Dom. Resurrectionis

Easter Sunday

Feast code:
08011000

Related chants

Displaying 351 - 400 of 652 chants
Cantus ID Genre Full text Feast
a01503 D O vos Christicole quem quaeritis esse dolentes unguentoque sacro unguere quem cupitis Dom. Resurrectionis
a01504 D Quaerimus o superi cives Jesum crucifixum dicite quis nobis sustulit hunc miseris Dom. Resurrectionis
a01505 D Non jacet hic quia surrexit nolite timere en ecce locus ubi positus erat dominus Dom. Resurrectionis
a01506 D Venite et vidite locum ubi positus erat dominus alleluia alleluia Dom. Resurrectionis
a01507 D Vultum tristem jam mutate Jesum vivum suis nuntiate | Galilaeam nunc adite si placet videre festinate Dom. Resurrectionis
a01508 D Alleluia resurrexit dominus hodie resurrexit leo fortis Christus filius dei deo gratias dicite eia Dom. Resurrectionis
a01509 D Assunt feminae mente devote ferunt unguenta nimis optima corpus condire volunt quem amant Jesum | Quas tunc angelus sermone pio mentes pavidas demulcet ita cur hic viventem Jesum quaerites qui caeli tentet sceptra per saecula | Quae cum audissent nimis admirantes magno simul tremor concusse gaudentes et laetantes currere coeperunt Dom. Resurrectionis
a01510 D Adest Jesus carne innovatus visu pulchro nimisque amabilis salutans feminas purificans animas pedes ejus strinxerunt venerantes eis pia oscula praebuerunt Dom. Resurrectionis
a01511 D Meis haec nuntiate Galilaeam eant ibi a fratribusque videbor Dom. Resurrectionis
a01512 D Mane valde diluculo venit nimis ardens corpus quaerens in sepulchro qui continet omnia Dom. Resurrectionis
a01513 D En prospexit vidit angelos non esse ibi Jesum nimis tristatur animo |Flere coepit dicunt angeli cur ita tuas genas perfudit lacrimis | Tunc conversa vidit dominum hortulanum putat ignara fatur taliter Dom. Resurrectionis
a01514 D Si tu scire vis quidnam ego sum Jesus vocitor dei sum unicus filius tuum agnosce deum redemptorem | Tu es Maria quam ego amo meos omnium tibi primo cupio visus monstrare novum ut tuum inde sit laudabile cum gloria per saecula Dom. Resurrectionis
a01518 D Meum namque hic dominum quaesieram si tu eum scis dicito mihi ut inde eum auferam Dom. Resurrectionis
a01678 A Populus acquisitionis annuntiate virtutes ejus qui vos de tenebris vocavit in admirabile lumen suum et ovantes psallite Dom. Resurrectionis
a02815 A Alleluia alleluia alleluia alleluia alleluia alleluia alleluia Dom. Resurrectionis
a03093 Va Alleluia In exitu Israel de Aegypto domus Jacob de populo barbaro | Alleluia facta est Judaea sanctificatio ejus Israel potestas ejus alleluia alleluia | Mare vidit et fugit Jordanis conversus est retrorsum alleluia (...) Gloria patri et filio et spiritui sancto alleluia | Sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum amen alleluia alleluia | Surrexit dominus de sepulchro qui pro nobis pependit in ligno alleluia alleluia alleluia Dom. Resurrectionis
a06355 A Hec est clara dies clararum clara dierum hec est sancta dies sanctarum sancta dierum | Nobile nobilius rutilans diadema dierum | Ecce dies toto rutilat festivior anno | Qua Deus omnipotens superata morte resurgens | Traxit ab infernis captorum mille cavernis | Namque nostrae abiere atque sum invisere caeli cives dicunt illum vivium iam regnare Dom. Resurrectionis
a06824 A Surrexit pastor bonus alleluia qui occubuit pro ovibus suis alleluia venite credentes et adorate eum qui ipse est Filius Dei alleluia Dom. Resurrectionis
a07220 D Christus dominus resurrexit R. Deo gratias gaudeamus Dom. Resurrectionis
ah02131 Sq Chorus novae Jerusalem novam meli dulcedinem promat edens cum sobriis paschale festum gaudiis Quo Christus invictus leo dracone surgens obruto dum voce viva personat amore functos excitat Quam devorarat improbus praedam refundit tartarus captivitate libera Jesum sequuntur agmina Triumphat ille splendide et dignus amplitudine soli polique patriam una facit rem publicam Ipsum canendo supplices regem precemur milites ut in suo clarissimo nos ordinet palatio Per saecula metae nescia patri supremo gloria honorque sit cum filio et spiritu paraclito Dom. Resurrectionis
