Nativitas Domini

Christmas Day

Feast date:
Dec.25
Feast code:
02122500

Related chants

Displaying 501 - 550 of 866 chants
Cantus ID Genre Full text Usual feast
ah49515 Sq Ecce puerpera genuit Emmanuel regem in saecula | Deum oraculis prophetarum promissum magnum in saecula | Nobis det ut omnia que sunt patris et sua premia aeterna | Salus et victoria illi sit et gratia omnia per saecla | Nativitas Domini
ah49615 Sq Laetemur gaudiis quos redemit verbum patris | A reatus laqueo primi parentis | Dei jussa spernentis artem per hostis | Heu quando paradisum deserens exul venit in exitiales | Mundi istius labores | Postuma hinc proles omnis rueret nisi hanc in carne Christus natus levaret | Et prima corona vestiret atque rursus in caelo collocaret Nativitas Domini
ah50025 H Quid est quod artum circulum sol jam recurrens deserit Christusne terris nascitur qui lucis auget tramitem Heu quam fugacem gratiam festina volvebat dies quam paene subductam facem sensim recisa extinxerat Caelum nitescat laetius gratetur et gaudens humus scandit gradatim denuo iubar priores lineas Emerge dulcis pusio quem mater edit castitas parens et expers conjugis mediator et duplex genus Ex ore quamlibet patris sis ortus et verbo editus tamen paterno in pectore Sophia callebas prius Quae prompta caelum condidit caelum diemque et cetera virtute verbi effecta sunt haec cuncta nam verbum Deus Sed ordinatis saeculis rerumque digesto statu fundator ipse et artifex permansit in patris sinu Donec rotata annalium transvolverentur milia atque ipse peccantem diu dignatus orbem viseret Nativitas Domini
ah50026 H Corde natus ex parentis ante mundi exordium alpha et o cognominatus ipse fons et clausula omnium quae sunt fuerunt quaeque post futura sunt saeculorum saeculis O beatus partus ille virgo cum puerpera edidit nostram salutem feta sancto spiritu et puer redemptor orbis sacratum protulit saeculorum saeculis Psallat altitudo caeli psallant omnes angeli quidquid est virtutis usquam psallat in laudem dei nulla linguarum silescat vox et omnis consonet saeculorum saeculis Ecce quem vates vetustis concinebant saeculis quem prophetarum fideles paginae spoponderant emicat promissus olim cuncta collaudent eum saeculorum saeculis Te senes et te juventus parvulorum te chorus turba matrum virginumque simplices puellulae voce concordes pudicis perstrepant concentibus saeculorum saeculis Tibi Christe sit cum patre hagioque spiritu hymnus melos laus perennis gratiarum actio honor virtus victoria regnum aeternaliter saeculorum saeculis Nativitas Domini
ah50026:cs H Narozený od věčnosti (...) Nativitas Domini
ah50145 Sq Gratuletur omnis caro nato Christo domino quia culpa protoplasti carnem nostram induit Ut salvaret quos plasmavirt Dei sapientia | Verbum patris caro factum nascitur ex virgine Non amissa deitate formam servi suscepit Ut peccatum de peccato damnaret omnipotens | Magnam valde commendavit per Iohannes gratiam Baptizatus in Iordane lavit mundi crimina Ut credentium purgaret gentium piacula Alleluia alleluia patris unigenito Alleluia alleluia spiritu paraclito Alleluia alleluia sempiterna saecula Amen Nativitas Domini
ah53015 Sq Natus ante saecula dei filius invisibilis interminus | Per quem fit machina caeli ac terrae maris et in his degentium | Per quem dies et horae labant et se iterum reciprocant | Quem angeli in arce poli voce consona semper canunt | Hic corpus assumpserat fragile sine labe originalis criminis de carne Mariae virginis quo primi parentis culpam Evaeque lasciviam tergeret | Hoc praesens diecula loquitur praelucida adaucta longitudine quod sol verus radio sui luminis vetustas mundi depulerit genitus tenebras | Nec nox vacat novi sideris luce quod magorum oculos terruit scios | Nec gregum magistris defuit lumen quos praestrinxit claritas militum dei | Gaude dei genetrix quam circumstant obstetricum vice concinentes angeli gloriam deo | Christe patris unice qui humanam nostri causa formam assumpsisti refove supplices tuos | Et quorum participem te fore dignatus es Jesu dignanter eorum suscipe preces | Ut ipsos divinitatis tuae participes deus facere digneris unice dei Nativitas Domini
