De Trinitate

Trinity Sunday

Feast code:
09011000

Related chants

Displaying 251 - 300 of 375 chants
Cantus ID Genre Full text Usual feast
602963a V Cum simplex esset operans sic tamen ait numerans re sola personali De Trinitate
602964 R Quod Abraham ad ostium per trium contubernium virorum speculatur dum trium differentium indifferens dominium adorans protestatur De Trinitate
602964a V In his vidit inditium trium quorum fastigium in nullo separatur De Trinitate
602965 R Aeterna mundi serie conceptum sapientiae fert Salomon preisse paris efficientiae communisque laetitiae cum domino fuisse De Trinitate
602965a V Tres sunt in throno gloriae parens proles laetitiae per natum nobis missae De Trinitate
602966 R Quis aquis vestem tribuit quis spiritum continuit in manu more doni Judei juris inscii quod nomen ejus filii hoc dicant Salomoni De Trinitate
602966a V Jesus quem qui est genuit per donum qui nos induit subjectus lectioni De Trinitate
602967 R Candor lucis perpurum speculum patris splendor perlustrans saeculum nubis levis intrans umbraculum in Aegypti venit ergastulum De Trinitate
602967a V Virgo circumdedit virum mel mandentem et butyrum De Trinitate
602968 R A veterani facie manavit ardens fluvius antiquus est ingenitus et facies est filius ardoris fluxus spiritus duorum amor medius De Trinitate
602968a V Sic olim multifariae prophetis luxit trinitas quam post pandit ecclesiae in carne fulgens veritas De Trinitate
602969 R Sequamur testimonium quod patri super filium complacuit effari cui spiritus solatium columbae per prodigium ostendit immorari caliget hic scrutinum nec suficit ingenium tam ardua rimari De Trinitate
602969a V Hoc probat turba testium qui signis lucent clari nec heresis mendatium his potest refragari De Trinitate
605046 R Quis deus magnus sicut deus noster De Trinitate
605046a V Tu es deus qui facis mirabilia magna solus De Trinitate
800049 W Benedicta sit creatrix et (...) De Trinitate
800542 W Quis deus magnus (...) De Trinitate
800586 W Quis deus magnus sicut deus noster De Trinitate
830008 H Adesto sancta trinitas par splendor una deitas qui extas rerum omnium sine fine principium De Trinitate
830370 H In majestatis (...) De Trinitate
830444 H Laus trinitati resonet perenni sit unitati decus athanaton pectoris hymnum deitati agyon celebret sanctum De Trinitate
a00518 R O vis aeternitatis quae omnia ordinasti in corde tuo per verbum tuum omnia creata sunt sicut voluisti et ipsum verbum tuum induit carnem in formatione illa quae educta est de Adam et sic indumenta ipsius a maximo dolore abstersa sunt De Trinitate
a00518a V O quam magna est benignitas salvatoris qui omnia liberavit per incarnationem suam quam divinitas exspiravit sine vinculo peccati De Trinitate
a00519 V O quam magna est benignitas salvatoris qui omnia liberavit per incarnationem suam quam divinitas exspiravit sine vinculo peccati De Trinitate
a00521 A O magne pater in magna necessitate sumus nunc igitur obsecramus obsecramus te per verbum tuum per quod nos constituisti plenos quibus indigemus nunc placeat tibi pater quia te decet ut aspicias in nos per adjutorium tuum ut non deficiamus et ne nomen tuum in nobis obscuretur et per ipsum nomen tuum dignare nos adjuvare De Trinitate
a00522 A O aeterne deus nunc tibi placeat ut in amore illo ardeas ut membra illa simus quae fecisti in eodem amore cum filium tuum genuisti in prima aurora ante omnem creaturam et inspice necessitatem hanc quae super nos cadit et abstrahe eam a nobis propter filium tuum et perduc nos in laetitiam salutis De Trinitate
a00523 A O virtus sapientiae quae circuiens circuisti comprehendendo omnia in una via quae habet vitam tres alas habens quarum una in altum volat et altera de terra sudat et tertia undique volat laus tibi sit sicut te decet o sapientia De Trinitate