ah07061 Tp Dic nobis quibus e terris nova (..) Dom. Resurrectionis
ah47040 Ky Kyrie Rex saeculorum consolator maestorum susceptor contritorum et sola spes maerentum eleison | Kyrie Deus fortis sanctus et immortalis qui caelis dominaris ac potens es in terris eleison | Kyrie Rex immense qui sola potestate concludis quod est omne disponendo benigne eleison | Christe Quem dei patris verbum credimus Mariae filium patri coaeternum et unigenitum per te cuncta manent veritas et vita Emmanuel eleison | Christe Principium et finis qui mortem passus es pro nobis miserere lapsis rebus terrae pronis et peccato fessis quos morte levasti misericors eleison | Christe splendor karissime dei patris primogenite cum quo manens vere simul et aeterne nostri miserere reparator vitae cunctipotens eleison Spiritus bone dator gratiae distributor Karitatis et actor patri natoque consors eleison Trinitatis deus vera unus es in natura cui est sola majestas et aequalis potestas eleison | Kyrie Rerum factor caelorum fabricator cunctorum dominator omniumque redemptor nostri clemens sis memor eleison Dom. Resurrectionis
ah47129 Tp KYRIE LEYSON Ad monumentum Domini plorabant mulieres | KYRIE Maria vidit angelum amictum cum splendorem | KYRIE Cum lacrimis interrogat de Christo salvatore | CHRISTE Ubi est meus Dominus et filus excelsi | CHRISTE Quem Judas tradit osculum ut agnum crucifixat | CHRISTE Cum lapis revolutus est ab ore monumenti | Kyrie Sed desuper angelus mulieribus dixit | KYRIE Illum quem quaeris mulier surrexit sicut dixit | KYRIE In Galilaeam pergitis ibi eum videbitis KYRIE Dom. Resurrectionis
AH49393 L Regis perennis gloriae pangis decus victoriae quam mors devicta periit et vita nobis reduit | LECTIO epistolae beati Pauli apostoli ad corinthios fratres | Christi redempti sanguine regali tincti crismate post delictorum veniam et triumphalem gratiam | EXPURGATE vetus fermentum | Quo subiit interitum omne genus mortalium | Ut sitis nova conspersio sicut estis azymi | Tendentes ad caelestia ad promissorum gaudia quae contulit magnificae Christus resurgens hodie | ET ENIM Pascha nostrum immolatus est Christus | Qui solus sine macula mundi lavit piacula agnus intacte virginis et hostia mirabilis | ITAQUE epulemur | Ad mensam novae gratiae discumbentes in ordine et candidatis vestibus vescamur agni dapibus | NON IN fermento veteri neque in fermento malitiae et nequitiae | Laus tibi rex et gloria pax salus et victoria qui spolitatis inferis tuos ad astra provehis | SED IN azimis sinceritatis et veritatis | O quam dulcis memoria Christi duxit victoria nos ab umbra tristitiae vox intonat laetitiae Dom. Resurrectionis
ah49509 Tp Salvator mundi te resurgente rex adorande pastor bone gregem conservare digneris precare Dom. Resurrectionis
ah49516 Sq Alleluia Rex in aeternum suscipe benignus praeconia nostra | Victor ubique morte superata atque triumphata | Ortus de tribu Juda leo potens surrexisti in gloria | Regna petens supera justis reddens praemia in saecula | Ergo pie rex Christe nobis dans peccamina | Fac tecum resurgere ad beatam gloriam Dom. Resurrectionis
ah50069 H Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus infernum vicit et astra tenet | Tempora florigero rutilant distincta sereno et majori poli lumine porta patet | Altius ignivomum solum caeli orbita ducit qui vagus oceanas exit et intrat aquas | Armatis radiis elementa liquentia lustrans adhuc nocte brevi tendit in orbe diem | Splendida sincerum producunt aethera vultum laetitiamque suam sidera clara probant | Terra favens vario fundit munuscula foetu cum bene vernales reddit et annus opes | Mollia purpureum pingunt violaria campum Prata virent herbis et micat herba comis | Paulatim subeunt stillantia lumina florum arridentque oculis