ah53016 Sq Eia recolamus laudibus piis digna | Hujus diei carmina in qua nobis lux oritur gratissima | Noctis inter nebula pereunt nostri criminis umbracula | Hodie saeculo maris stella est enixa novae salutis gaudia | Quem tremunt barathra mors cruenta pavet ipsa a quo peribit mortua | Gemit capta pestis antiqua coluber lividus perdit spolia | Homo lapsus ovis adbucta revocatur ad aeterna gaudia | Gaudent in hac die agmina angelorum caelestia | Quia erat drachma decima perdita et est inventa | O culpa nimium beata qua redempta est natura | Deus qui creavit omnia nascitur ex femina | Mirabilis natura mirifice induta adsumens quod non erat manens quod erat | Induitur natura divinitas humana quis audivit talia dic rogo facta | Quaerere venerat pastor pius quod perierat | Induit galeam certat ut miles armatura | Prostratus in sua propria ruit hostis spicula auferuntur tela | In quibus fidebat divisa sunt illius spolia capta praeda sua | Christi pugna fortissima salus nostra est vera | Qui nos suam ad patriam duxit post victoriam | In qua sibi laus est aeterna Nativitas Domini
ah53017 Sq Christi hodierna pangimini omnes una | Voce simul consona nativitati magnae | Quod verbum caro factum exhibere se voluit | Mundo quem redemit jam venerat de sede patris dominus | Nuntiat angelus pastoribus ingenti currunt gaudio | Praesaepio puerum maria posuit in stabulo | Vagiens est infantulus a quo regitur omnis mundus | Vigilantes pastores audiunt tunc chorum | Angelicum in caelis psallentes gloria laus decus in excelsis deo | Quem prophetae cuncti praeconiarunt olim | Jam apparet forma quam induit dominus quem virgo mater pannis tegit | Exiguo tegitur diversorio qui arva condidit ac polum | Non ostris elegit non aurificis non rutilum venit in locum | Mariae genetricis exultabat incontaminatus alvus | Enixa est auctorem omnium dominum Joseph valde se simul recolebat admirando retractabat | Quid rei actu hujuscemodi veniret | Monitus in somnis ab angelo ut in aegyptum pergeret cum parvulo | Herodem impium fugeret qui quaerit Christum callide occidere | Nos quoque ipsum deprecemur simul omnes | Nostris ut relaxet delictis Perennis donet bonis in aeterna saecula Nativitas Domini
ah54095 Sq Promissa mundo gaudia superna solvit gratia die ista | In virgine fecunditas in prole fulsit deitas die ista | In supernis editus sine matre hac in valle natus est sine patre die ista | Virga Jesse floruit fructum dedit Gedeonis vellera ros infudit die ista | Mons de monte sine manu hominis abscisus est die ista Eliseus exiit et defunctum adiit subsecutus baculum dies ista | Eructavit cor superni verbum bonum manducavit homo panem angelorum dies ista | Sator exut seminare semen verum novus esse coepit antiquus dierum dies ista | Terra germen protulit per quem Jonas perdidit et deflet umbraculum dies ista | Rex in praedam prodiit et in sole posuit suum tabernaculum dies ista | Veritas de terra de Sion Emmanuel ortus est et missus in salutem Israel | Splenduit lucerna quam accendit mulier micuit electrum quod vidit Ezechiel die ista | Fides matris virginis obumbramen flaminis verbi vis et hominis cataplasma confecerunt die ista | Hoc respirant miseri spoliantur inferi cedunt nobis superi renovatur ordo rerum die ista | Tot beneficia sacra laetitia recolat ecclesia die ista | Deo sit gloria ex cujus gratia speramus caelestia die ista. Nativitas Domini
ah54097 Sq Ante torum virginalem hymnum dicat spiritalem per orbem ecclesia | In quo jacet sicut placet verbum patris suae matris salva pudicitia | Per hoc verbum incarnatum genus Adae reparatum redit ad caelestia | Fide duce iniquiratur diligenti referatur studio per singula | Quid de matre praedicetur quid de verbo recitetur per vatum oracula | Isaias loquitur virga Jesse oritur surgit flos de virgula | Virga notat virginem et flos deum hominem reparantem saecula | Daniel dic clara fronte hic abscisus est de monte lapis frangens statuam | Mons est virgo lapis verbum destruens regnum superbum per legem perpetuam | Manu fortis qui praedicit qui Goliam fortem vicit in funda et lapide | Fide bella superavit pressit hostes vires stravit David gentis perfidae | Funda caro verbum lapis si quod dico nondum capis crede tamen omnia | Nam de terra veritas orta est nec castitas incurrit contagia | O quam sanctus partus iste in quo nihil fuit triste immo plenus gaudio | Praeter morem hic est partus nullus dolor gravat artus virginis de filio | Obumbravit et sacravit partum illum tam tranquillum plenitudo gratiae | Ut exiret et prodiret homo magnus verus agnus geminae substantiae | Hoc est novum hoc est mirum quod haec virgo habens virum parit viri nescia | Haec est titulus pudoris fons signatus vas honoris domus Christi propria | Ad delenda mortis jura carnis nostre quem natura intra claustra texit pura genetricis Mariae | Ortus Christi pacem donat puer jacet et coronat mansuetos ut deponat filios superbiae | Gratia illuminati ad praesepe regis nati qui verba libri signati solus potest legere | Canticum novum cantemus virginis partum laudemus novum ducem adoremus qui nos venit quaerere | Ergo nostri reformator esto nostri miserator Christe pater quos creasti quorum mentes tu signasti vultus tui lumine | Ut ad regnum perducamur quod futurum praestolamur et laetamur tuae pacis quam tu bonis bene facis de beatitudine Nativitas Domini
ah54097.1 Sq Ante torum virginalem hymnum dicat spiritalem per orbem ecclesia | In quo jacet sicut placet verbum patris suae matris salva pudicitia | Per hoc verbum incarnatum genus Adae reparatum redit ad caelestia | Fide duce iniquiratur diligenti referatur studio per singula | Quid de matre praedicetur quid de verbo recitetur per vatum oracula | Isaias loquitur virga Jesse oritur surget flos de virgula | Virga notat virginem et flos deum hominem reparantem saecula | Daniel dic clara fronte hic abscisus est de monte lapis frangens statuam | Mons est virgo lapis verbum destruens regnum superbum per legem perpetuam | Manu fortis qui praedicit qui Goliam fortem vicit in funda et lapide | Fide bella superavit pressit hostes vires stravit David gentis perfidae | Funda caro verbum lapis si quod dico nondum sapis crede tamen omnia | Jam de terra veritas orta est nec castitas incurrit contagia | O quam sanctus partus iste in quo nihil fuit triste immo plenus gaudio | Praeter morem hic est partus nullus dolor gravat artus virginis de filio | Obumbravit et sacravit partum illum tam tranquillum plenitudo gratiae | Ut exiret et prodiret homo magnus verus agnus geminae substantiae | Ad delenda mortis jura carnis nostre quem natura intra claustra texit pura genetricis Mariae | Ortus Christi pacem donat puer jacet et coronat mansuetos ut deponat filios superbiae | Gratia illuminati ad praesepe regis nati qui verba libri signati solus potest legere | Canticum novum cantemus virginis partum laudemus novum ducem adoremus qui nos venit quaerere | Ergo nostri reformator esto nostri miserator Christe pater quos creasti quorum mentes tu signasti vultus tui lumine | Ut ad regnum perducamur quod futurum praestolamur et laetamur tuae pacis quam tu bonis bene facis de beatitudine amen Nativitas Domini
ah54100 Sq Splendor patris et figura se conformans homini | Potestate non natura partum dedit virgini | Adam vetus tandem laetus novum promat canticum | Fugitivus et captivus prodeat in publicum | Eva luctum vitae fructum virgo gaudens edidit | Nec sigillum propter illum castitatis perdidit | Si crystallus sit humecta atque soli sit objecta scintillat igniculum | Nec crystallus rumpitur nec in partu solvitur pudoris signaculum | Super tali genitura stupet usus et natura deficitque ratio | Res est ineffabilis tam pia tam humilis Christi generatio | Frondem florem nucem sicca virga profert et pudica virgo dei filium | Fert caelestem vellus rorem creatura creatorem creaturae pretium | Frondis floris nucis roris pietati salvatoris congruunt mysteria | Frons est Christus protegendo flos dulcore nux pascendo ros caelesti gratia | Cur quod virgo peperit est Judaeis scandalum | Cum virga produxerit sicca sic amygdalum | Contemplemur adhuc nucem nam prolata nux in lucem lucis et mysterium | Trinam gerens unionem tria confert unctionem lumen et edulium | Nux est Christus cortex nucis circa carnem poena crucis testa corpus osseum carne tecta deitas et Christi suavitas signatur per nucleum | Lux est caecis et unguentum Christus aegris et fomentum piis animalibus o quam dulce sacramentum foenum carnis in frumentum convertit fidelibus | Quos sub umbra sacramenti Jesu pascis in praesenti tuo vultu satia | Splendor patri coaeternae nos hinc transfer ad paternae claritatis gaudia Nativitas Domini
