Una sabbatorum cum sero esset et fores essent clausae ubi erant discipuli congregati propter metum Judaeorum venit Jesus et stetit in medio eorum et dixit eis pax vobis ego sum nolite timere et cum haec dixisset ostendit eis manus et latus gavisi sunt ergo discipuli viso domino alleluia alleluia alleluia
Sedit angelus ad sepulcrum domini stola claritatis coopertus videntes eum mulieres nimio terrore perterritae astiterunt a longe tunc locutus est angelus et dixit eis nolite metuere dico vobis quia illum quem quaeritis mortuum jam vivit et vita hominum cum eo surrexit alleluia

Stabat angelus ad sepulcrum domini stola claritatis coopertus videntes eum mulieres nimio terrore perterritae astiterunt a longe tunc locutus est angelus et dixit eis nolite metuere dico vobis quia Jesus quem quaeritis mortuum jam vivit et vita hominum cum eo surrexit alleluia
Surgens dominus Jesus stans in medio discipulorum suorum dixit eis pax vobis ego sum nolite metuere gavisi sunt discipuli gaudio magno valde viso domino Jesu alleluia