gramina tincta suis | Semine deposito lactans seges exilit arvis spondens agricole vincere posse famem | Caudice defecto lacrimat sua gaudia palmes unde merum tribuat dat modo vitis aquam | Cortice de matris tenera lanugine surgens praeparat ad partum turgida gemma sinum | Tempora sub hiemis foliorum crine revulso jam reparat viridans frondea tecta nemus | Mirta salix abies corilus siler ulmus acernus plaudit quaeque suis arbor amoena comis | Construitura favos apes hinc alvearia linquens floribus instrepitans poplite mella rapit | Ad cantus revocatur avis quae carmina clauso pigrior hiberno frigore muta fuit | Hinc philomena suis adtemperat organa cannis fitque repercusso dulcior aura melo | Ecce renascentis testatur gratia mundi omnia cum Domino dona redisse suo | Namque triumphanti post tristia tartara Christo undique fronde nemus gramina flore favent | Legibus inferni oppressis super astra meantem laudant rite Deum lux polus arva fretum | Qui crucifixus erat Deus ecce per omnia regnat dantque creatori cuncta creata precem | Nobilitas anni mensum decus arma dierum horarum splendor scripula puncta fovent | Hinc tibi silva comis plaudit hinc campus aristis hinc grates tacito palmite vitis agit | Hinc tibi nunc avium resonant virgulta susurro has inter minimus passer amore cano | Christe salus rerum bone conditor atque redemptor unica progenies ex deitate patris | Inrecitabiliter manans de corde parentis verbum subsistens et penetrare potens | Aequalis consors socius cum patre coaevus quo sumpsit mundus principe principium | Aethera suspendis sola congeris aequora fundis quaeque locis habitant quo moderante vigent | Qui genus humanum cernens mersisse profundo ut hominem eriperes es quoque factus homo | Nec voluisti etenim tantum te corpore nasci sed caro quae nasci pertulit atque mori | Funeris exequias pateris vitae auctor et orbis intras mortis iter dando salutis opem | Tristia cesserunt infernae vincula legis expavitque chaos luminis ore premi | Depereunt tenebrae Christi fulgore fugatae et taetrae noctis pallia crassa cadunt | Pollicitam sed redde fidem precor alma potestas tertia lux rediit surge sepulte meus | Non decet ut humili tumulo tua membra tegantur neu pretium mundi vilia saxa premant | Indignum est cujus clauduntur cuncta pugillo ut tegat inclusum rupe vetante lapis | Lintea tolle precor sudaria linque sepulchro tu satis es nobis et sine te nihil est | Solve catenatas inferni carceris umbras et revoca sursum quicquid ad ima ruit | Redde tuam faciem videant ut saecula lumen redde diem qui nos te moriente fugit | Sed plane implesti remeans pie victor ad orbem tartara pressa jacent nec sua jura tenent | Inferus insaturabiliter cava guttura pandens qui rapuit semper sit tua praeda Deus | Eripis innumerum populum de carcere mortis et sequitur liber quo suus auctor adit | Evomit absorptam trepide fera belua plebem et de fauce lupi subtrahit agnus oves | Hinc tumulum repetens post tartara carne resumpta Belliger ad caelos ampla trophea refers | Quos habuit poenale chaos jam reddidit in te et quos mors peteret hos nova vita tenet | Rex sacer ecce tui radiat pars magna triumphi cum puras animas sacra lavacra beant | Candidus egreditur nitidis exercitus undis atque vetus vitium purgat in amne novo | Fulgentes animas vestis quoque candida signat et grege de niveo gaudia pastor habet | Additur hac Felix consors mercede sacerdos qui dare vult Domino dupla talenta suo | Ad meliora trahens gentili errore vagantes bestia ne raperet munit ovile Dei | Quos prius Aeva nocens infecerat hos modo reddit ecclesiae partus ubere lacte sinu | Mitibus alloquiis agrestia corda colendo munere felici de vepre nata seges | Aspera gens Saxo vivens quasi more ferino Te medicante sacer bellua reddit ovem Centeno reditu tecum mansura per aevum messis abundantis horrea fruge reples | Immaculata tuis plebs haec vegetetur in ulnis atque Deo purum pignus ad astra feras | Una corona tibi de te tribuatur ab alto altera de populo vernet adepta tuo Dom. Resurrectionis