ah54101 Sq Nato nobis salvatore celebremus cum honore diem natalitium | Nobis natus nobis datur et nobiscum conversatur lux et salus gentium | Eva prius interemit sed Maria nos redemit mediante filio | Prima parens nobis luctum sed secunda vitae fructum protulit cum gaudio | Negligentes non neglexit sed ab alto nos prospexit pater mittens unicum | Praesens mundo sed absconsus de secreto tamquam sponsus prodiit in publicum | Gigas velox gigas fortis gigas nostrae victor mortis accinctus potentia | Ad currendam venit viam complens in se prophetiam et legis mysteria | Jesu noster salutaris medicina singularis nostra pax et gloria | Quia servis redimendis tam dignanter condescendis te collaudant omnia Nativitas Domini
g00541 In Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te Nativitas Domini
g00541.Tp1 Tp Ante luciferum et mundi principium tu pater sancte ineffabiliter genuisti filium Nativitas Domini
g00541.Tp10 Tp Missus a Patre luminum FILIUS MEUS Nativitas Domini
g00541.Tp11 Tp Quem ante saecula mecum habui hodie misi ad te EGO HODIE Nativitas Domini
g00541.Tp12 Tp Christum regem descendentem de caelis in terris una voce dicamus omnes deo gratias semper DOMINUS Nativitas Domini
g00541.Tp13 Tp Quod verbum caro factum et habitavit in nobis FILIUS Nativitas Domini
g00541.Tp14 Tp Quod in principio erat verbum et verbum erat apud Deum EGO HODIE Nativitas Domini
g00541.Tp15 Tp Verbum altissimi patris genitoque regis proficiat laude psallendo DOMINUS DIXIT Nativitas Domini
g00541.Tp16 Tp Quia veni vitam largire regiamque gloriam recitare Nativitas Domini
g00541.Tp17 Tp Venerantem filio baptizando prophetando atque dicendo EGO HODIE Nativitas Domini
g00541.Tp2 Tp Ipse in trinitate manet cum paraclito Nativitas Domini
g00541.Tp3 Tp Venit deus homo factus tempore a matre natus sed a patre sempiternus Nativitas Domini
g00541.Tp4 Tp Quem prophetae cuncti cecinerunt cum magna luce descendit Nativitas Domini
g00541.Tp7 Tp Filium genuit in utero virginis FILI Nativitas Domini
g00541.Tp8 Tp Ipse est quem genuit puerpera regem EGO HODIE Nativitas Domini
g00541.Tp9 Tp Quem vates cecinerunt jam in utero virginis descendit DOMINUS Nativitas Domini
g00541a InV Quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania Nativitas Domini
g00541b InR Postula a me et dabo tibi Gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae Nativitas Domini
g00541d CmR Adstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum Nativitas Domini
g00542 Gr Tecum principium in die virtutis tuae in splendoribus sanctorum ex utero ante luciferum genui te Nativitas Domini
g00542a GrV Dixit dominus domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum Nativitas Domini
g00542a.1 GrV Dixit dominus domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos ante luciferum genuite Nativitas Domini
g00544 Al Alleluia Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te Nativitas Domini
g00545 Of Laetentur caeli et exsultet terra ante faciem domini quoniam venit Nativitas Domini
g00545.1 Of Cantate domino omnis terra ante faciem domini quoniam venit in splendoribus sanctorum ex utero ante luciferum genui te Nativitas Domini
g00545a OfV Cantate domino canticum novum cantate domino omnis terra Nativitas Domini
g00545b OfV Cantate domino benedicite nomen ejus bene nuntiate de die in diem salutare ejus Nativitas Domini
g00545c OfV Confessio et pulchritudo in conspectu ejus sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus Nativitas Domini
g00546 Cm In splendoribus sanctorum ex utero ante luciferum genui te Nativitas Domini
g00546a CmV Dixit dominus domino meo sede a dexteris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum Nativitas Domini
g00546a.1 CmV Dixit dominus domino meo sede a dextris meis Nativitas Domini
g00546a.2 CmV Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum Nativitas Domini
g00546b CmV Tecum principium (...) Nativitas Domini
g00547 In Lux fulgebit hodie super nos quia natus est nobis dominus et vocabitur admirabilis deus princeps pacis pater futuri saeculi cujus regni non erit finis Nativitas Domini
g00547.Tp1 Tp Jam fulget oriens jam praecurrunt signa jam venit dominus illuminare nobis alleluia Nativitas Domini
g00547.Tp1 Tp Hora est jam nos de somno surgere et aperti sunt oculi nostri surgere a Christo quia lux vera fulget in caelis Nativitas Domini

Pages