Facta est lingua iniquorum fraudulenta in ore eorum et loquebantur mendatium omnes in sanguine insidiati sunt virum justum venati sunt ad mortem ipse autem pacifica verba loquebatur ad eos
Congregati sunt adversus justum omnes principes Juda et comprehenderunt eum dicentes morte moriatur homo iste et locutus est ad eos dicens ecce ego in manibus vestris sum operamini in me sicut consiliamini in cordibus vestris veruntamen si me morti condemnatis scitote quia sanguinem innocentem contra vos traditis