ah50215 H Chorus novae Jerusalem novam meli dulcedinem promat edens cum sobriis paschale festum gaudiis Quo Christus invictus leo dracone surgens obruto dum voce viva personat amore functos excitat Quam devorarat improbus praedam refundit tartarus captivitate libera Jesum sequuntur agmina Triumphat ille splendide et dignus amplitudine soli polique patriam una facit rem publicam Ipsum canendo supplices regem precemur milites ut in suo clarissimo nos ordinet palatio Per saecula metae nescia patri supremo gloria honorque sit cum filio et spiritu paraclito Dom. Resurrectionis
ah50240.1 Sq Rex regum dei agne leo juda magne | Cruce virtute mors peccati vita justitiae dans fructum jam ligni vitae pro gustu scientiae pro rapina gloriae | Dum tuus sanguis jus rompheae prestrinxit flammeae paradisi pandis hortum stirps oboedientiae medicina gratiae | Haec dies domini celebris pax est in terris fulgor inferis et lux superis dies duplicis baptismi legis et evangelii | Christus pascha est homini dum vetus transit novus surgit haec dies domini pange mens expers fermenti plena panis azimi | Submersis hostibus signatis postibus assum pascha nocte domo una jam cum lactusis ede agrestibus | Pellitis pedibus accinctis renibus cum baculo propera et caput cum in testinis et pedibus vora | Hac die nos lava Christe mundans hysopo fac dignos nos hoc mysterio mare siccans leviathan perforans maxillam hamo armilla | Calice nos inebria sopi suscita de torrente bibens in via damna nostras tu pontifex hostia torcular calcans tu uva | O flos virgineae virgae fraglans plena septemplici rore lampas rosae rubor lylii candor nive lacte pulcrior specie quo de tantae clementiae consilio microcosmi inclinaveras auxilio ut miseri particeps redemptor esses absque peccati naevo gestans formulam peccati | O consanguinee servi domine spes anastaseos primae ultimae per jusjurandum semini Abrahae firma et nos dux athanatos nos tuo convivificans corpori commortuos Adae parenti veteri tu membris fortioribus jungens infirma vitae aeternae dans pascua tu pascha. Dom. Resurrectionis
ah53035 Sq Fulgens praeclara rutilat per orbem hodie dies in qua Christi lucida narrantur ovanter proelia | De hoste superbo quem Jesus triumphavit pulchre castra illius perimens taeterrima | Infelix culpa Evae qua caruimus omnes vita | Felix proles Mariae qua epulamur modo una | Benedicta sit celsa regina illa | Generans regem spoliantem tartara | Pollentem jam in aethera rex in aeternum suscipe benignus praeconia nostra sedule tibi canentia | Patris sedens ad dexteram victor ubique morte superata atque triumphata polorum possidens gaudia | O magna o celsa o pulchra clementia Christi luciflua o alma | Laus tibi honorque ac virtus qui nostram antiquam leviasti sarcinam | Roseo cruore agni benignissimi empta florida micat haec aula | Potenti virtute nostra qui lavit facinora tribuit dona fulgida | Stupens valde in memet jam miror hodierna | Tanta indignis pandere nobis sacramenta | Stirpe davidica ortus de tribu Juda leo potens surrexisti in gloria agnus visus es in terra | Fundans enim arva regna petens supera justis reddens praemia in saecula dignanter ovantia | Dic impie Zabule quid valet nunc fraus tua | Igneis nexus loris a Christi victoria | Tribus linguae admiramini quis audivit talia mysteria | Ut mors mortem sic superaret rei perciperent talem gratiam | Judaea incredula cur manes adhuc inverecunda | Perspice christicolas qualiter laeti canunt inclyta | Redemptori carmina ergo pie rex Christe nobis dans peccamina solve nexorum vincula | Electorum agmina fac tecum resurgere ad beatam gloriam dgna rependens merita | Paracliti sancti consolationem piam | Exspectamus secundum promissionem tuam | Peracta ascensionis sancta sollemnia | Qua es regressus in caelum nube tectus clara | Pollens laude aeterna Dom. Resurrectionis
