | |
| h02185b | RSV | Eripe me domine ab homine malo a viro iniquo libera me | 4 years 10 months ago | |
| h02185a | RSV | Eripe me de operantibus iniquitatem et de viris sanguinum libera me | 4 years 10 months ago | |
| h02185 | RS | Eripe me de inimicis meis domine quia tu es deus meus | 4 years 10 months ago | |
| h02184a | RSV | Elegit dominus tribu Juda montem Sion | 4 years 10 months ago | |
| h02184 | RS | Elegit nos hereditatem sibi dominus speciem Jacob quem dilexit alleluia alleluia | 4 years 10 months ago | |
| h02183a | RSV | Secundum divitias gratiae ejus que super habundavit illis omni sapientia et doctrina | 4 years 10 months ago | |
| h02183 | RS | Elegit eos deus ante mundi constitutionem ut essent sancti et immaculati in conspectu suo praedestinavit eos in adoptionem filiorum per Jesum Christum dominum nostrum | 4 years 10 months ago | |
| h02182a | RSV | Quisquis vestrum est sapiens veniat et faciat tabernaculum domino et propitiatorium | 4 years 10 months ago | |
| h02182 | RS | Elegit dominus virum de tribu Juda et dedit illi sapientiam ad perficiendum omne opus tabernaculi hujus et nunc summat sibi aromatum et ponat incensum in loco isto ut appareat ei deus et propitietur populo suo | 4 years 10 months ago | |
| h02181a | RSV | Ego dominus dabo impiis pro morte sua et divites pro sepultura ejus | 4 years 10 months ago | |
| h02181 | RS | Elegi virum de plebem meam in martyrium mihi et ecce inimici ejus foderunt usque ad atria ejus et ego ut dominus vindicabo eum qui sanguis ejus clamat | 4 years 10 months ago | |
| h02180a | RSV | Laudate pueri dominum laudate nomen domini | 4 years 10 months ago | |
| h02180 | RS | Elegi et sanctificavi vos dicit dominus praeparavi vobis montem florentem rosas et lilia ut gaudio repleamini usque in sempiternum | 4 years 10 months ago | |
| h02179a | RSV | Ignem ardentem extinguit aqua et eleemosyna extinguit peccata | 4 years 10 months ago | |
| h02179 | RS | Eleemosyna et fides fabricatores bonorum sunt alleluia homini cogitanti bona super est abundantia suavis est alleluia alleluia alleluia | 4 years 10 months ago | |
| h02178a | RSV | Deus a Libano veniet et sanctus a monte Obbaco et condenso | 4 years 10 months ago |