a00524 A O quam mirabilis est praescientia divini pectoris quae praescivit omnem creaturam nam cum deus inspexit faciem hominis quem formavit omnia opera sua in eadem forma hominis integra aspexit o quam mirabilis est inspiratio quae hominem sic suscitavit De Trinitate
a00525 A O pastor animarum et o prima vox per quam omnes creati sumus nunc tibi tibi placeat ut digneris nos liberare de miseriis et languoribus nostris De Trinitate
a00526 A O cruor sanguinis qui in alto sonuisti cum omnia elementa se implicuerunt in lamentabilem vocem cum tremore quia sanguis creatoris sui illa tetigit ungue nos de languoribus nostris De Trinitate
a00527 A Spiritus sanctus vivificans vita movens omnia et radix est in omni creatura ac omnia de immunditia abluit tergens crimina ac ungit vulnera et sic est fulgens ac laudabilis vita suscitans et resuscitans omnia De Trinitate
a00528 A Caritas abundat in omnia de imis excellentissima super sidera atque amantissima in omnia quia summo regi osculum pacis dedit De Trinitate
a00603 A Laus trinitati quae sonus et vita ac creatrix omnium in vita ipsorum est et quae laus angelicae turbae et mirus splendor arcanorum quae hominibus ignota sunt est et quae in omnibus vita est De Trinitate
a00702 A O lux sempiterna o salus aeterna Christe rex supernus quem timet avernus vocatus eleison rex caelestis Sion qui imperas astris in supernis castris cui est potestas sollersque maiestas universa posse subnumero nosse stellas nominatum Imbresque guttatim tu solidas mentes te in se habentes De Trinitate
a00742 A Miserere miserere miserere nobis De Trinitate
a01759 A Benedictus dominus deus Israel et benedictum nomen tuum sanctum et honorabile in omnia saecula De Trinitate
a03041b V Benedicamus patrem et filium cum sancto spiritu laudemus et superexaltemus eum De Trinitate
a07189 H Summae deus clementiae mundique factor machinae unus potentialiter trinusque personaliter | Da dexteram surgentibus exsurgat ut mens sobria flagrans et in laudem dei grates rependat debitus | Deo patri sit gloria eiusque soli filio cum spiritu paraclito et nunc et in perpetuum | Amen De Trinitate
a07189.1 H Summae parens clementiae mundi regis qui machinam unius et substantiae trinusque personis deus | Da dexteram surgentibus exurgat ut mens sobria flagrans et in laudem dei grates rependat debitas | Deo patri sit gloria natoque patris unico cum spiritu paraclito in sempiterna saecula | Amen De Trinitate
a07203 R O oriens splendor lucis aeternae et sol justitiae veni et illumina sedentes in tenebris et umbra mortis De Trinitate
a07203a V Trinitas sancta et individua deitas De Trinitate
a07203b V Gloria patri et filio et spiritui sancto sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum Amen De Trinitate
ah07095 Sq Benedicta semper sancta sit trinitas deitas scilicet unica coaequalis gloria | Pater filius sanctus spiritus tria sunt omnia nomina eadem substantia | Deus genitor deus genitus in utroque sacer spiritus deitate socius | Pater a nullo est filius a patre est spiritus a patre et filio ab utroque procedit | Non tres tamen dii sunt deus verus unus est sic pater dominus et filius spiritusque procedens | Proprietas in personis unitas est et in essentia | Majestas par et potestas simul in utroque clementia | Sidera maria continet arva simul et universa condita | Quem tremunt impia tartara colit quoque quem et abyssus infima | Quem laudat sol atque luna dignitas adorat angelica | Nunc omnis vox atque lingua fateatur laude dignissima | Et nos voce praecelsa jubilemus organica cantica dulci melodia | Eja et eja sin modulemus altithrono domino laudes in excelse | O adoranda trinitas | O veneranda unitas | Per te sumus salvati vera aeternitas | Per te sumus redempti summa tu bonitas | Populum cunctum tu protege salva libera eripe atque munda | Te deprecamur omnipotens tibi canimus tibi laus et gloria De Trinitate