ah53035.1 Sq Fulgens praeclara rutilat per orbem hodie dies in qua Christi lucida narrantur ovanter proelia | De hoste superbo quem Jesus triumphavit pulchre castra illius perimens taeterrima | Infelix culpa Evae qua caruimus omnes vita | Felix proles Mariae qua epulamur modo una | Benedicta sit celsa regina illa | Generans regem spoliantem tartara | Pollentem jam in aethera | Rex in aeternum suscipe benignus praeconia nostra sedule tibi canentia | Patris sedens ad dexteram victor ubique morte superata atque triumphanti polorum possidens gaudia | O magna o celsa o pulchra clementia Christi melliflua o alma | Laus tibi honorque ac virtus qui nostram antiquam leviasti sarcinam | Roseo cruore agni benignissimi empta florida micat haec aula | Potenti virtute nostra qui lavit facinora tribuit dona fulgida | Stupens valde in memet jam miror hodierna | Tanta indignus pandere nobis sacramenta | Stirpe davidica ortus de tribu Juda leo potens surrexisti in gloria agnus visus es in terra | Fundens enim arva regna petens supera justis reddens praemia in saecula dignanter ovantia | Dic impie Zabule quid valet nunc fraus tua | Igneis nexus loris a Christi victoria | Tribus linguae admiramini quis audivit talia miracula | Ut mors mortem sic superaret rei perciperent talem gratiam | Judaea incredula cur manes adhuc inverecunda | Perspice christicolas qualiter laeti canunt inclyta | Redemptori carmina | Ergo pie rex Christe nobis dans precamina | Solve nexorum vincula | Electorum agmina | Fac tecum resurgere ad beatam gloriam | Digna rependens merita amen Dom. Resurrectionis
ah53036 Sq Laudes salvatori voce modulemur supplici | Et devotis melodiis calesti domino jubilemus messiae | Qui se ipsum exinanivit ut nos perditos liberaret homines | Carne gloriam deitatis occulens pannis tergitur in praesepi miserans praecepti transgressorem pulsum patria paradisi nudulum | Joseph Mariae Simeoni subditur circumciditur et legali hostia mundatur ut peccator nostra qui solet relaxare crimina | Servi subiit manus baptizandus et perfert fraudes temptatoris fugit persequentum lapides | Famen patitur dormit et tristatur ac lavat discipulis pedes deus homo summus humilis | Sed tamen inter haec abjecta corporis ejus deitas nequaquam quivit latere signis variis et doctrinis prodita | Aquam nuptiis dat saporis vinei caecos oculos claro lumine vestivit lepram luridam tactu fugat placido | Putres suscitat mortuos membraque curat debilia fluxum sanguinis constrinxit et saturavit quinque de panibus quina milia | Stagnum peragrat fluctuans ceu siccum litus ventos sedat linguam reserat constrictam reclusit aures privatas vocibus febres depulit | Post haec mira miracula talique | Sponte sua comprehenditur et damnatur | Et se crucifici non despexit | Sed sol ejus mortem non aspexit | Illuxit dies quem fecit dominus mortem devastans et victor suis apparens dilectoribus vivus | Primo Mariae dehinc apostolis docens scripturas cor aperiens ut clausa de ipso reserarent | Favent igitur resurgenti Christo cuncta gaudiis flores segetes redivivo fructu vernant et volucres gelu tristi terso dulce jubilant | Lucent clarius sol et luna morte Christi turbida tellus herbida resurgenti plaudit Christo quae tremula ejus morte se casuram minitat | Ergo die ista exsultemus qua nobis viam vitae resurgens patefecit Jesus | Astra solum mare jucundentur et cuncti gratulentur in caelis spiritales chori trinitati tonanti Dom. Resurrectionis
ah53045 Sq Laudes Christo redempti voce modulemur supplici | Omnis in hac die rerum natura jubilet | Personet immensas filio dei gratias | Jam nostri concives caelestis sanctuarii milites | Ordines noveni in nostra vos adunate gaudia | Hymnite nunc superi pariter resonate inferi | Et omnis in domini spiritus gratuletur enesi | Qui hominis causa deus homo nascitur et fragili carne se deitas occulens probra sustinuit patiens | Virtutibus signis ut deus emicuit et corporis nostri necessitate fruens verus terrigena claruit | Ab hoste tentatus non est agnitus neque divinitas patuit | Ars artem delusit donec veteris nodum piaculi secuit | In ara crucis hostiam se pro nobis Christus obtulit deo patri morte sua nostra mortificans crimina | Jam victor Christus barathro populato mortis principe vinculato ab inferis pompa regreditur nobili | Haec dies quae illuxit post turbida regni Aethiopum tempora | Christus in qua resurrexit ultra victurus | Cum carne quam sumpsit de Maria virgine | Qui ovem cum gaudio patri | Quam perdiderat humero revexit suo Dom. Resurrectionis
ah53046 Sq Pangamus creatoris atque redemptoris gloriam | Qui bene creatos sed seductos astutia | Callidi serpentis sua refecit gratia | Praedicens futurum ut germen sancta proferret femina | Quod hostis antiqui nociva exsuperaret capita | Quod primitus perdita serius nostra cernunt saecula | Cum splendida flosculo virgula novo pollet Maria | Qui editus mire edidit miracula nec juvenis tantum sed statim inter suae nativitatis primordia | Per sideris lumen vel Simeonis verba Judaica ad se vel corda vel munera attrahens nutu gentilia | Quem pater in voce atque spiritus sanctus specie glorifica | Visentes doctorem vel archiatrum docent auctoritate sua | Qui postquam salutis dona dedit multa doctrinaeque perplura verba ore suo promulgavit saluberrima | Ad probra sputa colaphos et flagella vestem quoque ludo quaesitam et spineum venit sertum ad crucis bracchia | Quae hodie triumphali a mortuis resurgens sprevit victoria | Ducens secum primitiva ad caelos membra | Et nuper dispersa refotans ovilia | Quae et nobis in fine speranda | Licet ultima membra simus spondet dona Dom. Resurrectionis
ah54007 Sq Victimae paschali laudes immolent christiani | Agnus redemit oves Christus innocens patri reconciliavit peccatores | Mors et vita duello conflixere mirando dux vitae mortuus regnat vivus | Dic nobis Maria quid vidisti in via sepulcrum Christi viventis et gloriam vidi resurgentis | Angelicos testes sudarium et vestes surrexit Christus spes mea praecedet suos in Galilaeam | Credendum est magis soli Mariae veraci quam Judaeorum turbae fallaci | Scimus Christum surrexisse a mortuis vere tu nobis victor rex miserere Dom. Resurrectionis
ah54007:01 SqV Victimae paschali laudes immolent christiani Dom. Resurrectionis
ah54007:02 SqV Agnus redemit oves Christus innocens patri reconciliavit peccatores Dom. Resurrectionis
ah54007:03 SqV Mors et vita duello conflixere mirando dux vitae mortuus regnat vivus Dom. Resurrectionis
ah54007:04 SqV Dic nobis Maria quid vidisti in via sepulcrum Christi viventis et gloriam vidi resurgentis Dom. Resurrectionis
ah54007:05 SqV Angelicos testes sudarium et vestes surrexit Christus spes mea praecedet suos in Galilaeam Dom. Resurrectionis
ah54007:06 SqV Credendum est magis soli Mariae veraci quam Judaeorum turbae fallaci Dom. Resurrectionis
ah54007:07 SqV Scimus Christum surrexisse a mortuis vere tu nobis victor rex miserere Dom. Resurrectionis
ah54007:cs Sq Veliká noc již nám nastala (...) Dom. Resurrectionis
ah54007.1 D Dic nobis Maria quid vidisti in via sepulchrum Christi viventis et gloriam vidi resurgentis | Angelicos testes sudarium et vestes surrexit Christus spes mea precedet vos in Galilaea | Credendum est magis soli Mariae veraci quam Iudeorum turba fallaci | Scimus Christum surrexisse a mortuis vere tu nobis victor rex miserere Dom. Resurrectionis
g00493.Tp5 Tp Tu via dux ductor tu summa scientia veri Dom. Resurrectionis
g01007 In Resurrexi et adhuc tecum sum alleluia posuisti super me manum tuam alleluia mirabilis facta est scientia tua alleluia alleluia Dom. Resurrectionis
g01007.2 In Resurrexi TpN Dom. Resurrectionis
g01007.Tp1 Tp Christus devicta morte personet voce clara patri dicens Dom. Resurrectionis
g01007.Tp10 Tp Cui canunt angeli Dom. Resurrectionis
g01007.Tp100 Tp O felix dies in qua surrexit dominus ipsum laudemus eia eia Dom. Resurrectionis

Pages