ah07095:cs Sq Chválena buď vždycky svatá trojice totiž božstvie jediné jednostajná oslava | Otec syn svatý duch jsúť tři jména ale všěcky též podstaty | Hospodin otec hospodin syn a v uobú duch svatý božstvím tovařiš | Však nejsú bohové třie buoh pravý jediný jest tak otec hospodin syn i duch svatý | Jestiť zvláštnost v uosobách ale jestiť i jednota v bytu | Velebnost moc krása čest při všech jsúť právě rovny | Jenž zachovává světla nebe moře zemi i všecko stvořenie spolu | Jehož sě lekají nemilostivá pekla jehož ctie i najhlubšie propasti | Tohoto každý hlas i jazyk nynie chval hodnú chválú | Jehož slunce i měsiec chválí jehož ctí duostojenstvie anjelské | A my povýšenými hlasy všickni zpieváme srdečná zpievanie sladkým i chutným hlasem | Protože nepřěstávajíce nynie spolu vesele zpievajme najvyšiemu Pánu chvály na výsosti | Ó trojice ctihodná | Ó dobroto velebná | Skrze tě jsme stvořeni ty pravá trojice | Skrze tě jsme vykúpeni svrchovaná lásko | Ty vešken lid obraň spasiž zprosť vysvoboď i očisť | Tě ctíme všemohúcí toběť zpieváme tobě chvála i sláva | Bez konce i na věky věkóv De Trinitate
ah08002 Sq Vox clarescet mens purgetur homo totus emundetur dulci voci conformetur pura conscientia | Pater proli jubilemus sacrum pneuma praedicemus unam laudem tibi demus quos unit essentia | .. De Trinitate
ah08003 Sq Quicumque vult sortem uranicam corde credat fidem catholicam | Omnis qui non crediderit salvus esse non poterit | .. De Trinitate
ah09001 Sq Gloria tibi trinitas cujus larga nos bonitas illustravit gratia | Tibi laus decus potestas te majestatis honestas decet et victoria | Tu ergo factor omnium caelorum terrae marium vera sapientia | Tu deus admirabilis ac incomprehensibilis comprehendis omnia | Tu virtus magnanimitas mansuetudo humilitas tuque patientia | Tu fortis justus et pius mitis clemens propitius tu misericordia | Tu lux lucem illuminans noctem diem conterminans signa per disparia | Tu qui tempora momenta mutas per te elementa se sunt complectentia | Tu vita via veritas omnipotens tu caritas fides spes et gratia | Tu turris fortitudinis unica spes solaminis nobis in miseria | Fons ergo tu bonitatis vultu cerne pietatis vota te quaerentia | Da veniam pro peccatis solve nostrae vetustatis juga nos prementia | O veneranda trinitas o adoranda unitas o vera clementia De Trinitate
ah49530b Sq O alma | Jam nunc intonant praeconia | Christum Dominum laudantia per saecula | Cujus clara rutilant dona quis aeternae vitae consequimur magna praemia | Quam beata sanctorum sunt agmina | Trinitatem sancta cernentia in gloria aeterna De Trinitate
ah50204 Sq Prompta mente trinitati canamus individuae | Patri summo qui condidit verbo | Ejusque sancto et unico filio deo | Universalem per quem pater fecit machinam | Spirituique qui procedit ab utroque | Et omne bonum fovet auget et adimplet | His tribus est par et simplex unaque deitas | Nescia crescendi nunquam quae valet minui | Absque tempore regnans temporibus metas statuens | Et mortalibus pie quaerentibus vitam tribuens | Quam nobis dare dignetur De Trinitate
ah53081 Sq Benedicta semper sancta sit trinitas deitas scilicet unica coaequalis gloria | Pater filius sanctus spiritus tria sunt nomina omnia eadem substantia | Deus genitor deus genitus in utroque sacer spiritus deitate socius | Non tres tamen dii sunt | Deus verus unus est | Sic pater dominus filius spiritusque dominus | Proprietas in personis unitas est et in essentia | Majestas par et potestas decus honorque per omnia | Sidera maria continens arva simul et universa condita | Quem tremunt impia tartara colit quoque quem et abyssus infima | Quem laudat sol atque luna dignitas adorat angelica | Nunc omnis vox atque lingua fateatur hunc laude debita | Et nos voce praecelsa nunc omnes modulemur organica cantica dulci melodia | Eia et eia nunc omnes jubilemus altithrono domino laudes in excelso | O veneranda trinitas | O adoranda unitas | Per te sumus creati vera aeternitas | Per te sumus redempti summa tu caritas | Populum cunctum tu protege salva libera eripe et emunda | Te adoramus omnipotens tibi canimus tibi laus et gloria De Trinitate

Pages